III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 2, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 2, C. 1
DE DIVISIONE GRATIAE PER DUAS DIFFERENTIAS.
Assignatur autem divisio gratiae ab Augustino per duas differentias dupliciter: primo, gratia operans et cooperans; secundo, praeveniens et subsequens.
Et ostenditur quod hae differentiae operans et cooperans non dividant gratiam: 1. Quia, si dividant gratiam, constat quod ubicumque est gratia, ibi erit operans vel cooperans; sed in parvulis est gratia, et tamen non est operans vel cooperans; ergo istae non sunt differentiae gratiae. — Minor patet, quia, ut dicit Augustinus, gratia operans praeparat voluntatem ut velit, cooperans cooperatur ipsi libero arbitrio in opere producendo. Si ergo gratia non efficit in parvulis quod velint nec quod ipsi operentur bonum, quia ipsi non habent usum voluntatis nec liberum arbitrium ad volendum nec ad operandum bonum, ergo in ipsis non est gratia operans vel cooperans; et tamen in ipsis est gratia; ergo operans et cooperans non dividunt gratiam.
2. Item, omnis gratia est cooperans; ergo nulla gratia est operans; ergo operans non est differentia gratiae. — Maior patet, quia omnis gratia operans praeparat voluntatem ut bonum velit; sed hoc nunquam potest facere sine consensu et cooperatione voluntatis sive liberi arbitrii, quia nunquam datur gratia volendi bonum nisi homo consentiat; ergo nunquam est gratia praeparans voluntatem ad bonum sine cooperatione liberi arbitrii; ergo liberum arbitrium cooperatur omni gratiae, similiter et gratia cooperatur et adiuvat ipsi libero arbitrio; ergo gratia est semper cooperans et nunquam operans per se.
3. Item. Bernardus: "Cooperari gratiae diciturliberum arbitrium dum consentit". Dum ergo gratia Dei praesentatur nobis ut velimus bonum, nostrum est consentire ipsi gratiae; ergo liberum arbitrium cooperatur ipsi gratiae; similiter gratia cooperatur ipsi libero arbitrio, quia liberum arbitrium non bene operatur nisi dum consentit, ad quod cooperatur gratia. Est ergo gratia solum cooperans et non operans, cum omne bonum fiat in nobis a gratia movente et libero arbitrio consentiente.
4. Item, Bernardus: "Immutando malam voluntatem sibi nos per consensum coniungit", et loquitur de gratia. Si ergo gratia, quae facit ut velimus bonum, ipsa immutat malam voluntatem ut velit et faciat bonum, ergo cooperatur ipsi ad bonum volitum exsequendum, et ita est gratia cooperans solum, et non operans per se.
5. Item, dupliciter assignatur differentia inter gratiam operantem et cooperantem. Prima est quod gratia operans est quae facit velle bonum; gratia cooperans, quae facit operari bonum. Secunda differentia est, quia, sicut dicitur super illud Psalmi: "Dominus protector vitae meae", gratia operans est qua agimus, gratia cooperans qua resistimus tentationi. — Quantum ad primam differentiam ostenditur quod eadem sit gratia cooperans et gratia operans, quia eadem est voluntas coniuncta actui et non coniuncta actui, quia eadem est voluntas eundi Romam, qua volo dum non vade, et qua volo dum vado. Ergo similiter eadem est gratia quae facit velle quod est coniunctum actui, et gratia quae facit velle non coniunctum actui; est ergo eadem gratia quae facit velle et operari. Non est ergo alia gratiae differentia ab operante quae nos facit operari, et ita non est ponere gratiam cooperantem, immo eadem est cum gratia operante. — Item, vanum est efficere per plura quod per unum potest effici sufficienter. Si ergo per gratiam operantem sufficienter ordinatur voluntas ad velle et operari, ergo vanum est ponere gratiam cooperantem.
Item, consequenter obicitur ad secundum differentiam quod gratia cooperans non sit differentia gratiae: 6. Quia constat quod diabolus nunquam potest vincere renitentem, et maxime illum qui habet gratiam. Ergo, si homo habet gratiam operantem, sufficit ei ad resistendum diabolo, et ita ad resistendum tentationi omni.
