Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 1, C. 1

UTRUM OMNES ACTIONES TENEAMUR REFERRE IN DEUM.

Quaeritur ergo utrum omnes actiones teneamur referre in Deum. Ad quod arguitur, a. Matth. 5: "Attendite ne iustitiam vestrum faciatis coram hominibus" etc.

Ex quo manifeste accipitur quod opera iustitiae teneamur referre in Deum ; unde ibi exemplificat Salvator de eleemosyna, ieiunio et oratione. Cum ergo doctrina Salvatoris nihil habeat diminutum sicut nec superfluum, et non facit mentionem nisi de operibus iustitiae referendis in Deum, alia opera non tenemur referre in Deum.

b. Item, sunt quidam actus quorum est principium vis vegetabilis et vis sensibilis; sed nec vis vegetabilis nec sensibilis sunt natae moveri per apprehensionem in Deum; ergo, secundum quod sunt a suis potentiis, non sunt referendi, ad Deum; actus ergo istos, manducare, ambulare et huiusmodi, non tenemur referre ad Deum.

c. Item, si omnes actus tenemur referre ad Deum, non referre peccatum est, referre autem bonum. Si ergo circa actum immediate se habent referri et non referri, et referri bonum, non referri malum, ergo omnis actus noster de necessitate est bonus aut maius; nullus ergo indifferens: quod est inconveniens.

d. Item, intendendo finem naturae non declinamus ab eo quod est secundum naturam. Ergo non peccamus, quia, sicut dicit Ioannes Damascenus: "Manentes in eo quod est secundum naturam, in virtute sumus; declinantes autem ab eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam, in malitia sumus". Si ergo aliquis manducet propter sustentationem naturae, ut generet filios ex sua uxore propter multiplicationem naturae, nihil intendens amplius, non peccabit, cum intendat finem naturae ; ergo, quamvis non referat ad Deum, non peccat.

8. Item, nullus faciendo quod debet peccat; sed quilibet debet sustentare naturam et honorare parentes; ergo sustentando naturam et parentes honorando, non attendendo nisi debitum naturae, non peccabit; non tenetur ergo referre istos actus in Deum tentione necessitatis.

f. Item, non tenemur ad ea quae non sunt in potestate nostra. Si ergo motus gratiae non sunt in potestate nostra, non tenemur ad motus gratiae; si ergo referre in Deum est motus gratiae, quia ex caritate, relinquitur quod non tenemur actiones referre in Deum.

g. Item, si dicatur quod tenemur actus omnes referre in Deum propter hoc quod dicit Apostolus, I Cor. 10, 31: "Sive manducatis sive bibitis sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite" - arguitur sic: Sancti implent hoc praeceptum Apostoli; ergo omnes motus suos et actus referunt in Deum; ergo et actus veniales; si ergo motus veniales non sunt referendi in Deum, ergo etc.

Contra: 1. Expresse videtur praeceptum Apostoli: "Omnia in gloriam Dei facite".

2. item, rationalis creatura totam se debet Deo; ergo et totam suam essentiam, totam suam virtutem, totam suam actionem; ergo omnem actionem suam debet referre in Deum.

3. item, omnis actio magis ordinabilis est in finem summum quam in alium, quemadmodum ipsa prima causa magis est causa cuiuslibet actionis bonae quam causa alia. Si ergo rationalis creatura tenetur ad ordinem actionis, tenetur ordinare actionem quamlibet in summum finem, cum magis ad illum ordinetur quam ad alium.

4. Item, Matth. 6, 24: "Nemo potest duabus dominis servire", ubi dicit Glossa Rabani: "Quidquid facis, facis velex amore Dei vel ex servitute diaboli". Ergo omnis actio de necessitate bona est vel mala; nulla ergo indifferens: quod est inconveniens.

5. Item, super illud Matth. 12, 33: "Aut facite arborem bonamet fructum eius bonum" etc., dicit Glossa Hieronymi: "Nihil medium quin boni auctoris bona sint opera et mali mala". Sed necesse est auctorem esse malum vel bonum; ergo necesse est quod opera sint bona vel mala; nec est ibi medium; nulla ergo indifferentia.

6. Item, Hieronymus, in epistola Ad Augustinum, de caerimonialibus Legis dicit: "Non indifferentiasunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant". Si ergo non est accipere indifferens in operibus illis, ergo pari ratione nec in operibus aliis.

7. Item, maius est progredi in factum quam in verbum. Si ergo in verbo non invenitur indifferens, nec in facto invenietur. - Quod autem non inveniatur in verbo indifferens, patet: aut est in debitum finem, et tunc est laudabile et bonum; aut caret debito fine, et est otiosum; aut est in finem malum, et est perniciosum, et utroque modo est reprehensibile malum.

