III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 4, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 4, C. 2
QUO MODO GRATIA SIT IN SUBIECTO.
Postea inquirendum est de gratia quo modo sit in subiecto. Et quaeruntur duo: Primo, an gratia insit secundum magis et minus, hoc est an sit maior in uno quam in alio; secundo, an secundum magis et minus, scilicet secundum intensionem et remissionem, prout dicitur margarita albior equo.
ARTICULUS 1
An gratia sit maior in una quam in alia.
Ad primum sic: 1. Augustinus, Ad Dardanum: "Deus ubique totus est. Quo modo ergo in aliis amplius, in aliis minus?" Sed Deus est in anima per gratiam et in quolibet habente gratiam; ergo totus est in quolibet habente gratiam et totus habetur a quolibet; ergo tantum habet unus quantum alius; si ergo ipsum habere est esse gratiae, ergo tantum habet unus de gratia quantum alius.
2. Item, gratia comparatur ad dantem et ad recipientem; sed dans non se habet secundum maius, sed aequaliter omnibus, similiter nec recipiens; ergo gratia non est maior in uno quam in alio, ex quo non potest determinari eius maioritas nisi secundum dantem vel secundum recipientem. — Minor patet, quia dans est simplex, non habens quantitatem, scilicet ipse Deus; similiter ex parte recipientis est aequalitas sicut ex parte dantis, quia homo, in quantum imago, est in potentia recipiendi gratiam. Si ergo ipsa imago non est maior in uno quam in alio, ergo nec recipiens se habet secundum maius et minus; ergo ex utraque parte est aequalitas.
Ad oppositum: a. Augustinus, Ad Dardanum: "In quibus habitat Deus, non aequaliter habitat", quia inde est illud quod Elisaeus, IV Reg. 2, 9, poposcit, ut in eo esset "duplex spiritus", id est in duplo quam in Elia. Si ergo illud erat possibile quod petebat, et petebat in se spiritum duplicari, ergo in eo poterat spiritus maior esse quam in Elia in duplo; ergo et gratia in duplo, quia spiritus ille gratia est.
b. Item, Augustinus, Ad Bonifacium: "Gratia meretur augeri". Ergo potest esse maior in uno quam in alio.
Solutio: Dicendum quod maius et minus non dicuntur ita in formis spiritualibus sicut in formis corporalibus, quia in formis materialibus dicuntur secundum quantitatem dimensivam. Et ratio huius est, quia sunt formae materiales et perficientes materiam; formae autem spirituales immateriales sunt; et inde est quod maioritas et minoritas non determinantur in eis secundum quantitatem dimensivam, sed solum secundum quantitatem virtualem, secundum quod dicit Augustinus, De quantitate animae, quod anima non dicitur quanta secundum quantitatem dimensionis, sicut lignum, sed secundum quantitatem virtutis. Item, dicendum quod gratia potest dici maior tribus modis, scilicet maior virtute et expressione et inclinatione. Et ratio huius est, quia gratia nihil aliud est quam similitudo Dei in creatura rationali, quae est effectus Dei. Sed similitudo rationalis creaturae ad Deum potest esse vel quod sit ei similis secundum rationem efficientis, et sic dicitur similitudo virtutis, quia virtus vel potentia debetur ei secundum rationem efficientis. Aut est similitudo secundum rationem qua Deus est causa exemplaris sive formalis, et sic dicitur similitudo expressionis sive secundum expressionem, quo modo dicitur esse similitudo inter sigillum et ceram impressam in sigillo, similiter ipsa Dei sapientia est quasi sigillum, et eius similitudo expressa est in rationali creatura. Aut est similitudo secundum rationem qua Deus est causa finalis, et sic dicitur similitudo inclinationis vel ordinis, quia ex hoc quod rationalis creatura est propter finem, qui est summa Bonitas, ex hoc inclinatur ad illam tamquam ad finem, tamen hanc inclinationem tollit peccatum. Gratia ergo est Dei similitudo in creatura istis tribus modis, scilicet secundum virtutem et expressionem et inclinationem. Maioritas ergo gratiae aut est virtutis respectu efficientis aut expressionis respectu causae exemplaris aut inclinationis respectu causae finalis. Secundum hoc maior fuit gratia in Christo quam in aliis, et consequenter maior in B. Virgine, et consequenter in aliis sanctis, quia habuerunt maiorem virtutem et ad plura operabilia, quia Christus habuit maiorem, alii minorem respectu illius, B. Virgo consequenter maiorem respectu aliorum, et sic de aliis similitudinibus. Et quantum ad hoc intelligit Augustinus quod Elisaeus petebat in se duplicari spiritum Eliae, ita quod maiorem haberet spiritum quam Elias quantum ad maioritatem virtutis ad plura operabilia: petebat enim quod duplicaretur virtus in ipse ad operandum plus in duplo, et hoc faciebat propter incredulitatem populi.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum, sicut dicit Philosophus, in libro De causis: "Prima causa in omnibus rebus est secundum dispositionem unam; non tamen omnes recipiunt ipsam secundum dispositionem unam" sive rationem unam, nec eius operationem, quia quaedam recipiunt ipsam vel eius operationem receptione corporali, quaedam receptione spirituali intellectuali. Et exemplum est in luce sive in radio solis. Radius enim solis, quantum est de se, cum attingit materiam liquefactibilem, ut ceram, et materiam indurabilem, ut lutum, quantum est de se, eodem modo operatur in utraque, sed non a parte recipientium; unde non idem efficitur in una et in alia, quia non recipiunt ipsum eodem modo, immo lutum recipit secundum unam dispositionem et cera secundum aliam, secundum quod habent diversas naturas, et propter hoc non efficitur idem in utroque per receptionem radii. Similiter dicendum quod Deus, quantum est de se, uno modo se habet ad omnes creaturas et aequaliter, non tamen uno modo nec aequaliter ab omnibus recipitur.