7. Item, minimum bonum magis est bonum quam maximum malum sit malum, quia bonum cum actu est, malum autem cum defectu. Ergo minima gratia possumus resistere diabolo et omni tentationi sive malo; ergo per gratiam operantem possumus resistere tentationi, et ita non est necessaria gratia alia cooperans.
8. Item, in Christo non fuit ponere gratiam qua resisteret tentationi, quia fuit impossibilis peccare; nec poterat tentari tentatione interiori, id est qua afficeretur sua beata anima ex aliqua parte sicut et nostra afficitur. Ergo in Christo non fuit gratia cooperans; et fuit gratia plenissime in ipso, ut manifestum est; ergo gratia cooperans non est una differentia gratiae, secundum quod ponitur gratia cooperans ad resistendum tentationi.
II. Consequenter quaeritur an istae sint ponendae differentiae, scilicet gratia praeveniens et gratia subsequens.
Et ostenditur quod non, 1. quia in Christo non fuerunt istae differentiae, scilicet gratia praeveniens et subsequens. Cum ergo in ipso fuerit gratia plenissime, patet quod istae non sunt vere differentiae gratiae. — Maior patet, quia Christus nunquam fuit sine gratia, immo gratia fuit coaeva suae naturae; ergo non fuit in eo praeveniens gratia. Cum igitur gratia subsequens dicatur respectu praevenientis, patet similiter quod in eo non fuit gratia subsequens; ergo in ipso non fuerunt istae differentiae.
2. Item, gratia praeveniens dicitur respectu voluntatis quam praevenit immittendo ei bonam cogitationem; et hoc dicit Bernardus: "Immittendo bonam cogitationem nos praevenit". Sed secundum hoc obicitur, quia, sicut dicit Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum: "Quis non videat prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe crederet aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum". Ergo cogitatio praevenit gratiam credendi, et haec est gratia in fide; haec autem dicitur esse prima gratia, et, secundum Augustinum, gratia praeveniens; sed cogitatio est motus liberi arbitrii; ergo motus liberi arbitrii praecedit primam gratiam et non e converso; ergo non est praeveniens motum liberi arbitrii respectu cuius dicitur praevenire; non est ergo ponere gratiam praevenientem.
3. Item, Augustinus, super illud Psalmi: "Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas" etc., distinguit tres gradus perveniendi ad gratiam gratum facientem, dicens sic: "Videmusnonnunquam quam utiles sunt iustificationes Dei, id estopera iustitiae, sed infirmitate praepediti non desideramus. Praevolat intellectus, sequiturtardus aut nullus affectus; scimus bonum, nec delectat agere; cupimus, ut delectet". Secundum hoc ergo primum est ut videamus quod sint utiles et honestae iustificationes; deinde est eas desiderare; ultimo delectari in opere earum. Intellectus ergo boni praecedit concupiscentiam et concupiscentia delectationem in opere earum. Sed videre et intelligere huiusmodi iustificationes an bonae sint et desiderare eas, hoc pertinet ad liberum arbitrium, et hoc facit sine gratia per lumen rationis innatum, de quo Psalm.: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine": delectari autem est in exsecutione et operationet earum, hoc est, gratia proficiente; ergo motus liberi arbitrii praevenit gratiam et non e converso. Ergo non est ponere gratiam praevenientem, cum respectu huius dicatur praeveniens, scilicet quia praevenit liberum arbitrium ad bonum, immo e converso est.
4. Item, ut dicitur, si homo facit quod in se est, Deus dat ei gratiam; facere autem quod in se est non ponit gratiam, sed actum liberi arbitrii; si ergo iacere quod in se est praecedit, ergo actus liberi arbitrii praecedit gratiam; ergo non est gratia praeveniens liberum arbitrium.
Ad oppositum a. arguit Augustinus ex auctoritate Apostoli, II ad Cor. 3, 5: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est". Ex quo habetur quod cogitare aliquid boni non est ex nobis; ergo cogitationem boni non habet homo a libero arbitrio suo, sed a Deo sive a gratia sibi data a Deo; gratia ergo praevenit liberum arbitrium et eius actum ad bonum; ergo necesse est ponere gratiam praevenientem.
b. Item, Bernardus: "Immittendobonam voluntatem nospraevenit" ; sed cogitatio boni actus est liberi arbitrii; ergo gratia praevenit liberum arbitrium.
c. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Gratia praevenit ut velimus bonum". Igitur necesse est esse gratiam praevenientem.
