III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 1, Q. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 1, Q. 1
UTRUM IURARE SIT UNIVERSALITER PROHIBITUM ET MALUM.
Quantum ad primum quaeritur utrum iurare sit universaliter prohibitum et malum. Quamvis autem istud supra fuerit plenius disputatum, Quaestione de secundo praecepto Decalogi, adhuc tamen circa hoc obicitur in hunc modum.
a. Cum enim iurare sit actus per quem assimilamur Deo, quia dicitur in Psalmo: "Iuravit Dominus, et non paenitebit eum", Deus autem nullum potest facere malum, ergo iurare simpliciter non est malum.
b. Item, iurat Christus: "Amen, amen, dico vobis", in Ioan., in multis locis ; iurat angelus, Apoc. 10, 6; iurat Apostolus, ad Philipp. 1, 8: "Testis est mihi Deus" etc. Ergo iurare non est peccatum.
c. Item, in Veteri Testamento tam Patriarchae quam Prophetae licite iuraverunt. Ergo licitum est iurare.
11. Item, Deuter. 6, 13 dicitur: "Dominum Deum tuum timebis, et illi sali servies, et per nomen eius iurabis". Si ergo alia quae ponuntur in ista serie praeceptionis sunt licita, ergo similiter et istud.
e. Item, Matth. 5, 33 dicit Dominus: "Dictum est autiquis: Reddes Dominaiuramenta tua". Omne autem quod debet reddi Domino, licitum est; iuramenta ergo licita sunt.
f. Item, in Psalmo dicitur: "Laudabuntur omnes qui iurant in eo". Sed nullus debet laudari de malo; ergo iurare in Deo non est malum.
Contra: 1. Iac. ultimo, 12: "Ante omnia, fratres mei, nolite iurare, neque per caelum, neque per aliud quodcumque, ut non sub iudicio decidatis". Ergo qui iurat aliquo modo, decidit sub iudicio; ergo peccat mortaliter; iurare ergo malum est simpliciter.
2. Item, Augustinus, in sermone De periurio: "Falsa iuratio perniciosa, verapericulosa, secura nulla".
3. Item, iurare sine causa est assumere nomen Dei in vanum; ergo iurare, omni circumstantia remota, est malum, quia contra praeceptum.
4. Item, iurare multiplicatum per consuetudinem est peccatum. Unde dicit Interlinearis: "Usum iuramentiprohibet, id est consuetudinem".
5. Item, contra, Augustinus, super Matth. 5, 34: "Iuratio non est bona, non tamen mala est, cum est necessaria". Ergo est indifferens.
6. Item, obicitur, Deuter. 6, 13: "Per nomen" Dei tui "iurabis", et Matth. 5, 34 dicitur: "Non" iurabis omnino. Aut ergo utrumque istorum est praeceptum aut utrumque consilium aut unum istorum praeceptum et alterum prohibitio aut alterum permissio et alterum consilium. Sed constat quod nec utrumque praeceptum nec utrumque consilium est. Si enim vel utrumque praeceptum vel utrumque consilium est, sequitur idem inconveniens, ut cogamur concedere Deum dedisse vel praecepta vel consilia contraria. Item, constat quod nec alterum praeceptum et alterum prohibitio est. Si enim hoc est, ergo, cum utrumque urgeat et utrumque necessitatem inducat, necessario ad utrumque tenemur, et ita sequitur quod aliqua prohibitio divina licita sit, quod est inconveniens. Item, constat quod alterum non est praeceptum et alterum consilium. Ponatur enim quod iurare praeceptum sit, sicut videtur, Deuter. 6, 13, et non iurare, consilium, ut Matth. 5, 34, non iurare ergo consilium est; ergo, si non iuras, non delinquis, quia non sequendo divinum consilium, non delinquis. Sed e contra, iurare praeceptum est; ergo ad illud ex necessitate teneris; ergo illud solvendo, ex necessitate transgrederis: teneris enim iurare, cum iurare praeceptum sit, quia omne praeceptum Dei necessitas est; ergo, si non iuras, consilium Dei sequeris; sed exequendo consilium, praecepto Domini non obedis; transgrederis ergo, praeceptum Domini solvendo, cui necessario teneris obedire, et ita fas et transgressio conveniunt in eodem, quod est valde inconveniens. Idem incidit inconveniens, si e converso dicatur quod iurare consilium est et non iurare praeceptum. Item, si dicatur quod iurare permissio est, non iurare vero prohibitio vel praeceptum sive e converso, incidit inconveniens; permissio enim sine culpa est, transgressio autem culpa est, et ita transgressio culpam ingerit, quam permissio tollit.
