III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 4, Praeambulum
"Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis", Matth. 5. Hic disponuntur praecepta ad ordinandam intentionem faciendorum et vitandarum. Ordinatur autem tripliciter: quantum ad rectitudinem, quantum ad simplicitatem, quantum ad discretionem.
Quantum ad rectitudinem, cum dicitur: "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini" ; quod explanatur in triplici opere iustitiae: eleemosyna, oratione, ieiunio. Eleemosyna est opus debitum respectu proximi, oratio respectu Dei, ieiunium respectu sui. Et postmodum concluditur generaliter: "Thesaurizate vobis thesauros in caelo".
Quantum ad simplicitatem, cum dicitur: "Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuam lucidum erit". Et postea ad duplicitatem intentionis tollendam dicitur: "Nemo potest duobus dominis servire" ; et additur: "Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis".
Quantum ad discretionem intentionis dicitur: "Nolite iudicare, et non iudicabimini" ; et: "Attendite a falsis prophetis". Ex quibus relinquitur quod ordinata intentio debet esse recta, simplex et discreta.
Et nota quod ad ordinatam intentionem requiritur amor boni et discretio boni: amor boni, ne sit libido in voluntate; discretio, ne sit error in electione. Item, amor boni ordinatus est, cum est in finem summum bonum et cum non ponit finem alium qui non ordinetur in summum bonum. Ex ordine amoris in finem summum bonum est rectitudo intentionis; ex exclusione tinis alterius simplicitas intentionis.
On this page