[Solutio]: Ad hoc respondent quidam, dicentes quod illud praeceptum Apostoli "omnia in gloriam Deifaciie", intelligitur negative, id est nihil faciatis contra gloriam Dei. — Contra: Secundum hoc, dormiendo implemus istud praeceptum, quia nihil facimus contra gloriam Dei, si solum istud praeceptum intelligitur negative.

Item, si dicatur quod intelligitur cum positione actus, ut sit sensus: "Facite inglorium Dei", id est facile non contra gloriam Dei — contra: secundum hoc, per istud praeceptum nihil ponitur nisi tacere et negatio quaedam. Ratione eius quod est facere non intelligitur dispositio ad mercedem sive ad meritum, quia facere in se commune est; nec ratione negationis simili modo, quia per negationem non est positio debiti finis meriti, sed remotio indebiti; ergo nec virtute totius erit dispositio ad meritum. Sed, sive esset praeceptum sive consilium, esset disponens ad meritum, sequeretur igitur quod nec esset praeceptum nec consilium. Item, cum dicitur "in gloriam", notatur habitudo finis ad actum; ergo, cum dicitur "facite in gloriam", notatur relatio actus ad finem; non igitur intelligitur negative.

Alii dicunt quod intelligitur positive, sed est consilium, non praeceptum. — Contra obicitur a sensu contrario: Facere contra gloriam Dei est prohibitum; ergo facere in gloriam Dei est praeceptum. Item, praeceptum est datum de circumstantiis actionum; sed inter omnes circumstantias tinis est maxime debitus; ergo inter omnes circumstantias finis maxime est in praecepto. — Quod autem aliae circumstantiae actionum sint in praecepto, manifestum est. Nam in praecepto est moderate comedere, sobrie bibere, praeterea et debito tempore, et ita de aliis circumstantiis; ergo multo fortius propter Deum comedere. In praecepto igitur est omnes actiones referre ad Deum.

Propterea alii dicunt quod praeceptum est de actionibus referendis in Deum "omnia in gloriam Deifacite" et intelligitur habitu, non actu, ita quod, quidquid iaciat homo, etsi non actu referat in Deum, tamen, si interrogaretur propter quid illud faceret, tenetur vere respondere quod illud vult facere propter Deum. — Contra: Redit inconveniens quod prius, scilicet quod aliquis iustus implet illud praeceptum dormiendo, quia in eo est habitus caritatis, secundum quem interrogatus diceret quod vult comedere et bibere propter Deum; meretur igitur dormiendo. - Item, distinguitur inter praecepta affirmativa et negativa, quia praecepta negativa obligant semper et ad semper; praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper. Sed, si intelligeretur relatio secundum habitum, illud praeceptum, quod affirmativum est, semper obligaret, quia omnia bona semper habitu referenda sunt in Deum: semper enim tenetur quilibet esse paratus, quod si cogitaret de Deo, quod ad ipsum referret suam actionem; non ergo intelligitur illud praeceptum in habitu.

Propterea alii dicunt quod praeceptum "omnia in gloriam Dei facere" intelligitur ut semper referamus ad Deum omnem actum bonum, cum convertimur omnino super collationem actus ad finem, ad quem debet vis rationalis actum ordinare.

[Ad obiecta]: a. Ad primum ergo obiectum respondent quod Salvator iacit mentionem de operibus iustitiae referendis in Deum et etiam de aliis, secundum quod debitum relationis geminatur: est enim debitum operis et debitum facientis. Ex ipso debito operis opera iustitiae seu spiritualia debent referri in Deum; quod expressit Salvator, cum dixit: "Attendite ne iustitium vestram furialis coram hominibus". Ex debito vero facientis debent referri alia opera, quorum principium est liberum arbitrium, et hoc cum conterimus actiones ad finem principalem; quod insinuavit Salvator, cum dixit, Matth. 6, 20: "Thesaurizate vobis thesauros in caelo". Et exposuit thesaurum intentionem cordis, cum subiunxit: "Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum".

b. Ad secundum dicerent quod actus vegetabilis et sensibilis distinguuntur. Nam quidam sunt involuntarii, ut attrahere, digerere ex parte vegetabilis, imaginari, terreri ex parte sensibilis, et istos actus, quia non sunt in potestate arbitrii, non tenemur referre. Alii vero sunt voluntarii, hoc est subditi imperio rationis, quemadmodum comedere, coire ex parte vegetabilis, videre, ambulare ex parte sensibilis. Secundum hoc ergo quod actus isti principium habent vim imperantem, motum scilicet rationabilem, tenemur actus istos referre in Deum eo modo quo dictum est. Secundum autem quod habent principium vires facientes vel elicientes motum, non tenemur ipsos referre.

c. Ad tertium dicunt quod, quantum est ex imperio virtutis rationalis, nullus motus indifferens est, sed potest esse indifferens, secundum quod est ex vi sensibilis vel alia, quae non secundum se nata est ad summum bonum. Item, potest esse indifferens ratione status, ut in puero et alienato.