Respondeo: Quidam dicunt quod in Ecclesia Dei sunt quatuor genera hominum, secundum quae distinguuntur in Scripturis quatuor genera institutionum. Nam quidam sunt perfecti, quidam perficiendi, quidam infirmi, quidam reprobi. Institutionum vero Sacrae Scripturae quaedam consilium continent, quaedam praeceptum, quaedam permissionem, quaedam vero prohibitionem. Quae ergo consilium continent, data sunt perfectis; quae praeceptum, perficiendis; quae permissionem, infirmis; quae prohibitionem, reprobis. Verbi gratia, consilium est vendere omnia et dare pauperibus ; praeceptum, diligere Deum ; permissio, nubere ; prohibitio, non occidere. Praeceptum et prohibitio sunt necessitatis, consilium et permissio voluntatis. Nam praecepta et prohibitioni non impune resistes; consilio autem et permissioni, nisi volueris, non acquiesces, ante votum dico vel susceptionem: nam post votum continentiae, quod est consilii, cogeris id observare; et post nuptias, quae sunt permissionis, non poteris uxorem dimittere. Iurare ergo, quoniam ad infirmitatem pertinet, permissionis est; non iurare autem, quoniam maioris perfectionis est, consilii est. - Sed melius videtur dicendum quod in eo quod est iurare concurrunt duo, scilicet verum asserere et cum invocatione sive attestatione primae Veritatis. Quantum ergo ad illud quod est verum asserere, iurare est bonum in genere; sed quantum ad illud quod additur cum invocatione Dei, additur circumstantia determinans hunc actum non debere exerceri sine causa necessaria vel utili. Unde ratione huius circumstantiae iurare sine causa est malum, quia ex hoc ponitur contemptus Veritatis primae.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo Iacobi "ante omnia nolite iurare" etc., dicendum quod prohibetur affectus iurandi, non effectus simpliciter, et hoc notat dicens "nolite", hoc est non appetatis vel affectetis iurare, immo compulsi iurate. Unde Hieronymus, in Glossa super Matth. 5, 34: "Christus omnino iurare prohibet, ne quis quasi h bonum appetat iuramentum et assiduitate iurandi labatur in periurium". Et Augustinus, in libro De mendacio: "Dominus prohibet omnino non iurare, id est, quantum in te est, non ames nec cum aliqua delectationeappetas iurare".
2. Ad illud Augustini dicendum quod non sequitur: iuratio vera est periculosa; ergo mala, quia periculosum dicitur respectu iurantis, malum vero respectu actus; vera autem iuratio dicitur periculosa, quia de facili potest esse omissio in aliqua conditione iuramenti, quae sunt tres, Ierem. 4, 2: "Iurabis: Vivit Dominus! in iudicio etiustitia et veritate".
3. Ad tertium dicendum quod iurare, omni circumstantia extrinseca remota, ad huc in se habet circumstantiam, ratione cuius ponitur contemptus Dei; unde est malum ex circumstantia ilia, quamvis in genere sit bonum, sicut dictum est.
4. Ad illud quod obicitur quod iurare multiplicatum per consuetudinem est prohibitum; ergo peccatum, dicendum quod ipsa consuetudo absoluta non est peccatum, si semper fieret ex causa utili vel necessaria, sed quando cum ipsa consuetudine accidit contemptus, et ita intelligitur prohiberi usus et consuetudo iurandi.
5. Ad illud vero quod obicitur quod est indifferens, distinguendum est quod indifferens dicitur dupliciter. Uno enim modo dicitur indifferens quod non est bonum secundum se, hoc est tale quod non possit fieri male, et quod non est malum secundum se, hoc est tale quod non possit fieri bene, et secundum hunc modum iurare est indifferens, quia non est tale bonum nec tale malum. Alio modo dicitur indifferens quod potest indifferenter exerceri, ut comedere et ambulare, et secundum hunc modum iurare non est indifferens. Nota ergo quod dicitur, Matth. 5, 34: "Ego dico vobis, non iurare omnino", id est iurare non omnino, hoc est iurare in omni casu, quia in aliquo casu iurandum, in aliquo non. Unde Augustinus ibi dicit,in Glossa: "Non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii quod perfectius est docuit", cum dixit: "Non iurare omnino" ; "quod vero superstitiosum est rececavit", cum subiunxit: "Neque per caelum" etc.; "Iudaei enim, per Ierusalem et elementa iurantes, creaturas venerabantur", sicut dicit Hieronymus ; "quod vero infirmitatis est, permisit vel indulsit", cum adiunxit: "Quod autemabundantius est, a malo est", hoc est si contingat iurare, a malo est, non tuo, sed alterius, illius scilicet a quo cogeris iurare, hoc est ab infirmitate vel incredulitate, quae malum est, ut dicit Augustinus. Nota causas propter quas conceditur iurare. Quaedam enim sunt ex parte boni introducendi, quaedam vero ex parte mali vitandi. Et ex parte boni quaedam pro veritate confirmanda, II ad Cor. 1, 18: "Fidelis Deus, quiasermo noster, qui fuit ad vos, non est in illo est et non". Quaedam pro veritate declaranda, Deuter. 19, 15: "In ore duorum aut trium testium stabitomne verbum", quia, prout dicit Canon, non est testis nisi iuratus. Tertia, pro amicitia contrahenda, Gen. 26, 28, dixerunt viri Gerarae ad Isaac: "Sit iuramentum inter nos". Quarta, pro pace reformanda, Gen. 31, 53: "Iacob iuravit" Laban. Quinta, pro fidelitate servanda, II Reg. 5, 3: "Venerunt senes Israel ad regem, et percussit cum eis foedus caram Domino". Sexta, pro obedientia et subiectione recognoscenda, sicut iurant abbates episcopo, et viri Galaad Iephte, Iudic. 11, 10: "Dominus, qui haec audit, ipse mediator et testis est, quod nostra promissa faciemus". Septima, pro consuetudine ecclesiae servanda, ut Canonici; et, Exod. 24, 3, e filii Israel, data Lege, quasi iuraverunt se Domino servituros, et Iosue ultimo 22. Hae ergo septem causae sunt propter bonum introducendum. — Propter malum vero amovendum una causa est calumnia sopienda, ut fit iuramentum de calumnia in contestatione litis, Hebr. 6, 16: "Omnis controversiae ad confirmationem finis est iuramentum". Alia vero causa est pro infamia purganda, Deuter. 21, 1-6: "Si inventum fuerit cadaver hominis occisi, maiores natu civitatis illius levabuntmanus suas super vitulam" etc.
On this page