III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 1
QUID PRAECIPIATUR DARI.
Circa primum quaeruntur duo: Primum est utrum de illicite acquisitis possit dari, ut de usura et meretricio; secundum, utrum necessarium sive superfluum praecipiatur dari.
ARTICULUS I
Utrum de illicite acquisitis possit dari.
Quantum ad primum obicitur sic: 1. Luc. 16, 9: "Facite vobis amicas de mammona iniquitatis". Ergo de iniquo potest dari sive de inique acquisito.
2. Item, " Exod.12, 35, legitur quod filii Israel, exituri de Ægypto, a vicinis acceperuntmutuo vasa aurea et argentea, ex quibus postea aedificaverunt tabernaculum Domino". Sed constat quod quidam illorum saltem furtum commiserunt ; ergo de furto etiam potest dari beneficium.
3. Item, Augustinus: "Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum; qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto tu bonus, qui facis de malo bonum". Ergo de male acquisito potest fieri bonum.
Contra: a. " Augustinus, in libro De verbis Domini: Nolite velle eleemosynasfacere de foenore et usuris".
b. "Item, Eccli.34, 21: "Immolantis ex iniquo oblatio est maculata"": item, in eodem, 23: " "Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquarum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis"" ; item, Eccli. 34, 24: " "Qui alteri sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimatfilium in conspectu patris"".
c. Item, Gregoribus: "Eleemosyna oculos Redemptoris nostri placat, quaenon ex illicitis etiniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur".
2. Item, Augustinus: "Si quis agrisinique ac perperam invasis ita utatur ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, non ideo rapinam iustificat". Ex "iis auctoritatibus probatur quod neque ex rebus maleacquisitis nec ex inventis potest quisquam" beneficium alteri erogare.
f. Item, videtur quod nec etiam de meretricio, Deuter. 23, 18: "Non offeres mercedem prostibuli aut pretiam canis". Ergo etc.
Respondeo: "Quidamgeneraliter dicunt quod de nullo illicite acquisito potest fieri eleemosyna, nec de meretricio nec deacquisitis ludo alearum nec de histrionatu nec de simonia. Nam scriptum est, Prov.3, 9: "Honora Dominum de tua substantia", et in Deuter.23, 18: "Non accipies mercedem prostibuli"; nam illicite acquisita non sunt in bonis nostris". — Sed melius dicendum "quod de illicite acquisitis, ubi non transfertur dominium, sed competit repetitio" vel etiam restitutio, "non potest fieribeneficium sive eleemosyna, ut in usura". Unde Augustinus, Ad Macedoniam: "Qui contra ius societatis humanae furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus aliqua abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus, Zachaei publicani exemplo", Luc. 19, 8. "Sed, si transfertur dominium", ita quod non competit "repetitio", de talibus potest fieri beneficium vel "eleemosyna, utsi aliquid datur meretrici, illud non potest repeti: unde de tali potest fieri eleemosyna. Idem est de eo quod datur histrioni et de eo quod extorquetur ratione officii alicuius".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur ex illa auctoritate "facite vobis amicos de mammona iniquitatis", dicendum quod illa "auctoritas tripliciter exponitur. Primo sic: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis", id est de divitiis, quae, ut inpluribus, inique et cum peccato solent acquiri; sed non" propter hoc "iubet vel consulit iacere amicos de pecunia" iniuste "acquisita. Secundo sic exponitur: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis", id est de pecunia quae inique retineretur, si non daretur. Tertio modo sic: "Facite vobis"etc., id est de pecunia inaequalitatis, id est quae inaequaliter possidetur: unus enim plus habet, alius minus".
2. Ad secundum de filiis Israel "respondet Augustinus, in libro Quaestionum Exodi: "Dixit Dominus ad Moysen", Exod.12, 2: Petat "vir a"proximo "et mulier a"proxima "sua vasa aurea et argentea"et vestem. Non hincquisquam sumendum exemplum putare debet ad, exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus iussit, qui noverat quid quemcumquepati oporteat. Nec Israelitae furtumfecerunt, sed Deo iubenti ministerium praebuerunt". Licet igitur aliqui ex cupiditate ab Aegyptiis vasa acceperant, tamen translatum fuit dominium voluntate et praecepto principalis possessoris, scilicet Domini.
3. Ad tertium dicendum quod facere bonum de malo "multipliciter intelligitur. Facit enim de malo bonum, qui reddit quod illicite abstulit. Nomine etiam mali cura et sollicitudo mortalium exprimitur", Matth. 7: "Nolite solliciti esse in crastinam; sufficit enim dici malitia sua". "De malo ergo bonum facit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudine acquisivit. Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causa possidetur, veluti cum mathematicus ex arte quamdocet vel ex futuris quae pronuntiat nonnulla lucratur. Quae vero sic de malo acquiruntur in bonum possunt converti. De peccato etiam acquiruntur quae pauperibus iuste erogantur".
ARTICULUS II
Utrum necessariam an superfluum praecipiatur dari.
Et videtur 1. quod non solum superfluum, immo etiam necessarium; quia universaliter dicitur Luc. 6, 30: "Omni petenti te, tribue". Si ergo te, multo magis tua, quamvis necessaria.
2. Item, Hieronymus: "Aliena rapere convincitur qui ultra necessaria retinere comprobatur". Ergo superflua sunt aliena; cum ergo aliena non possint dari, sed restitui, non intelligitur illud praeceptum de superfluis, sed potius de necessariis.
Contra: a. Ordine caritatis potius deberemus diligere nos quam alios; ergo necessaria debemus nobis potius dispensare quam aliis erogare; ergo non intelligitur de necessariis.
b. Item, si intelligitur solum de superfluis, ergo divites, qui habent multa superflua, si non dant pauperibus petentibus, transgrediuntur hoc praeceptum, I Ioan. 3, 17: "Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illa" ? quasi dicat: non manet in illo, et ita est in peccato mortali.
Respondeo: Hoc praeceptum intelligitur de omnibus, tam necessariis quam superfluis, "quae honeste et iuste dari possunt", sicut dicit Glossa super Matth. 5, 42. Honeste dico, quia res posset esse ita necessaria quod non posset dari honeste. Iuste dico, quia res aliena non potest dari iuste; nec res superflua potest iuste retineri. Universaliter autem omnia superflua debent dari, et universaliter nulla iniuste possessa possunt dari. Necessaria vero, quibus carere non possumus, non tenemur dare, quia non possunt dari honeste; necessaria vero, quibus carere possumus ; in casu tenemur clare. — Et ex iis patet responsio ad obiecta.