Solutio: Notandum, sicut dicit Richardus de S. Victore, super illud Isai. 1, 6: "Vulnus et livor et plaga tumens" etc., quod "alia sunt bona naturae, alia sunt bona gratiae", sed haec a gratia praeveniente et haec a subsequente. Secundum hoc ergo dicendum quod gratia praeveniens et subsequens multis modis dicuntur in nobis. Uno modo communiter et improprie, et sic gratia praeveniens dicitur in nobis donum naturae sive consistit in donis naturae; subsequens est donum gratuitum sive in donis gratuitis; secundum hoc dicitur imago Dei in nobis gratia praeveniens, qua possumus Deum cognoscere et diligere, et sic est gratia praeveniens donum gratis datum. — Alio modo dicuntur communiter, sed tamen proprie, et sic gratia praeveniens dicitur gratia gratis data, gratia subsequens dicitur gratia gratum faciens; et secundum hunc modum dicitur gratia praeveniens quando homo, existens in peccato mortali, cogitat de futuro iudicio et de poena aeterna et de divina misericordia, et ex hoc cogitat se convertendum ad Deum. Et secundum hoc loquitur Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum: "Prius est cogitare bonum quam credere" ; et tamen dicit ibi quod ipsum cogitare bonum ex Deo est sive ex gratia; unde introducit auctoritatem Apostoli, II Cor. 3, 5: "Non quod sufficientes simus" etc. - Tertio modo dicitur gratia praeveniens et subsequens proprie et non communiter, et secundum hoc dicitur gratia praeveniens gratum faciens. Et hoc multipliciter est, quia uno modo dicitur gratia praeveniens, qua liberamur a peccato, subsequens gratia, qua boni sumus, ut dicatur praeveniens, quae purgat animam a peccato, subsequens, quae perficit ipsam in bonum. Et secundum hunc modum dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Gratiapraevenit ut sanemur; subsequitur ut sanati vegetemur". — Ulterius dicitur magis proprie, et secundum hunc modum dicitur gratia praeveniens, qua boni sumus, subsequens, qua bonum operamur. Unde secundum hoc gratia praeveniens informat ipsam animam, subsequens ipsum liberum arbitrium ad operandum bonum, secundum quod dicit Augustinus: "Gratia praevenit volentem ut velit, subsequitur ne frustra velit". — Item, dicitur stricto modo, et secundum hunc modum gratia praeveniens est qua bonum operamur, gratia subsequens, qua malo resistimus. Unde Augustinus, in libro De natura et gratia: "Gratiapraevenit ut pie vivamus; subsequitur ut cum illa semper vivamus; nunc praevenit ut vocemur; subsequitur ut glorificemur". Secundum ergo hunc modum intelligendum est de gratia praeveniente et subsequente.
Similiter notandum est de gratia operante et cooperante, quod gratia operans et cooperans dicitur respectu potentiae operantis, quae est liberum arbitrium, et secundum hunc modum dicitur dupliciter. Uno modo est gratia operans quae facit velle bonum; cooperans, qua exsequimur vel operamur bonum ex nostro arbitrio cum ipsa gratia; hoc est, operans est quae facit voluntatem bonam, cooperans in quantum cum libero arbitrio efficit bonum opus. - Iterum, alio modo dicitur gratia operans et cooperans, secundum quod per utramque operamur; sed operari est dupliciter, scilicet in faciendo bonum vel in resistendo malo. Dicitur ergo gratia operans qua operamur bonum, cooperans dicitur qua resistimus malo sive tentationi malae; ad utrumque enim requiritur gratia, quia utrumque bonum est supra potestatem rationis elevatum. Nam bonum, ad quod tendimus, super nos est nec ad illud ex nobis pervenire possumus; tentans etiam secundum potestatem supra nos est, Iob 41, 24: "Non est potestas super terram, quae comparetur ei". Operans ergo gratia est ad operandum bonum, cooperans ad resistendum malo.