11. Ad quartum respondent quod actus vegetabilis et sensibilis in homine et virium inferiorum sublimiorem habent ordinem in homine quam in ceteris. Ordinantur enim ad vim rationalem sive sub vi rationali, et ideo actus eorum, qui subiecti sunt rationi, referendi erunt ad finem vis rationalis, qui est Deus, et hic est finis naturae rationalis in quantum rationalis est. Ideo, quamvis rationalis referat ad finem vegetabilis vel sensi lis actum vegetabilis vel sensibilis, considerando finem ultimum Deum, non privando neque ponendo ipsum, nihilominus tamen, si non referat in Deum, omittit et declinat ab eo quod secundum naturam suam est, quae est scilicet rationalis, et in hoc dicunt quod transcendit theologus philosophum moralem.

2. Ad quintum dicendum quod aliquis facit quod debet, non tamen prout debet, et aliquis facit quod debet prout debet. Faciendo quis quod debet et tamen non prout debet, peccat, et hoc vel committendo, sicut ieiunando propter vanam gloriam vel orando; vel omittenda, ut eleemosynam dando, cum est in comprehensione summi boni et non referendo ad ipsum. Faciendo vero quod debet et prout debet, non peccat.

f. Ad sextum respondeo: ambiguum verbum est quod dicitur quod non tenemur ad ea quae non sunt in potestate nostra. Nam non habens gratiam, etsi non habeat potestatem ad opera gratiae, habet tamen facultatem faciendi quod in se est ut habeat gratiam, ex qua est potestas ad opera gratiae. Praeterea, potestas referendi in Deum sicut in finem dupliciter est: aut sicut in finem proximum, et hoc modo referre actum est ex potestate gratiae; aut sicut in finem remotum, et hoc modo referre est in polestate rationalis naturae. Unde, proprie loquendo, ex potestate naturae possumus referre actiones ad Deum, non in Deum, ex potestate gratiae in Deum. Ad enim dicit circumstantiam causae finalis remotae, ut cum dico vado ad ecclesiam, cum adhuc remotus sum; in vero dicit circumstantiam causae finalis proximae, ut cum dico vado in ecclesiam cum proximus sum.

g. Ad ultimum dicendum quod, cum dicitur "omnia in gloriam Dei facite", non intelligitur nisi de actibus ordinabilibus in Deum, et ideo nulla est obiectio de venialibus.

Sed contra hanc responsionem obicitur: 1. Nam, sicut dicit Augustinus, in I De libero arbitrio, planum est in toto vitiorum genere libidinem dominari. In omni ergo vitioso actu movet libido, quam definit Augustinus improbam voluntatem; ubi ergo non movet libido, non erit opus vitiosum. Sed, si aliquis comedat ea sola intentione ut sustentetur, respiciens ad necessitatem naturae solum, et tamen considerans Deum, non referendo ultra, non movetur libidine; ergo suum comedere non erit vitiosum; ergo nec contra aliquod praeceptum; ergo non tenetur talem actum referre in Deum.

2. Item, ad Rom. 7, 15, super illud: "Non enim quod vola hoc ago", distinguitur "triplex velle: velle naturae, velle gratiae etvelle vitii". Velle autem comedere ad sustentationem naturae solum, velle naturae est; velle vero comedere propter voluptatem, quae quaeritur in cibo, velle vitii est; velle vero comedere ad hoc quod sustentetur in servitio Dei, velle gratiae est. Sicut ergo velle gratiae laudabile est et velle vitii vituperabile, ita velle naturae indifferens. Si ergo ratio sequatur voluntatem naturae, non merebitur nec demerebitur. Sed, si taceret contra aliquod praeceptum, necesse esset demereri; nullo ergo praecepto tenetur referre talem actionem in Deum.

