III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 4
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 4
Utrum non facienti quod in se est detur gratia.
Ad quod sic: 1. Summe Bonum summe diffusivum est suae bonitatis ; sed summa diffusio est, qua non potest maior intelligi; ergo illa diffusio, qua summum Bonum se diffundit, est tanta quod maior ea non potest intelligi nec esse; ergo necessario secundum actum omnibus se diffundit, bonis et malis; ergo, sive homo faciat quod in se est sive non faciat, tamen necessario Bonitas summa diffundit se in ipso.
2. Item, Matth. 5, 44, dicit Dominus: "Benefacite iis qui oderunt vos". Maioris autem caritatis est hoc in homine, scilicet quod bene faciat ei quem odit quam ei quem diligit; ergo, si in Deo sit maxima caritas, debet magis facere bonum ei quem non diligit quam ei quem diligit, vel ad minus debet ei iacere aeque bonum; ergo magis vel aeque debet infundere ei gratiam qui non facit quod in se est sicut facienti.
Ad oppositum: a. Sicut dicit B. Dionysius, "nos non habemus vitam coactam" ; sed, si cogeremur ad bonum, haberemus vitam coactam ; ergo non cogimur necessitate ad bonum; ergo nec ad gratiam suscipiendam.
Solutio: 1. Sicut patet in sole quod sol lucet super oculum caecum, non tamen ipsum illuminat, et non est defectus ipsius solis, sed ex parte oculi, qui non potest nec est dispositus ad recipiendam illuminationem, ita Lux prima, quae est Bonitas summa, semper lucet et radiat super creaturam, quantum est de se, et semper se diffundit; non tamen semper recipitur, quia creatura non potest ipsam recipere, quia est indisposita.
2. Ad secundum dicendum quod ipse Dominus benefacit eis quos odit, sicut dicitur Matth. 5, 45: "Solem suum facit oriri super bonos et malos", et benefacit omnibus quantum est de se, non tamen in omnibus efficitur bonum, et hoc est defectus recipientis, non summae Bonitatis. Et patet exemplum: si quis porrigeret eleemosynam duobus pauperibus, et unus extenderet manum, alter non, ille qui manum extenderet reciperet donum, alter non; ita ipse Deus semper porrigit omnibus suam gratiam, non tamen omnes extendunt manum, id est voluntatem, ut recipiant eam.
On this page