Notandum igitur est quod una istarum divisionum eadem est cum alia secundum rem, sed differunt secundum nominis rationem. Nam eadem est gratia operans et praeveniens, sed differenter, quia utraque comparatur respectu liberi arbitrii ut causa movens ipsum, sed praeveniens dicitur in quantum semper praesto est ut causa bonae voluntatis, etsi in effectu non causet, operans vero efficit bonam voluntatem. Unde gratia praeveniens et operans dicuntur causa bonae voluntatis, sed praeveniens dicit causam secundum habitum, operans dicit causam secundum actum. Similiter eadem est gratia subsequens et cooperans, sed subsequens dicitur respectu praevenientis, quae facit voluntatem bonam, eo quod adiuvet voluntatem iam existentem bonam ad faciendum bonum; cooperans vero dicitur respectu liberi arbitrii, in quantum ex gratia et libero arbitrio opus bonum procedit.
[Ad obiecta]: I. 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod in parvulis non est gratia secundum has intentiones operans, cooperans secundum actum, sed in habitu, quia illa eadem gratia, quae modo est in parvulo, erit in ipso operans et cooperans quando operabitur et habebit usum sui liberi arbitrii. Istae enim differentiae dicuntur per comparationem ad operari; unde, cum in parvulis non sit operatio nec potestas operandi in actu, sed solum in habitu, quia non habent usum arbitrii, patet quod non ponentur istae intentiones in parvulis in actu, sed in habitu.
2. Ad aliud dicendum quod liberum arbitrium secundum duplicem rationem comparatur ad gratiam, scilicet in ratione recipientis et in ratione operantis, et tamen utrumque est voluntatis sive liberi arbitrii, scilicet recipere gratiam et cum gratia operari. Dicendum ergo quod, secundum quod comparatur ad ipsam in ratione recipientis, secundum hoc dicitur gratia operans; nec ipsum arbitrium dicitur cooperans ipsi secundum hanc rationem, quia comparatur ei in ratione recipientis. Secundum autem quod ipsum liberum arbitrium agit per gratiam, secundum hoc comparatur ad gratiam in ratione cooperantis, et secundum hoc dicitur gratia cooperans, quia simul liberum arbitrium operatur cum gratia. — Quod tamen obicit quod gratia nunquam relinquit effectum sive bonam voluntatem in arbitrio sine consensu liberi arbitrii et ita cooperatur ipsi gratiae consentiendo, dicendum quod verum est. Tamen secundum rationem istam non dicitur gratia cooperans, sed operans, quia in receptione gratiae, hoc est quando efficit voluntatem bonam, prior est actio gratiae, deinde consensus ipsius arbitrii sive cooperatio in consentiendo, et ideo gratia dicitur hic operans, sed liberum arbitrium dicitur cum gratia operari quando operatur bonum per gratiam. Quia ergo opus elicitur a potentia arbitrii ipsa gratia iuvante, ipsum liberum arbitrium dicitur operans, ipsa vero gratia cooperans velut adminiculans operanti.
3-4. Per hoc patet responsio ad rationes sumptas iuxta auctoritates B. Bernardi. Ad primam, qua ostenditur quod cooperans non sit differentia gratiae, quia eadem est voluntas coniuncta actui etc., dicendum quod verum est quod secundum essentiam omnino eadem est gratia operans et cooperans, sed differt secundum effectus; et quantum ad hoc distinguitur cooperans contra operantem, quia alius est effectus gratiae cum facit nos velle bonum, alius cum facit nos exequi bonum ; et quantum ad primum effectum dicitur gratia operans, quantum ad secundum gratia cooperans, sicut eadem est voluntas coniuncta actui exteriori et non coniuncta actui, sed tamen differt secundum effectum solum.
5. Ad aliud dicendum quod non est ponere gratiam operantem et cooperantem esse aliam et aliam, sed ad alium et ad alium effectum. Et ideo non superfluit gratia cooperans, quia non superfluit eius effectus, qui est removere gravedinem in nobis impedientem ad operandum bonum, de qua Sap. 9, 15: "Corpus quod corrumpitur, aggravat animam".
