III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 2, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 2, C. 2
DE DIVISIONE GRATIAE PER TRES DIFFERENTIAS.
Ad quod sic: a. Ad virtutem et perfectionem virtutis requiruntur tria, scilicet scire, velle et immutabiliter operari. Si ergo quidquid est attributum virtuti potest attribui gratiae, quae est causa virtutis, ergo ad gratiam pertinet ordinare ad rectitudinem sciendi, et hoc per scire, et ad rectitudinem volendi per velle, et ad rectitudinem operandi per operari, quia haec tria concurrunt ad virtutem: scire bonum, velle bonum, operari bonum. Ergo secundum hoc requiritur gratia secundum tres differentias, scilicet faciens cognoscere vel scire bonum, gratia faciens velle bonum, et gratia faciens operari bonum.
b. Item, Bernardus, De gratia et libera arbitrio: "Ipsa gratia immittendo bonam cogitationem nos praevenit; immutando malam voluntatem nos Deo per consensum iungit; ministrando consensui facultatem internus opifex innotescit". Ex quo relinquitur quod est gratia faciens bonum cogitare et gratia faciens bonum velle et gratia faciens bonum operari; ergo divisibilis est per tres differentias.
Ad oppositum: 1. Habemus gratiam sufficienter divisam per duas differentias, per gratiam praevenientem et subsequentem, operantem et cooperantem. Ergo superfluit tertia differentia.
2. Item, II Sententiarum, dist. 26, distinguit Magister gratiam in praevenientem, adiuvantem, subsequentem. — Sed obicitur: Dicit Augustinus, in Enchiridion: "Praecedit bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit, ipsa in eis est et ipsa iuvat". Ex hoc arguitur: potius ergo bona voluntas iuvat gratiam quam gratia bonam voluntatem; ergo gratia adiuvans nulla est.
Bernardus enim, postquam distinxit tres differentias gratiae, immissivam bonae cogitationis et immutativam malae voluntatis et ministrativam facultatis sive potestatis operandi, postmodum ipse assignat has differentias inter istas gratias, dicens: "Primum utique est in quo nos nihil facimus; secundum vero facit nobiscum; tertium vero per nos facit". Et ex hac concludit aliam differentiam: "Primum quidem, in quo nihil facimus, nec ultimum, sed solum medium nobis reputatur in meritum". Tertiam differentiam assignat, dicens: "Valet utique ad meritum intentio, ad exemplum actio, utrumque vero praecedit cogitatio".
3. Obicitur ergo primo super hoc quod dicit quod "primum facit sine nobis", scilicet immissionem bonae voluntatis, quia sicut in potestate liberi arbitrii est velle, ita et cogitare, quia cogitare rationis est, liberum autem arbitrium est facultas voluntatis et rationis. Ergo in potestate eius est cogitare vel non cogitare bonum; non potest igitur immitti ei bona cogitatio sine suo consensu. Cum igitur "cooperari dicatur liberum arbitrium gratiae dum consensit", ergo in immissione bonae cogitationis cooperatur liberum arbitrium ipsi gratiae; ergo non dicit verum dicendo quod "primumfacit sine nobis".
4. Similiter obicitur super hoc quod dicit quod "primum nec ultimum, sed solum medium reputatur in meritum". Vult ergo dicere quod primum, scilicet cogitare bonum, non reputatur ad meritum. — Sed contra est, quia in omni actione meremur, quae est movente caritate et libero arbitrio. Si ergo ex caritate movetur multoties arbitrium ad cogitandum bonum, ergo cogitare bonum debet ei reputari ad meritum.
5. Similiter obicitur de hoc quod dicit quod tertium, scilicet actio boni, non reputatur in meritum. Ex quo videtur quod actione exteriori non mereamur. — Sed contra: Actio boni exterior procedit ex libero arbitrio et caritate; sed in omni tali est mereri; ergo in tertio, quod est actio boni, est mereri, et ita falsum dicit.
Solutio: Dicendum quod, cum gratia sit perfectio potentiae, quae est in libero arbitrio, secundum actus ipsius liberi arbitrii erit assignare differentias gratiae. Ad liberum autem arbitrium primo pertinet cogitare, consequenter velle, postmodum exequi sive operari. Secundum hoc ergo Bernardus assignat triplicem differentiam gratiae: prima est immissiva bonae cogitationis, secunda immutativa malae voluntatis, tertia ministrativa facultatis ad exequendum sive operandum bonum. Unde dicit Bernardus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Tria haec operatur gratia sive Deus, qui operatur per gratiam in nobis", scilicet cogitare bonum, velle bonum, exequi bonum vel perficere.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium quod superfluit divisio gratiae per tres differentias, cum sufficienter sit divisa per duas differentias, dicendum quod reducibilis est ad illam quae est per duas differentias. Gratia enim praeveniens excitativa dicitur ad cogitandum bonum, et ita prima gratia immissiva bonae cogitationis comprehenditur sub gratia praeveniente; aliae vero duae differentiae, immutativa malae voluntatis et ministrativa facultatis, istae comprehenduntur sub gratia subsequente, quia gratia subsequens dicitur ad duplicem actum, scilicet ad actum interiorem, qui est velle, scilicet in affectu, et ad actum exteriorem in effectu.