Respondeo: 1. Dicendum quod praeceptum de actionibus referendis in Deum affirmativum est et obligat semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore, hoc est cum actu cogitatur de opere et fine principali operis, scilicet Deo, et de ipsa obligatione quam debet rationalis creatura Deo: totam enim se debet Deo, et secundum suam substantiam et virtutem et actionem. Distinguendum tamen est, sicut prius, secundum Ioannem Damascenum, quod quaedam vires sunt obedientes rationi, quaedam vero non obedientes rationi, ut nutritiva et augmentativa et respirativa; et quia actuum harum virium non sumus domini, quia non subiciuntur arbitrio rationis, ideo non tenemur istos actus referre. Item, sunt vires obedientes rationi, ut apprehensiva sensibilis et motiva et manducativa sumens cibum et huiusmodi, et horum actuum, secundum quod sunt ex imperio rationis, dominium habemus, et ideo tenemur ipsos referre in Deum triplici cogitatione rationis concurrente, consideratione scilicet operis, consideratione finis, qui est Deus, consideratione obligationis, qua rationalis creatura tenetur Deo. Item, sunt vires rationales, ut vis cogitativa, vis electiva, vis etiam interpretativa, et harum actus tenemur referre in Deum duplici consideratione concurrente, videlicet consideratione operis et consideratione finis. Quia enim isti actus rationales sunt, non necessarium est tertium, scilicet consideratio obligationis. Et hoc modo intelligitur illudf praeceptum, ad Col. 3, 17: "Omne, quodcumque facitis in verba aut inopere, omnia in numine Domini Iesu Christi facite". Et dicit ibi Glossa: "Id est, ad gloriam Christi facite, non vestram; et non solum quae facitisverbo aut opere, sed omnia sint ad gloriam Christi, etiam cogitationes et si qua sint alia". Quod intelligendum est secundum distinctionem quae supra posita est.

2—3. Ad illa vero duo quae consequenter obiciuntur, quod rationalis creatura debet totam suam actionem Deo, et ideo tenetur referre ad finem Deum, et iterum quod tenetur ordinare suas actiones in finem Deum, concedendum est secundum distinctionem quae supra posita est.

4. Ad illud vero quod quarto obicitur ex Glossa Matth.: "Quidquid facis, facis ex servitute diaboli vel ex amore Dei", dicendum quod ex non notat ibi causam moventem, sed concomitantem, ut sit sensus: quidquid facis, facis ex amore Dei, id est existens in caritate, vel ex servitute diaboli, id est existens in peccato, non quod procedat quodlibet opus ex amore Dei movente vel servitute diaboli.

5. Similiter intelligendum est illud Hieronymi super Matth. 12, 33: "Nihil medium quin boni auctoris bona sint opera et mali mala". Intelligitur enim de opere secundum quod exit a rationali voluntate affecta secundum bonitatem et malitiam, non de opere secundum se.

6. Ad illud vero Hieronymi, Ad Augustinum, dicendum quod intelligebat de operibus caerimonialibus, prout opinabatur ipsa tempore Legis esse praecepta, tempore vero gratiae prohibita, et secundum hoc dicebat quod non erat indifferens in eis, non autem de ipsis operibus secundum se. Unde dicit Augustinus, in epistola quam rescribit Ad Hieronymum: "Cur non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec: bona esse, quia non eis iustificamur, nec tamen mala, quia divinitus praecepta, cum me adiuvet prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse "praecepta non bona"?" Ezech. 20, 25. De aliis autem operibus, quae nec sunt in praeceptione nec in prohibitione, dicit Hieronymus: "Philosophi disputant: bonum est continentia, malum est luxuria; inter utrumque indifferens est ambulare, digerere". De operibus vero caerimonialibus dicit: "Observare caerimonias Legis non potest esse indifferens, sed aut malum est aut bonum est". Bonum dicit ratione praeceptionis tempore Legis, malum ratione prohibitionis tempore gratiae.

7. Ad illud vero quod obicit quod circa verbum non potest esse indifferens, ergo nec circa factum, dicendum quod non sequitur. Nam verbum secundum se exit a vi rationali et ad finem eius; unde per supra dictam rationem et determinationem cadit aut in bonum aut in malum; non autem sic est de quolibet facto.

1. Ad alia vero quae ultimo obiciuntur, quod si aliquis comedat propter sustentationem naturae tantum, quamvis consideret actum et finem Deum, non movetur libidine, concedendum est hoc, cum non consideraret obligationem qua tenetur natura rationalis Deo; sed si consideraret obligationem qua totam debet se Deo, et actum et ipsum Deum, constans est, si non referret, Deo suum debitum denegaret, et ideo moveretur improba voluntate, hoc est libidine.

2. Ad illud vero quod ultimo dicit quod si ratio sequatur velle naturae. quod non demerebitur, concedendum est, nisi ubi tenetur ad superiorem ordinem actionis. Dico enim quod, cum ratio considerat actum et finem et obligationem quam debet Deo, tenetur ipsam actionem, ut comestionis, ordinare non solum ad sustentationem naturae, sed ad sustentationem propter Deum.

PrevBack to TopNext