6. Ad rationes, quibus ostenditur quod non est ponere gratiam cooperantem quantum ad secundam differentiam, quae assignatur inter gratiam operantem et cooperantem, dicendum ad primam quod non est ponere aliam et aliam gratiam per essentiam ad faciendum bonum et ad resistendum malo sive tentationi malae. Tamen differt secundum effectum, quia aliud efficit, cum iacit nos operari bonum et cum facit nos resistere tentationi; possumus enim habere unum sine alia, et quantum ad operari bonum datur gratia operans; gratia vero cooperans datur ad resistendum tentationi. — Quod tamen obicit quod per gratiam, per quam operamur bonum, possumus resistere tentationi, dicendum quod verum est quod per ipsam possumus resistere tentationi, sed non faciliter; per gratiam autem cooperantem resistimus faciliter. Gratia ergo cooperans respicit facultatem resistendi malo, et ideo necessaria, quia effectus necessarius.
7. Ad aliud dicendum quod verum est quod per gratiam possumus resistere tentationi, sive malo, sed non faciliter, et hoc est quia habemus in nobis fomitem impellentem ad hoc, et ideo necessaria est ad faciliter resistendum, haec autem dicitur gratia cooperans. Unde gratia operans ad bene operandum, gratia cooperans ad faciliter operandum, quia faciliter operamur bonum, cum faciliter resistimus ei quod impedit nos ad operandum bonum, quod volumus per gratiam operari.
8. Ad aliud concedendum est quod secundum hanc rationem non fuit gratia in Christo; et quod gratia in nobis sit ad tot, hoc venit ex defectu subiecti. Ubi enim gratia invenit perfectum subiectum, sicut fuit Christus, ibi non est secundum hanc rationem. Unde sicut in Christo non fuit gratia ad effectum sanandi, quia nihil erat in eo sanandum, quia non poterat peccare, et hoc fuit propter perfectionem ipsius, ita,in ipse non fuit gratia ad resistendum tentationi propter ipsius perfectionem, quia non poterat tentari tentatione interiori sive quantum ad actum interiorem. Sed in nobis et in ipso Adam post peccatum est effectus et corruptio fomitis, quia fomitem habemus qui fovet peccatum in nobis. Unde ipse diabolus potest nos tentare interius et facere impressionem et infectionem in parte sensualitatis, et propter hoc indigemus gratia ad resistendum isti tentationi, et haec dicitur cooperans. II. 1-3. Ad rationes, quibus obicitur de gratia praeveniente et subsequente, dicendum quod, quamvis homo cogitet et faciat quidquid potest, ista nunquam praecedent gratiam ut meritum, et ita hac ratione dicitur gratia praeveniens, quia nunquam praevenitur a libero arbitrio meritorie. Dicendum igitur quod actio liberi arbitrii hominis existentis in peccato mortali, quando movetur ex recta ratione, et facit quod in se est, et Deus dat ei gratiam. non praecedit gratiam ut meritum sive meritorie, quia non potest mereri quod detur sibi gratia, quia ingratus est; praevenit tamen actio illa gratiam ut disponens ad ipsam, et hoc modo cogitatio et desiderium praeveniunt gratiam. Et hoc intelligit Augustinus super illud Psalmi: "Concupivit anima mea desiderare" etc.; unde praeveniunt ipsam sicut dispositio praevenit formam. Aliquando etiam praevenit liberum arbitrium gratiam ut meritum, et hoc respectu gratiae subsequentis et non respectu gratiae primae. Unde Augustinus: "Voluntas hominis multa Dei donapraecedit". Et hoc praevenire vel praecedere ipsam est quantum ad maiorem effectum gratiae; unde dicit Augustinus, Ad Bonifacium: "Gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici voluntate concomitante" etc. Unde, cum aliquis habet gratiam et postea operatur per illam, meretur ut augeatur illa gratia quantum ad maiorem effectum, quousque perveniat in gloriam.
2. Per hoc patet solutio ad illud quod obicitur per Augustinum quod cogitatio bona praevenit gratiam credendi, quae est prima gratia sive praeveniens. dicendum quod non praecedit ipsam sicut causa gratiae, sed sicut dispositio habilitans ad recipiendum gratiam.
On this page