III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 2, C. 2
DE PRAECEPTIS PATIENTIAE RESPECTU ABLATIONIS RERUM.
Deinde quaeritur de praecepto patientiae respectu ablationis rerum, de quo Matth. 5, 40: "Eiqui tecum vult in iudicio contendere et tunicam tuamtollere, relinque ei et pallium".
Circa quod quaeruntur quatuor: Primo, utrum sit licitum sua repetere; secundo, utrum sit licitum perfectis repetere; tertio, utrum universaliter sit licitum imperfectis sua repetere ; quarto, utrum sit licitum omnia repetere.
ARTICULUS I
Utrum sit licitum sua repetere.
Quantum ad primum obicitur: 1. Nam per illud praeceptum, Matth. 5, 40, videtur quod non liceat alicui sua repetere.
2. Ad idem, Luc. 6, 30: "Qui aufert quae tua sunt, nerepetas; et qui aufert tibi vestimentum, et tunicam noli prohibere".
3. Item, I Cor. 6, 7: "Delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vas. Quare non magis iniuriam accipitis" ?
Contra: a. I Cor. 6, 12: "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt", et dicit ibi Glossa quod licebat Apostolo sumptus repetere, sed non expediebat; sed licitum est quod nullo iure prohibetur; ergo repetere non prohibetur a Domino.
Respondeo: Secundum Glossam, I Cor. 6, 1, contingit, repetere sua coram iudice fideli et coram iudice infideli. Coram iudice infideli nulli licet; unde I Cor. 6, 1: "Audet quis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos", Glossa: "Id est infideles, id estqui iniqui sunt fidelibus quocumque modo possunt". Item, contingit repetere sua coram iudice fideli dupliciter: aut cum contentione et fraude aut cum caritate et amore iustitiae. Primo modo nulli licet, et secundum hoc intelligitur illud praeceptum, Matth. 5, 40: "Si quis valuerit tecum in iudicio contendere, dimitte ei et pallium", Glossa: "Antequam contendas", id est cum contentione repetas. Secundo modo licet infirmis et imperfectis repetere sua, perfectis vero non licet; et hoc est quod dicit Glossa, I Cor. 6, 7: "Perfectis licetsua repetere simpliciter, scilicetsine causa, sine lite, sine iudicio; nonenim convenit eis movere causam anteiudicem. Infirmis vero licetrepetere sua movendo causam ante iudicem, sed non cum contentione et fraudulenter vel apud infideles iudices". Ex quo manifestum est quod repetere sua contentiose vel fraudulenter vel coram iudice infideli omnibus est prohibitum; repetere vero sine contentione, sine fraude, nec coram iudice, omnibus est concessum; repetere vero coram iudice sine contentione et fraude infirmis est concessum, perfectis vero prohibitum. Unde non repetere consilium est infirmis, perfectis vero praeceptum. Unde versus: "Expedit infirmis, licet absque dolo, sine lite. Praelatis licet hoc? Non expedit. Anachoritae Non licet ut per cum sint res in lites petitae."
ARTICULUS II
Utrum licitum sit perfectis sua repetere.
Si dicatur, sicut supra dictum est, quod eis non licet repetere coram iudice et cum lite, licet tamen repetere simpliciter, sine causa, sine lite, sine iudicio sive non coram iudice, tunc quaeritur qui dicantur perfecti?
1. Si dicatur quod illi qui renuntiaverunt omnibus, ut religiosi, secundum, quod dicitur, Matth. 19, 21: "Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes" etc. — ergo peccant mortaliter religiosi, si repetant sua. Item, cum omnibus renuntiaverint, non habent sua; ergo non possunt repetere sua; ergo eis non est in consilio vel praecepto non repetere.
2. Si vero dicatur quod est renuntiare omnibus in singulis, et sic omnes religiosi renuntiant omnibus; et est abrenuntiare omnibus in communi, et sic in communi possident fere omnes - tunc quaeritur de illis religiosis qui omnibus renuntiaverunt in communi et in singulari, et procedit obiectio ut prius. — Similiter quaeritur de clericis, suppositis antiquis Canonibus, quod non possunt habere proprium, quod intelligitur quantum ad res Ecclesiae, quomodo possunt repetere?
Respondeo: Dicendum quod, supposito quod perfecti dicantur ab renuntiatione proprietatis, quod repetere sua est secundum duos modos. Aliquis enim repetit sua ut sua et propter se; aliquis repetit sua ut alterius et non propter se, sed propter utilitatem alterius. Dicendum ergo quod perfectis non licet repetere sua ut sua et propter se, sed sua ut communia et ut congregationis et propter utilitatem communem. Unde Gregorius: "Non solum cura debet esse ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant". Si ergo repetit perfectus, debet attendere bonum, non proprium, sed commune, quod triplex est. Primum "est refrenatio malorum, secundum quam etiam consulitur malis" ; si enim auferretur ius repetendi, daretur malis occasio rapiendi, Iob 29, 17: "Conterebam molasiniqui, et de dentibus illius auferebam praedam". Secundum bonum "est unitas et pax Ecclesiae", quae dissiparetur, si non liceret sua repetere. Tertium bonum "est consolatio infirmorum", quibus "data sunt temporalia, non solum ad sustentationem, sed etiam ad consolationem, Cant. 2, 6: "Laeva cuius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me"", qui desperaren si ablata repetere non liceret. Intuitu ergo communis boni licet perfectis repetere sua ut alterius; unde et clerici non repetunt sua nomine suo, sed pauperum, nec monachus nisi nomine congregationis vel Ecclesiae. Religiosi vero, qui omnibus renuntiaverunt in communi et in singulari, cum non habeant rerum proprietatem, sed usum tantum, non possunt repetere nisi nomine illius fieret apud quem residet proprietas, ut eorum congregatio possit usum habere.
