Consequenter quaeritur de praeceptis beneficentiae, quae sunt duo. Nam, secundum Rabanum, "duo genera praestandi reperiuntur, quia vel benevole
damus vel reddituro commodamus". Quaeruntur ergo duo:
Primum est, de praecepto erogationis seu donationis;
secundum, de praecepto mutui sive commodationis.