III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, M. 3, C. 1
I. Si dicatur quod indiscretio dispensationis divinorum, et maxime verborum, quantum ad detractores et contemptores — contra, Matth. 10, 27: "Quae in aure auditis, praedicate super tecta".
2. Item, II Tim. 4, 2: "Insta opportune, importune", Augustinus: " "Opportune"volentibus, "importune"nolentibus".
4. Item, ipse Dominus praedicavit resistentibus et contemnentibus verbum suum; ergo sanctum dedit canibus et porcis.
Respondeo, I. secundum Augustinum: "Sanctum est, quod violare atquecorrumpere non licet; margaritae, quaecumque spiritualia magniaestimanda sunt; et, quia in abdito latent, tamquam de profundo eruuntur". Secundum Chrysostomum, sanctum sunt sacramenta, ut Baptismus, Eucharistia, in cuius rei figura, I Mach. 2, 12, dixit Mathathias: "Ecce sancta nostra, pulchritudo nostra, claritas nostra desolata est, et inquinaverunt eagentes" ; et Levit. 6, 29, in figura Eucharistiae dicitur: "Masculus de genere Aaron vescetur iis carnibus, quia sanctumsanctorum est". Margaritae vero, secundum Chrysostomum, "sunt mysteria veritatis, quia sicut margaritae inclusae conchis positae sunt in medio maris, sic etmysteria in libris inclusa posita sunt in altitudine sensus Scripturarum", intra [Matth.] 13, 46: "Inventa una pretiosa margarita, dedit omnia sua, et comparavit eam" ; Prov. 25, 12: "Inauris aurea et margarita fulgens qui arguit sapientem et auremobedientem". — Canes, secundum quod dicit Augustinus, sunt oppugnatores veritatis, Isai. 56, 11: "Canes impudentissimi nescierunt saturitatem". Canis enim, sicut dicit Chrysostomus, animal improbum supervenientibus est, superflue latrans, Apoc. 22, 15: "Foris canes, venefici, impudici". — Porci vero, secundum Augustinum, sunt contemptores veritatis, vel, secundum Chrysostomum, Christiani carnales. "Proprium enim est porci in coeno volutari, nunquam caelum aspicere, nec quaerere dominum suum, nisi cum esurit. Tales sunt Christiani, qui in carnalibus immunditiis delectantur nec aspiciunt caelum nec quaerunt Deum, nisi cum necessitas eis advenerit", intra [Matth.] 8, 31, dixerunt daemones: "Si eicis nos, mitte nos in" porcos; de utroque II Petri 2, 22: "Canis reversus ad vomitum et sus lota in volutabro luti".
II. Ad aliud dicendum quod ista prohibitio intelligitur quantum ad obstinatos in malitia vel errore, circa quos, sicut dicit Augustinus, habenda est consideratio, quia aut ipsi sunt soli aut sunt etiam alii fideles astantes. Si ipsi soli sunt, tenendum est quod dicit hic Dominus. Si vero alii sunt fideles astantes, iuxta formam Domini procedendum est, qui, cum praedicaret Iudaeis, "non est putandus sanctum dedisse canibus. Non enim eisdedit qui sapere non poterant, sed eis qui poterantet simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat. Et cum eumtentatores interrogabant, respondebat, ut quid contradicerent nonhaberent et ut alii, qui poterant capere, ex illorum occasionemulta utiliter audirent".
On this page