Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 3, C. 2

DE OBLIGATIONE HUIUS PRAECEPTI.

Postea quaeritur de obligatione huius praecepti: "Nolite sanctum dare canibus" etc. Et quaeruntur tria circa hoc: Primo, quid tenetur scire doctor sive praedicator; secundo, si praedicator tenetur facere quod dicit; tertio, utrum malus peccet praedicando.

ARTICULUS I

Quid teneatur scire doctor sive praedicato.

Ad primum arguitur sio: 1. Agg. 2, 12: "Interroga sacerdotes Legem", ibi Hieronymus: "Sacerdos, si ignorat Legem, probat se non esse Domini sacerdotem". Relinquitur ergo quod sacerdos tenetur scire Legem; sed hoc non est nisi ratione officii docendi ; ergo qui docet tenetur Legem scire.

2. Item, ignarus artis medicinae, si usurpat officium et opus artis illius, reus est mortis. Si igitur ita est in medicina corporali, multo magis in medicina spirituali, cum verbum Dei medicina sit, sicut dicitur in Psalmo: "Misit verbum suum et sanavit eos".

Contra: a. in tabernaculo Domini erant phialae et cyathi, sicut dicitur Exod. 37, 16 et Num. 6. et dicunt quod haec sunt vasa maiora et minora, per quae maiores doctores et minores praedicatores designantur; minores autem, si bene annuntiant, maiori sapientia illustrantur. Ex quo videtur quod possunt annuntiare et praedicare aliqui, licet non sint maiori sapientia illustrati; non ergo quicumque praedicat tenetur scire Legem.

b. Item, Apostolus non permittit mulierem docere in Ecclesia, sed domi viros suos interrogent, I Cor. 14, 35. Ergo cuilibet simplici laico licet ducere uxorem suam; ergo etc.

Respondeo: Est doctrina simplicis exhortationis, et haec est communis omnium; et est doctrina praedicationis, et ista est sacerdotum; et est doctrina assumptae professionis, ut cuiuslibet doctoris in sua scientia. In primis sufficit scire quaecumque sunt simplicitatis credendorum et divinorum mandatorum. In secundis necessarium est scire expositiones credendorum et praeceptorum, iuxta illud I Petri 3, 15: "Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe". in tertiis necessaria est scientia omnium ad doctrinam eorum et scientiam pertinentium.

ARTICULUS II

Utrum praedicator teneatur facere quod dicit.

Secundo quaeritur utrum praedicator tenetur facere quod dicit.

Et videtur quod sic: 1. Iob 39, 19: "Numquid praebebisequo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum" ? Gregorius: "Collo equihinnitus circumdatur, quandopraedicator suis vocibus tenetur", secundum illud I Cor. 9, 27:

Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar; item, Rom. 2, 21: "Qui alium doces, te ipsum non doces" etc.

Contra: a. Est qui praedicat perfectionem, quam tamen non facit, et tamen non diceretur teneri, ut cum saecularis praedicat perfectionem religiosis et perfectis. Ergo etc.

Respondeo: Quilibet tenetur facere quod dicit, secundum quod asserit alios teneri ad faciendum quod dicit. Tamen asseritur aliquando tentio vel generaliter vel secundum statum: generaliter, sicut asseritur de illis quae pertinent ad statum salutis; secundum statum, sicut asseritur de illis quae pertinent ad statum perfectionis, utpote religionis, ad quam omnes non tenentur, et sic praedicator non tenetur facere secundum quod dicit.

ARTICULUS III

Utrum malus peccet praedicando.

Tertio quaeritur utrum malus peccet praedicando.

Ad quod sic: a. Psalmus: "Peccatumdixit Deus: quare in enarras iustitias meas etassumis testamentum meum per as tuum" ? etc. Item: "Scienti bonam facere et non facienti peccatum est illi", Iac. 4, 17. Ergo magis peccat praedicator maius quam alius, quia "servus, sciens voluntatem domini sui et non faciens, vapulabit multis", Luc. 12, 17.

Contra: 1. Praedicare est de genere bonorum; ergo in praedicando non contingit peccatum.

2. Item, docere est de operibus misericordiae spiritualibus; sed opera misericordiae non interdicuntur etiam existenti in peccato mortali, ut facere eleemosynam et huiusmodi ; ergo nec doctrina sive praedicatio peccatori debet interdici.

Respondeo: Distinguunt quod est aliquis qui docet, quia tenetur ex officio, quasi ex necessitate; et est alius qui docet quasi ex voluntate. Similiter distinguunt quod est peccatum notorium et est peccatum occultum. Existens in peccato notorio peccat quicumque praedicat, sive ex necessitate officii sive ex voluntate praedicet. Dicunt ergo illum, qui est in peccato occulto, peccare cum praedicat ex voluntate, et hoc ratione contemptus; non autem illum, qui praedicat ex officio, dum tamen cum timore illud faciat et quasi coactus necessitate officii. — Simpliciter tamen videtur dicendum quod docens vel praedicans in peccato, si non studeat compungi ex dicto et dolere de peccato, simpliciter contemnere dicitur, et ideo peccare, sive occultum sit peccatum sive manifestum. Nec est simile de operibus misericordiae corporalibus et spiritualibus, quia hic scientia aggravat et contemptus.

PrevBack to TopNext