III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 2, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 2, C. 1
UTRUM ALIQUIS POSSIT SIBI MERERI PRIMAM GRATIAM.
Quantum ad primum quaeruntur duo. Primum est utrum aliquis merito praecedenti possit mereri sibi gratiam; secundum, utrum merito cohaerenti vel subsequenti. Iterum, prima quaestio partitur in duas, quia primo quaeritur de illo qui est in peccato mortali, utrum ipse merito praecedenti possit sibi mereri gratiam; secundo, quaeritur de illo qui est in statu caritatis, utrum possit mereri sibi gratiam qua resurgeret et relevaretur, si caderet in peccato mortali.
ARTICULUS I
Utrum existens in peccato mortali possit merita praecedenti mereri sibi primam gratiam.
Ad primum sic obicit: 1. Zachar. 1, 3, dicit prima Bonitas: "Convertimini ad me, et ego convertar ad vos". Si ergo istud verbum verum est, si aliquis convertatur ad divinam Bonitatem vel Deum, meretur quod Deus convertatur ad ipsum; sed conversio Dei ad peccatorem non est nisi per gratiam; ergo existens in peccato mortali merito praecedenti potest mereri sibi gratiam.
2. Si dicatur quod non sequitur, quia dignitas requiritur in merente, peccator autem, qui est in mortali, nec est dignus nec digna sunt opera eius, et propter hoc non potest mereri - contra: sicut dicit Apostolus, ad Rom. 8, 18: "Non sunt condignae passiones huius temporis ad futurum gloriam". Quod ergo Deus det nobis gloriam, hoc non est propter passiones, quas sustinemus, sed ratione suae liberalitatis, qua promittit vitam aeternam.
3. Item, in Adam in statu innocentiae nulla fuit indignitas, quia nec peccatum; ergo digne poterat operari; si ergo converteretur ad Deum et Deus ad ipsum, ergo poterat sibi mereri gratiam.
4. Item, meritum est servitium quo ex non debito iit debitum; sed quanto servitia sunt magis indebita, tanto sunt gratiora ; cum ergo existens in peccato mortali impendat servitium Deo, et Suum servitium sit magis indebitum quam servitium hominis existentis in caritate, ergo erit servitium ipsius gratiosius; ergo potest peccator sibi mereri gratiam.
Ad oppositum: a. Rom. 11, 6: Si ex operibus est gratia, ergo "gratia non est gratia", quia gratia dicitur ex eo quod non ex operibus, sed gratis data. Si ergo impossibile est quod gratia non sit gratia, impossibile est quod gratia sit ex operibus; ergo non cadit sub merito.
b. Item, meritum est servitium Deo digne et debito modo impensum; sed peccator existens in mortali peccato non potest digne exhibere servitium Deo, quia est in indignitate peccati; nec potest exhibere debito modo, quia non est in debito amore Dei; ergo etc.
Solutio: Dicendum quod duplex est meritum, scilicet meritum interpretativum et meritum congrui vel condigni. Meritum interpretativum appellatur quando non est aliqua condignitas in recipiente, et tamen ei exhibet Deus donum suum ex sua liberalitate acsi ille per opera sua meruisset, et tamen in veritate non meruit. Unde meritum istud non ponit condignitatem in recipiente nec in operibus eius, sed solum ponit liberalitatem in dante, quia non est aliquid in recipiente unde sit dignus recipere, et tamen Deus dat ei donum suum ex sua liberalitate acsi esset in ipso dignitas.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod illa auctoritas Prophetae "convertimini ad me" etc. non importat aliquod debitum, scilicet quod, si homo iaciat quod in se est, quod ei debeatur gratia, sed solum est declaratio divinae bonitatis et liberalitatis, quia sua liberalitas tanta est quod non negabit se, si aliquis faciat quod in se est, etiam si sit existens in peccato mortali; sed hoc non erit propter ea quae facit, sed propter liberalitatem dantis.
2. Ad secundum dicendum quod in illo qui meretur vitam aeternam sunt tria: unum, quod est primum movens ipsum ad opera meritoria, et haec est gratia increata sive Spiritus Sanctus; secundum est illud quod est operans proximum ad hoc, scilicet gratia creata; tertium est cooperans, scilicet liberum arbitrium. Quod ergo ille mereatur vitam aeternam, hoc non facit dignitas operum quae sunt in ipso, sed primum movens ipsum ad opera meritoria, scilicet Spiritus Sanctus vel gratia increata, et cum ea gratia creata; et propter hoc, si non esset illud primum movens cum secundo, scilicet gratia creata, non posset mereri vitam aeternam. In illo autem qui est in mortali peccato non est dignitas operum nec dignitas moventis ipsum ad aliqua opera, si facit bona, quantum est ex parte liberi arbitrii, quia deficit ei gratia, qua opera digna efficiuntur: solum enim movetur a libero arbitrio et non a Spiritu Sancto.
