III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 2, C. 1
DE PRAECEPTIS PATIENTIAE RESPECTU LAESIONIS CORPORUM.
Et quod non, videtur a. per hoc quod dicitur, Matth. 5, 39: "Dico vobis, non resistere malo", In hoc enim videtur illud prohiberi.
b. Item, aut propellitur iniuria a se aut a proximo. Propellenda iniuria a se prohibetur, Matth. 5, 39, cum dicitur: "Dico vobis, non resistere malo" ; et: "Qui te percusserit in una maxilla, praebe ei et alteram" ; et Matth. 10, 23: "Cum vos persecuti fuerint in unam civitatem, jugite in aliam" ; et ad Rom. 12, 19: "Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae". Propellenda iniuria a proximo prohibetur, Matth. 26, 52; ubi, cum Petrus vellet a Domino iniuriam repellere, dixit et Dominus: "Converte gladium tuum in vaginam; omnis enim, qui occiderit gladio, gladioperibit".
Contra: 1. Ipse Dominus percussus alapa; percussorem reprehendit nec alteram maxillam percutiendam praebuit, Joan. 18, 22-23. Item Paulus "petiit milites a", tribuno, "ut illaesus abiniuria servaretur", Act. 23, 18-23. Ergo licite potest iniuria repelli a se.
2. Item, dicit auctoritas: "Non sunt immunes. a scelere qui Christum permiserunt principibus interficere". Ergo iniuriam tenebantur a Christo repellere; iniuria, ergo est repellenda ab alio.
3. Item, quaeritur utrum sit consilium vel praeceptum quod dicitur: "Dico vobis, non resistere malo". Si enim consilium est, ergo ad illud tenentur perfecti; quomodo ergo Christus et Paulus non servaverunt formam huius consilii? Item, alia quae ponuntur in illa serie, Matth. 5, 22, 28, ut non irasci, non videre ad concupiscendum; sunt in ratione praecepti et pertinent ad omnes; quomodo ergo istud erit in ratio ne consilii? Si vero est praeceptum, ergo mortaliter peccant qui faciunt contrarium.
4. Item, Marcelinus ; Ad Augustinum: "Reipublicae non convenit nullimalum pro malo reddere et percutienti maxillam aliam praebere". Ergo nec est praeceptum nec consilium, cum divina praecepta et consilia sint convenientia.
II. Item, quaeritur utrum illo praecepto Matth. 5, 39, quod est de patientia respectu laesionis corporum, retractatur lex talionis, cum dicitur: "Audistis quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo" etc. "Ego autem dico vobis, non resistere malo" etc.. Si enim retractatur, ergo peccant ludices saeculares, qui oculum pro oculo eruunt et animam pro anima interficiunt. Si non retractatur, quomodo ergo Lex adimpletur? Quia si dicatur quod in hoc quod superadditur hic prohibitio ultionis — contra, hoc prohibebatur in Lege, Levit. 19, 18: "Non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuarum".
Respondeo: Iniuria aut est personalis et privata aut publica. Si est publica, propulsanda est iussu principis et manu militis, Rom. 13, 4: "Non sine causa gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male facit", dicitur de principe; et militibus determinantur stipendia, Luc. 3, 14: "Contenti estote stipendiis vestris" ; et etiam ipsi principi tributum, Matth. 22, 21: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari" etc., sed nonnisi propter defensionem reipublicae, quae sine repulsione iniuriae hostilis fieri non potest. Praeterea, Augustinus, I De civitate Dei, exponens illud praeceptum "non occides" dicit: "Non contra hocpraeceptum fecerunt qui Deo auctore bella gesserunt et secundum leges sceleratos punierunt". Et iterum, Canon Augustini: "Fortitudo, quae a barbaris detenditpatriam vel domi defendit infirmos vel a latronibus socios, plena iustitia est". Ex quo relinquitur quod publica iniuria est repellenda, etiam cum armis, ab eo qui ad hoc ordinatus est. - Quod vero dicitur, Matth. 5, 39, intelligitur de iniuria personali, tamen cum distinctione, quia personalis iniuria potest repelli duobus modis: aut impediendo aut repugnando. Impediendo, sicut Paulus munitus militibus impedivit Iudaeos ne ei inferrent iniuriam, sic licet omnibus iniuriam repellere, nec hoc prohibetur Matth. 