ARTICULUS III
Utrum universaliter sit licitum imperfectis sua repetere.
Videtur quod non: 1. I Cor. 13, 5: "Caritas non quaerit quae sua sunt", Glossa: "Caritas non repetit ablata". Ergo nullus habens caritatem potest repetere.
2. Item, Gregorius: "Cum pro re terrena paxa corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur".
3. Item, magis est proximus diligendus in infinitum quam corpus proprium vel aliquod temporale. Ergo tenemur non repetere nostra, si sciamus scandalizare proximum.
4. Item, dicit auctoritas: "Quantum potes sine peccato, vitare scandalum proximi debes" ; et Apostolus, I Cor. 8, 13: "Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum". Ergo ubi imminet scandalum, tenemur non repetere.
5. Item, opera misericordiae, quae sunt in praecepto, tenemur dimittere propter scandalum. Ergo et repetere, cum non sit in praecepto: licet enim cuilibet renuntiare iuri suo.
Contra: a. I Cor. 6, 12: "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt", et exponitur de repetitione suorum ; licitum igitur est cuilibet sua repetere.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod est repetere ex cupiditate et est repetere zelo iustitiae et est repetere timore casus. Primo modo non est repetere ex caritate: "caritas enim non repetit ablata", causa scilicet cupiditatis; "non enim estamatrix pecuniae" propter se, sicut ibi dicit Glossa, quia ipsa amat bonum incommutabile et omnia commutabilia refert ad illud. Repetere vero zelo iustitiae licet perfectis secundum illum modum qui dictus est. Repetere vero timore casus, ne scilicet propter paupertatem et indigentiam ruant in peccatum, licet infirmis, ne scilicet egestate compulsi furentur et periurent nomen Dei sui, sicut dicitur Prov. 30, 9.
2. Ad secundum dicendum quod contingit repetere duobus modis: contentiose et pacifice. Contentiose nulli licet, et sic intelligitur auctoritas Gregorii: per contentionem enim "pax a corde scinditur".
3. Ad tertium dicendum quod oportet tenere quod certum est; certum est autem quod raptor est qui abstulit, incertum est autem quod scandalizabitur. Et praeterea, si scirem quod scandalizabitur, si repetam, si infirmus sum et timeam casum proprium ex non repetendo, praeponderat scandalum proprium scandalo proximi, et plus teneor vitare scandalum proprium quam alterius. Si vero perfectus sum, et repetam prout dictum est, sicut praeponderat bonum commune bono proximi, sic praeponderat scandalum commune et plurium scandalo proximi sive singulari. Accideret autem scandalum commune, scilicet dissipatio pacis et utilitatis communis, nisi fieret repetitio; augeretur etiam scandalum malorum, cum non refrenaretur malitia eorum.
4. Ad quartum dicendum quod est scandalum activum, dictum scilicet vel tactum minus rectum praestans alteri occasionem ruinae, et esto scandalum passivum. Illud quod dicit Apostolus intelligitur de scandalo activo, et sic etiam tenemur non repetere cum scandalo activo, id est iaciendo vel dicendo aliquid minus recte. Amoto ergo scandalo activo, non tenemur non repetere propter scandalum passivum, hoc est quamvis ille scandalizetur a quo repetitur. Unde illa auctoritas quantum potes sine peccato etc. intelligitur salva triplici veritate, doctrinae scilicet, vitae et iustitiae; non esset autem salva veritas iustitiae, si auferretur repetitio.
ARTICULUS IV
Utrum licitum sit omnia repetere.
Et: [quod non, videtur-]: 1. Cum dicat Augustinus, in Glossa: "De necessariis si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis?". Unde Augustinus, De sermone Domini in monte: "Si de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua usquequaque contemnere convenit".
2. Item, superfluum omne alienum est, quia est indigentis. Ergo, cum alienum non liceat repetere, neque superfluum.
Respondeo: Tam de necessario quam de superfluo competit repetitio secundum modum qui dictus est. Sed in hoc est differentia, quia post repetitionem non teneris necessarium dispensare indigenti, sed superfluum teneris. Potest ergo superfluum repeti ad dispensandum, sed non ad retinendum; et secundum hunc modum superfluum est alienum et tuum: alienum ad retinendum, tuum ad dispensandum.
Ad quod abluit 1. Augustinus, in libro De sermone Domini in monte, dicens: "Non Christianum sic oportet possidere servum quomodo equum aut argentum, quamquam fieri possit ut maiori pretio valeat equus quam servus et multo magis aurum vel argentum". Si ergo non est Christianus possidendus ut servus, sicut equus, ergo non est repetendus, cum non sit servus.
Respondeo, secundum Augustinum: "Si ille servus rectius et honestius etad colendum Deum accommodatius ate domino educatur et regitur quam ab illo potest qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat ut vestimentum eum debere contemni", quasi dicat: in tali casu non debet contemni repetitio servi sicut repetitio pallii.