2. Ad secundum dicendum quod gratia dicitur iuvare liberum arbitrium, quia impossibile est quod liberum arbitrium elevetur in debitum velle, scilicet in velle bonum meritorium, per potestatem suam nisi adiuvetur a gratia, et secundum hoc dicitur gratia adiuvans. Similiter gratia adiuvatur per liberum arbitrium, quia gratia non operaretur nisi esset consensus vel assensus liberi arbitrii, et ideo dicitur liberum arbitrium adiuvare gratiam, dum consentit ipsi gratiae. Et secundum hoc dicitur, II Sententiarum, dist. 26: "Congruenter dicitur quod bona voluntas iuvat gratiam, qua praevenitur, dum consentit ad effectum bonum".
3. Ad aliud dicendum quod cogitatio boni est dupliciter. Uno modo dicitur cogitatio boni prima excitatio liberi arbitrii ad cogitandum bonum, sive consequatur effectus sive non. Alio modo dicitur cogitatio boni actus ille qui consequitur excitationem, dum ratio excitata considerat bonum. Unde cogitare primo modo est actus excitandi ad velle bonum, cogitare secundo modo est cogitare bonum. Secundum primum modum nihil facimus in cogitatione boni: quod enim cogitatio boni excitet voluntatem ad bonum, hoc a nabis non est, sed a gratia. Et secundum hoc loquitur Bernardus et vult dicere quod ipsa gratia est primum excitans liberum arbitrium, sive liberum arbitrium moveatur sive non, ad cogitandum de bono. Et haec est illa pulsatio, de qua dicitur, Apoc. 3, 20: "Ego sto ad ostium et pulso". Et ita quantum ad ilium modum nihil facit voluntas; quantum tamen n ad secundum modum operatur aliquid voluntas sive liberum arbitrium. Et exemplum est: sicut enim in excitatione, qua excitatur oculus per lumen ad videndum, nihil facit oculus, sed facit in ipso aspectu, quo videt mediante lumine, similiter in excitatione illa nihil facimus; tamen in consideratione aliquid facimus, scilicet in motu rationis ad cogitandum bonum; unde praesentans imaginem boni est gratia, et hoc sine nobis; sed secundum nobiscum est et facit meritum.
4. Ad aliud, quod est contra illud quod dicit quod "primum non reputatur in meritum", dicendum quod sicut victoria tota pugnae attribuitur regi et non militibus, licet per ipsos exerceatur, et hoc est quia ipse rex est imperans bellum, et ideo penes ipsum dicitur residere victoria, secundario tamen tribuenda est militibus, similiter dicendum quod voluntas est imperans actui suo, qui est velle. Imperat etiam aliis actibus, scilicet cogitationi de bono et executioni, quia, si volo, cogitabo bonum, si non volo, non cogitabo; similiter si volo, faciam et non faciam bonum. Unde isti actus subiecti sunt ipsi voluntati, quia est imperans eis, et ideo principaliter dicitur meritum residere penes ipsam voluntatem; est tamen aliorum actuum secundario. Cum ergo dicit Bernardus quod "solum medium", scilicet voluntas boni, "reputatur ad meritum", et non primum neque tertium, loquitur secundum principalitatem. Unde non excludit quod nullo modo reputentur ad meritum, sed secundum principalitatem, quasi dicat quod alia sine voluntate non sunt meritoria, sed voluntas sine ipsis bene est meritoria; unde nec liberum arbitrium ad cogitandum nec actus exterior semper reputantur ad meritum, sed voluntas semper. Unde dicit "quod plerumque extorquet ipsam actionem timor inutilis aut simulatio damnabilis".
5. Ad aliud quod obicitur de intentione, quod non valet ad meritum, quia s est in ratione sive cogitatione, circa quam non residet meritum, dicendum quod intentio dicitur dupliciter, quia intentio dicitur respectu finis; sed tendere in finem, hoc est dupliciter: vel per considerationem ipsius finis vel per motum et inclinationem in finem. Primum est rationis, secundum voluntatis: unde ratio est quasi doctor, voluntas est executor rationis. Per rationem finem considero tantum, sive inclinet sive non; per voluntatem autem inclinor et tendo in omnibus operibus meis in ipsum finem, et ideo valet ad meritum ista tendentia in finem vel intentio, et de hac loquitur Bernardus ; obiectio autem procedit de prima, quae solum est per considerationem finis, circa quam non est meritum.
On this page