5, 39: hoc enim non dicitur proprie resistere. Repugnando repellitur iniuria dupliciter: cogente necessitate et ulciscendi libidine. Cogente necessitate, cum alias non potest vitari laesio, nec per fugam nec per impedimentum aliquod absolutum. Et tunc etiam adhuc distinguitur, quia aut repellitur iniuria vi privata, ut sine armis, et hoc modo permittitur clerico et laico iniuriam repellere, et hoc flagrante maleficio cum moderamine inculpatae tutelae, et sic intelligitur illa lex civilis canonizzata: Vim vi repellere licet in instanti, quia facto intervallo nequaquam. Aut repellitur vi publica et cum armis, et hoc modo non permittitur clericis, sed laicis, et hoc, sicut dictum est, flagrante iniuria et cum moderamine et in instanti; non esset autem moderamen, si non impeteretur armis et impeteret armis. Si vero repellatur iniuria ulciscendi libidine, sic nulli licet iniuriam repellere vel resistere malo; et sic intelligitur illud Rom. 12, 17: "Non reddentes malum pro malo", et illud Psalmi: "Si reddidi retribuentibus mihi mala" etc. Dicendum ergo quod repellere iniuriam sive resistere malo, animo ulciscendi, omnibus est prohibitum. Unde illud quod dicit Apostolus, ad Rom. 12, 19: "Non vosmetipsas defendentes, carissimi", intelligitur ex libidine vindictae; unde statim subiungitur: "Sed date lacum irae; scriptum est enim: Mihi vindictam". Repellere vero impediendo, non repugnando, omnibus concessum est; vel etiam arguendo verbis, ut Dominus. Unde Glossa super Ioan. 18, 22, super illud: "Dedit ei alapam" etc.: "Ostendit praecepta patientiaenon ostentatione corporis, sed praeparatione cordis facienda: potest enim quis maxillam visibiliter praebere iratus; melius ergo respondit vere placatus et ad ferendagraviora tranquillo animo paratus". Et sic intelligitur illud Matth. 5, 39: "Si quis te percusserit in dextera maxilla, praebe ei etalteram", hoc est paratus sis aliam sustinere patienter. Repellere vero cogente necessitate iniuriam vi publica et cum armis in prohibitione est clericis, in consilio laicis; repellere vero vi privata sine armis in consilio est clericis.
[Ad obiecta]: 1-3. Sic ergo patet solutio ad obiecta et quo modo hoc quod dicitur "non resistere malo" differenter intellectum, in consilio sit et in praecepto.
4. Ad illud quod obicit Marcellinus, Ad Augustinum, respondendum, secundum Augustinum, Ad Marcellinum: "Quid est respublica nisi res populi? Res ergo communis res utique civitatis. Quid est autem civitas, nisi multitudo hominum inquoddam vinculum redacta concordiae? Qui ergo vincit in bono malum, patienter amittittemporalia commoda ut iniuriosus in concordiam, qua nihil est utilius civitati, poenitens acquiratur, victus non saevientis viribus, sed benevolentia patientis. Sic ergosolet intelligi illud verbum acsi dictum esset: si quis in te meliora fuerit persecutus, et interiora ei praebe, ne vindictae potius quam patientiae studens, contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius temporalia pro aeternis contemnenda sint, tamquam sinistra pro dextris".
5. Ad ultimum dicendum, secundum Augustinum, Ad Marcellinum, quod "ista praecepta magis ad praeparationem cordis quam ad opus, quod in aperto sit, pertinent, ut teneatur animipatientia cumbenevolentia, in manifesto autem adsit quodeis videtur prodesse posse quibus bene velle debemus. Cui autem licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur, quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas et mala voluntas velut hostis interiorroboratur".
II. Ad illud vero quod quaeritur de lege talionis an retractetur, dicendum quod lex talionis retractatur quantum ad privatam personam, sed non quantum ad iudicem. Privata enim persona, si vindictam expeteret, "malum pro malo redderet", ut dicit Augustinus ; "iudex vero non, sed amore iustitiae iustum redderet pro iniusto, quod est bonum pro malo, quod etiam Deusiudex facit". Et nota quod dicit Augustinus, quod in iis non prohibetur vindicta quae est ad correctionem, quia ipsa pertinet ad misericordiam nec impedit mansuetudinem; sed hoc non conceditur nisi ei cui potestas ordine data est, et sine ira, ut patri in filium.
On this page