3-4. Ad tertium et quartum dicendum quod ad hoc quod aliquid sit meritorium requiritur quod illud sit servitium digne et debito modo Deo impensum. In illo autem qui est in mortali est oppositum, quia in eo est peccatum, per quod dignus est odio Dei et morte aeterna; quare servitium suum non est digne impensum, et propter hoc proprie non est meritorium. Unde Augustinus: "Operibus impii nonpraemium, sed poena debetur". In Adam autem in statu innocentiae, quantum ad statum naturae, fuit detectus debiti modi, quia debitus modus in servitio meritorio est quod impendatur servitium Deo ex amore Dei debito; debitus amor est ut ipsum Deum amet super omnia, et propter hoc ei impendat beneficium vel servitium. Quia igitur hoc non est possibile creaturae secundum naturam, ideo Adam in statu naturae conditae ante statum gratiae, non potuit per naturam exhibere debitum servitium Deo, id est debito modo, et ideo nec proprie mereri gratiam. Quod autem obicitur quod quanto magis indebita etc., hoc intelligitur de gratuitis, qualia non sunt opera in peccatis facta, ut patet ex dictis.
ARTICULUS II
Utrum existens in statu caritatis possit sibi mereri gratiam, per quam relevatur, si cadat in mortali.
Consequenter quaeritur de illo qui est in statu caritatis, utrum possit sibi mereri gratiam, per quam relevetur, si cadat in mortali.
Quod sic, videtur: 1. Dicit enim Augustinus: Nihil dignius potest peti quam, si cadat homo, quod postea resurgat. Sed quidquid digne petitur, merito exauditur a Deo; ergo, si homo existens in caritate petat gratiam, qua possit resurgere, si cadat, merito dabitur ei; ergo potest eam mereri.
2. Item, supponitur quod homo sanctus potest alii mereri gratiam primam. Ergo et sibi ipsi potest ipsam mereri, per quam relevetur, si cadat.
Ad oppositum: a. Quando homo cadit per mortale, evacuatur totum meritum in ipso et omnes iustitiae suae, sicut dicitur Ezech. 18, 24: "Si averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem etc., omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur". Ergo nihil debetur iusto postquam peccavit; ergo non potest mereri quod gratia sit in ipso, per quam relevetur, si peccet. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum in contrarium dicendum quod dignitas orationis attenditur dupliciter: vel quantum ad illud quod petitur vel quantum ad illud ex quo petitur. Cum ergo dicit Augustinus quod nihil dignius potest peti etc., hoc est intelligendum quantum ad illud ex quo petitur, et non quantum ad illud quod petitur, quia ille, qui hoc modo petit, petit ex timore et humilitate ne cadat, sed non est dignior quantum ad illud quod petitur. Unde non debet exaudiri oratio ista quantum ad illud quod petitur, ita quod valeat ad resurgendum, si homo cadat, sed valet ad facilius resurgendum, quia homo, qui sic orat, magis est dispositus ad resurgendum in bonum, si cadat.
2. Ad secundum dicendum quod non sequitur: homo existens in caritate potest alii mereri gratiam; ergo sibi, si cadat, quia, quando homo existens in caritate orat quod, si ceciderit per peccatum, quod Deus det ei gratiam per quam resurgat, ratione eius quod petit, post lapsum ponitur iam defectus dignitatis in ipso pelente, et ideo non meretur exaudiri. Sed quando ipse orat quod detur alii gratia, non ponitur indignitas in ipso petente, licet sit in illo pro quo petit, qui forte malus est, et ideo meretur exaudiri, et ita potest alii mereri gratiam et non sibi post peccatum.
ARTICULUS III
Utrum merito cohaerenti vel subsequenti possit aliquis sibi mereri primam gratiam.
Ad quod sic: 1. Aliquis potest mereri equum sibi dari a rege merito cohaerenti, scilicet quia servit regi, vel merito subsequenti, quia postea serviet regi. Similiter aliquis potest mereri pecuniam sibi datam merito subsequenti, scilicet quia postea laborabit in vinea. Igitur similiter potest aliquis mereri gratiam primam merito cohaerenti vel subsequenti.
2. Item, secundum opinionem quorumdam, angeli gloriam sibi datam ad confirmationem modo merentur ministrando nobis; sed hoc meritum subsequens est; ergo nos possumus etiam mereri gratiam primam merito subsequenti.
Ad oppositum: a. Nihil quod detur intentione servitii datur gratis vel liberaliter; sed Deus dat gratiam gratis et liberaliter; ergo non dat eam ut ei serviatur in praesenti vel in futuro; gratia igitur non respicit servitium praesens vel subsequens; ergo nullus potest mereri gratiam merito cohaerenti vel subsequenti.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum in contrarium dicendum quod, cum homo dat alii, sicut rex equum servienti, ipse attendit servitium; unde principium movens quare dat ei equum est ipsum servitium; unde dat ei ex hoc quod servit vel servivit vel ut serviat. Sed, cum Deus dat nobis gratiam, movens ipsum est sua liberalitas et non servitium, licet det nobis gratiam ad serviendum ipsi, quia sine illa non possumus sibi digne servire, et ideo non est simile.
2. Ad secundum dicendum quod si hoc ponatur quod angeli modo merentur, ministrando nobis, gloriam sibi datam ad confirmationem, dicendum tamen quod non est simile de angelis respectu gloriae et de nobis respectu gratiae, quia, cum donum gloriae praemium sit, non excludit meritum, quia meritum non repugnat rationi praemii, et ideo angeli merito subsequenti, scilicet nobis ministrando, possunt mereri illud praemium. Sed meritum repugnat gratiae, quia gratia non ex intentione meriti, sed gratis datur, et propter hoc donum gratiae excludit meritum antecedens et subsequens et cohaerens.