III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 2, C. 3
DE PRAECEPTO PATIENTIAE RESPECTU ANGARIAE OPERUM.
Postea quaeritur de praecepto patientiae quantum ad iniuriam in" angaria operum et de qua dicitur, Matth. 5, 41: "Si quis te angariaverit mille passim, vade cum illo alia duo", et dicitur angaria indebiti officii exigentia in propriam personam.
1. Quaeritur ergo primo quare ponit angariam mille passuum, secundum hunc numerum plus quam secundum alium numerum.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum, secundum Glossa, quod ipse Dominus determinat angariam mille passuum, quia "hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis", quae in impletione huius praecepti ostenditur; et hanc rationem ponit Augustinus, in libro De sermone Domini in monte.
2. Ad secundum dicendum, secundum Augustinum, quod perfectio patientiae in tribus consistit: corpore, voluntate et ratione, ut, si arctaris alicui impendere corporale sive personale obsequium, quod intelligitur per angariam mille passuum, sit rationabile et voluntarium, quae sunt quasi alia duo millia, Rom. 12, 1: "Rationabile sitobsequium vestrum", et II Cor. 9, 7: "Unusquisque prout destinavit in corde suo". Quod significatum est Iob 1, 3: Iob erant "tria millia camelorum". Camelus est animal oneriferum, in quo operatio sive angaria operum solent exerceri; camelus etiam findit ungulam, in quo discretio insinuatur; ad onera voluntarie se submittit, in quo voluntas.
3. Ad tertium dicendum, secundum Augustinum, in libro De sermone Domini in monte: " "Si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo", et hoc utique non tam ut pedibus agas quam ut animo sis paratus. Nam in ipsa christiana historia, in quali est auctoritas, nihil tale invenies factum a sanctis vel ab ipso Domino, cum in homine, quem suscipere dignatus est, vivendi nubis exemplum praeberet". Sed si quis cogit te servire et solatium tibi impendit compassionis affectu, paratus esto multo plus impendere.
On this page