III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 2
QUIS IUBEATUR DARE.
Postea quaeritur quis iubeatur dare. Et est ista quaestio utrum ille, qui nihil habet, obligetur ad istud praeceptum aut non.
1. Si enim obligatur ad istud praeceptum, ergo, cum nihil habeat ad dandum, obligatur ad impossibile, quod est inconveniens.
2. Si dicatur quod non obligatur - contra, quod praecipitur Matth. 5, 42 "qui petit a te, da ei", praecipitur etiam in Luc. 6, 30, sub hac forma "omni petenti te, tribue" ; quilibet autem potest se tribuere, quamvis non habeat aliqua temporalia; ergo ille, qui nihil habet, tenetur ad istud praeceptum de erogatione.
Respondeo: Dicendum quod multiplex est donum. Et enim donum muneris a manu, Deuter. 15, 11: "Praecipio tibi ut aperias manum" tuam "egeno et pauperi". Et est donum compassionis a corde, Isai. 58, 10: "Cum effuderis esurienti animam tuam" etc.. Et est donum verbi dulcis et consolatorii ab ore, Eccli. 18, 16: "Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum". Est autem donum obsequii in opere, Exod. 22: "Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo". Ad primum non tenetur manens pauper, cum non habeat aliquid ad manum quod possit dare, sed tamen tenetur ad tria ultima pro loco et tempore. Unde Matth. 5, 42, Glossa: "Si deest facultas, da affectum velobsequium vel verbum".
On this page