III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 7
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 4, C. 7
UTRUM PRO OMNIBUS INIMICIS SIT ORANDUM.
Quod arguitur a. ex hoc quod hic sine exceptione dicitur: "Orate pro persequentibus et calumniantibus vos".
Contra: 1. I Ioan. ultimo, 16: "Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget quis". Ergo pro inimico peccante ad mortem non erit orandum. 2. Si dicatur, sicut dicit Augustinus, in Sermone Domini in montes, quod est peccatum ad mortem et peccatum non ad mortem. "Peccatum ad mortem est, cum post agnitionemDei, quaeper gratiam Dei data est, aliquis oppugnat fraternitatem et adversus gratiam invidiae facibus agitatur. Peccatum non ad mortem est, si quis, non amorem et fratre alienaverit, sed officia fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Propterea Paulus, credo, non erat pro Alexandro, quia iam frater erat, et ad mortem, invidiae facibusfraternitatem oppugnando, peccaverat. Sic enim dicit, II Tim.4, 14: " Alexanderaerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Deus secundum opera eius; valde enim resistit nostris sermonibus". Pro iis autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, erat ut eis ignoscatur. Unde dicit ibidem: "In prima mea defensione nullus mihi astitit, sed omnes medereliquerunt; non illis imputetur"". Secundum hoc ergo dicit quod sic accipiatur orandum pro illis qui nos persequuntur, quo modo pro quibusdam fratrum peccatis intelligatur non praeceptum esse ut oremus — contra: De nemine desperandum est, dum est in via; unde dicitur, in Prologo super Psalterium: "Nulli, quantumcumque delinquenti, de venia ac misericordia Dei tore diffidendum, assumpta poenitendi humilitate. Cum enim cernimus David homicidam et adulterum, II Reg.11, 3, 15, per poenitentiam factumProphetam, nulli poenitentiam agenti locus diffidentiae relinquitur". Sic ergo de nemine quantumcumque peccante erit desperandum in vita; ergo pro quolibet erit orandum. Item, dicit Augustinus, super illud Matth. 7, 1: "Nolite iudicare, et non iudicabimini", in Sermone Domini in monte: "Duo sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus: cum incertum est quo animo quidquidfactum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc malus apparet". Ponamus igitur aliquem peccantem ad mortem, incertum est adhuc qualis futurus sit; sed si pro eo non oraretur, iudicaretur malus futurus finaliter; ergo et temerarie; si ergo non est temere iudicandus, pro ipso erit orandum. missing p break [Respondeo]: 1. Propterea dicendum quod peccatum ad mortem dicitur dupliciter. Uno modo, quod in se habet dispositionem ad non poenitendum, et ideo peccatum quod dicitur in Spiritum Sanctum, ut invidia fraternae gratiae et huiusmodi, dicuntur peccata ad mortem, de quibus dicit Augustinus quod "tanta est labes istius peccati, quod deprecandi humilitatem subire non possit", id est vix possit. Hoc modo accipiendo peccantem ad mortem, adhuc erit pro illo orandum. Alio modo dicitur peccatum ad mortem, in quo est necessitas ad non poenitentium, quale est peccatum mortale finaliter; et pro peccante sic ad mortem, si constet, non erit orandum.
2. Unde ad illud Augustini dicendum, secundum eumdem, in libro Retractationum: "Quod dixi non orandum pro quibusdam, iuxta illud Ioan.: "Est peccatum ad mortem"etc., addendum fuit: si tamsceleratae mentis perversitate finierit hanc vitam, quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum nec pro illo imprudenter exoratur, de quo non desperatur".
Quod non, videtur 1. per praedictum praeceptum: "Orate pro persequentibus et calumniantibus vos" ; item, Rom. 12, 14, 17: "Benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes". Sed orare contra inimicos calumniantes esset eis malum optare et maledicere et malum pro malo reddere; ergo orationem iacere contra inimicum non erit aliquo modo licitum.
Contra: a. Nos legimus sanctos orationem fecisse contra inimicos, non ut corrigerentur, sed ut destruerentur. Unde in Psalmo: "Disperge illos in virtute tua" ; item, Elias rogavit ut ignis descenderet de caelo, qui consumeret duos principes quinquagenarios, IV Reg. 1, 10; item, in Apoc. 6, 10, martyres orant contra inimicos, dicentes: "Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra" ?
Respondeo, secundum Augustinum, in Sermone Domini in monte, quod sancti non "contra ipsos homines orant, sed contra regnumpeccati" ut evertatur. "Quod qui orant, pro inimicis suis orant qui sanabiles sunt, et contra illos non orant qui insanabilesesse volunt, quia Deus puniendo illos non est malevolus tortor, sed iustissimus ordinatur". — Et per hoc solvuntur obiecta.
On this page