2. Ad secundum dicendum quod attendendo dantem non est differentia quantum in ipso est, quia non plus se habet de se ad unum quam ad aliud. Similiter attendendo recipientem secundum se, nulla est differentia in receptione nec maioritas nec minoritas, quia ipsum recipiens aequaliter se habet in omnibus ad recipiendum gratiam, quantum est de se Et hoc declaratur per exemplum in natura. Videmus enim quod sol, quantum est de se, similiter se habet ad illuminandum omnes partes aëris; similiter omnes partes aëris, quantum est de se, similiter se habent ad recipiendum illuminationem a sole: unde una, quantum est de se, non magis se habet ad hoc quam alia. Sed attendendo comparationem partium aëris ad solem, sic est differentia in illuminatione, quia partes aeris, quae sunt propinquiores soli, plus recipiunt de illuminatione a sole et plus influit sol in illis. Eodem modo intelligendum est quod maioritas gratiae non attenditur ex parte dantis secundum se nec recipientis secundum se, sed ex ordine et comparatione unius ad alterum, quia anima, quae propinquior est et propinquius ordinatur Deo, est susceptiva maioris gratiae, et ideo Christus, qui propinquius est, plus recipit, et consequenter B. Virgo et sic consequenter de aliis sanctis secundum ordinem divinae dispositionis et praedestinationis.
ARTICULUS II
An gratia sit in subiecto secundum intensionem et remissionem.
Quaeritur consequenter utrum gratia sit in subiecto secundum intensionem et remissionem, prout dicitur margarita albior equo, hoc est quaerere utrum magis intendatur in uno quam in altero.
Ad quod sic: a. Augustinus, Ad Dardanum: "In sanctis alii sunt sanctiores aliis. Sed unde hoc, nisi habendo abundantius inhabitatorem Deum?" Et dicit ibi quod habere inhabitatorem Deum hoc non est nisi per gratiam ; ergo in quibusdam sanctis magis est intensa gratia quam in aliis; ergo gratia recipitur magis et minus in uno quam in alio.
Ad oppositum: 1. Duplex est esse, scilicet primum et secundum, et hoc est esse naturae et esse ordinis; sed essentialia primi esse non recipiunt magis et minus; ergo similiter nec essentialia secundi esse recipiunt magis et minus ; sed essentiale secundi esse est gratia; ergo gratia non recipit magis et minus.
2. Item, imago Dei in nobis non recipit magis et minus, quia non est dicere quod ipsa sit magis imago nunc quam in alio tempore nec, magis imago in uno homine quam in alio. Ergo perfectio imaginis non recipit magis et minus; sed gratia est perfectio imaginis ; ergo etc.
Solutio: 1. Dicendum quod, cum sit duplex gratia, scilicet creata et increata, increata non recipit magis et minus, quia ipsa est substantia; creata vero recipit magis et minus, quia ipsa est accidens ; et magis et minus attenduntur in natura per accessum ad gratiam increatam. Nec est simile de primo esse et secundo, quia primum esse dicitur a forma: unde esse primum dicitur ex hoc quod iam est actu, et ita habet complementum et terminatum est, et ideo non recipit magis et minus. Sed esse secundum dicitur respectu finis, hoc est in ordine ad finem et complementum, et propter hoc adhuc est in potentia et non in actu; sed accessus ad finem potest esse secundum magis et minus et inaequaliter, et propter hoc secundum esse recipit magis et minus, secundum quod potentia magis et minus accedit ad finem et complementum, cum non sit completum nec terminatum.
2. Ad secundum dicendum quod contingit imaginem Dei et essentiam animae considerare quantum ad esse primum; item, contingit eam considerare non absolute, sed in ordine ad finem, et sic consideratur iam ut potest tendere in finem, et hoc modo potest recipere magis et minus, et similiter gratia, quae est eius perfectio. Et sic patet quo modo gratia recipit magis et minus, quoniam per maiorem accessum et minorem ad finem sive ad gratiam increatam. Unde Augustinus, in libro De praesentia Dei, Ad Dardanum, ponit exemplum de magis et minus in positionibus et privationibus, in peccato et gratia, quia in peccato dicitur magis et minus per recessum a Deo, qui recessus attenditur secundum dissimilitudinem et non secundum distantiam localem, quia peccatum est dissimilitudo Dei; in gratia per accessum maiorem et minorem ad lucem, scilicet ad divinam similitudinem, quia gratia est similitudo Dei: unde non attenditur per accessum localem. Et ponit exemplum: "Sicut oculi caeci tanto longius ab hac luce dicuntur, quanto fuerint caeciores" etc.