Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 2, C. 2

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 2, C. 2

UTRUM ALIQUIS POSSIT ALII MERERI PRIMAM GRATIAM.

Postea quaeritur utrum aliquis possit alii mereri gratiam primam.

Et ostenditur quod sic: a. Matth. 9, 2: "Videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua", Glossa: "Pensate quantum valet apud Deum fides propria, cum tantumvaluerit fides aliena, ut hominem sanaret" in anima et corpore. Fides igitur aliena meruit ut paralyticus sanaretur in anima et corpore; sed, si fuit sanatus in anima, habuit gratiam; ergo meruit ei gratiam; ergo aliquis potest alii mereri gratiam.

6. Item, sicut dicit Tullius, De amicitia: "Amicitiaeest idem velle et nolle". Si ergo vera est amicitia animae existentis in caritate ad Deum, ergo ipsius et Dei est idem velle; si ergo ipsa vult quod gratia detur isti, et Deus similiter volet illud; ergo anima sancta potest mereri apud Deum quod Deus det gratiam alii.

Ad oppositum 1. est ratio superius dicta, quia, si gratia datur alicui alii ex merito alicuius sancti viri, ergo non erit gratis data, quod est inconveniens; ergo inconveniens est ponere quod aliquis alii possit mereri gratiam.

Solutio: Dicendum quod est meritum congrui et est meritum condigni et est gratia in ratione gratiae et gratia quae est res gratiae. Dico ergo quod merito congrui potest aliquis homo sanctus mereri gratiam alii, sed non merito condigni. Et meritum condigni ponit quod necessario reddatur illud ad quod est; unde ponit quod gratia datur necessario: necessario, dico, necessitate immutabilitatis, non coactionis; meritum autem congrui non, sed solum ponit congruitatem in ipso orante. Quia ergo potest esse impedimentum ex parte illius pro quo sanctus vir orat, ex parte orantis congruum est quod reddatur praemium meriti, scilicet gratia, non tamen condignum ex parte suscipientis. Propter hoc merito congrui potest mereri alii gratiam, sed non merito condigni, quod ponit dignam redditionem praemii.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod gratia habet comparationem ad illum cui datur per orationem sancti viri, et sic est gratia in ratione gratiae, quia datur ei non ex meritis suis, quia non habet aliquid unde mereatur; in quantum autem illa gratia respicit sanctum virum, sic datur ex merito. Et sic ex alia ratione cadit sub merito et datur gratis, quia datur gratis per comparationem ad recipientem, quem informat et tacit gratum; ex merito autem per comparationem ad orantem, et sic non est in ratione gratiae, sed cadit sub merito.

PrevBack to TopNext