III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 3
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 3
Utrum facienti quod in se est necessario detur gratia a Deo.
Quod sic, videtur: a. Augustinus, super illud, II ad Tim. 2, 13: "Negare se ipsum non potest" etc.: Cum sit iustus, non potest negare suam iustitiam. Ergo, cum sit bonus et misericors, non potest negare suam bonitatem et misericordiam, quia pronior est ad largiendum de misericordia et bonitate quam ad puniendum de iustitia. Si ergo non potest suam iustitiam negare facientibus malum, multo magis non potest suam bonitatem et misericordiam illis qui requirunt eam; sed qui facit quod in se est requirit bonitatem eius et misericordiam; ergo Deus non potest ei negare qui facit quod in se est suam bonitatem et misericordiam; dat ergo ei, et hoc est infundere gratiam.
b. Item, Augustinus, super illud, ad Rom. 5, 1: "Iustificati ex fi de pacem habeamus" etc., dicit: Deus recipit confugientes ad se, aliter in eo esset iniquitas. Sed impossibile est quod in eo sit iniquitas ; ergo impossibile est quod non recipiat fugientes ad se; sed faciens quod in se est confugit ad ipsum; ergo necesse est quod ipsum recipiat; sed ipsum recipere est per infusionem gratiae; ergo etc.
c. Item, Apoc. 3, 20: "Si quis aperuerit, intrabo et coenabo cum illo", hoc est, "delectabor" · Item, Zachar. 1, 3: "Convertimini ad me, et ego convertar ad vos". Ex iis sic obicitur: impossibile est summam Veritatem mentiri, sed necesse habet verum dicere et implere illud ; sed dicit quod convertenti ad ipsum convertet se et quod aperienti intrabit; cum ergo faciens quod in se est convertatur ad ipsam Veritatem primam, ut ei aperiat ad hoc ut intret, ergo necesse est quod Deus convertatur ad ilium; sed hoc non est nisi per gratiam; ergo etc.
d. Item, Anselmus, in libro De casa diaboli, quaerit quare Lucifer non habuerit perseverantiam, quia aut hoc fuit quia Deus non dedit aut quia ipse non accepit. Et determinai istam quaestionem dicens quod hoc non fuit quia "Deus non dedit, sed quia ille non accepit", cum Deus semper esset paratus dare, ipse vero non accipere. Ergo similiter quod aliquis homo non habeat gratiam, hoc non est quia Deus non det, sed quia ipse non vult nec paratus est accipere; si ergo vult recipere et paratus sit, Deus dat ei gratiam.
Ad oppositum: 1. Deus dat gratiam sola liberalitate et misericordia, quia dat ipsam gratis; ergo potest dare et non dare gratiam; ergo, quamvis homo faciat quod in se est, Deus potest ei non da re gratiam ; non ergo est necesse quod facienti quod in se est det Deus gratiam.
2. Item, necessarium et liberum opponuntur; si ergo Deus ex liberalitate dat gratiam, ergo nulla necessitate dat alicui gratiam.
3. Item, Ierem. 18, 6: "Dicit Dominus: Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea". Comparatio igitur hominis ad Deum est sicut comparatio luti ad figulum. Si ergo nulla necessitas est quare figulus faciat de luto "vas in honorem" vel "in contumeliam", sive ut imprimat formam nobilem in luto, ergo similiter Deus nullam habet necessitatem quare in homine imprimat illam formam nobilem, quae est gratia.
4. Item, sicut dicit Bernardus, "De gratia et libero arbitrio": "Cavendum est ne ea, quae infranos actitari sentimus, aut voluntati tribuamus, quae infirma est, aut divinae necessitati, quae nulla est". Ergo infusionem gratiae, quae in nobis est, non debemus attribuere voluntati nostrae aut necessitati divinae, quae nulla est; ergo nulla necessitas est ex parte Dei, ut facienti quod in se est det gratiam.
5. Item, nullus potest se disponere ad hoc ut habeat gratiam, quia ita se habet in nobis peccatum, quod est removens lucem divinae gratiae, sicut fenestra clausa ne illuminetur domus. Si ergo in homine non est quod ab eo removeatur peccatum, ergo non est in ipso quod disponat se ad recipiendum lumen divinae gratiae; ergo nullus potest facere aliquid, ad quod de necessitate sequatur gratia; ergo facienti quod in se est non dat Deus necessario gratiam.
6. Item, quaeritur quid est hoc dictu facere quod in se est. Nam ille qui facit quod in se est iacit recte; sed quicumque facit recte ex rectitudine operatur quam habet; ergo, si aliquis facit quod in se est, habet rectitudinem. Aut ergo illa rectitudo est acquisita aut innata aut data. Non est innata, quia sic semper esset; nec acquisita: constat; ergo est data; ergo donum gratuitum; ergo haec rectitudo est ex gratia; nullus ergo potest tacere quod in se est ad hoc quod sit gratus Deo nisi ex gratia.
7. Item, non potest dici quod rectitudo ista sit naturalis, quia rectitudo naturalis non contradicit obliquitati culpae vel peccato, cum maneat cum illo vel cum illa. Cum igitur rectitudo, qua homo facit quod in se est, contradicat culpae, ergo non est naturalis; est igitur gratuita.
8. Item; in Exodo, ubi loquitur de induratione Pharaonis, dicit Glossa: " "Induravit Dominus cor"eius, ita quod nihil poterat facere acceptabile Deo". Ergo non poterat aliquid facere per quod daretur ei gratia; ergo, licet taceret quod in se est, adhuc non daretur ei gratia.
Solutio: Dicendum quod, sicut dicit Anselmus, in libro De concordia praedestinationis et liberi arbitrii: "Sciendum est quod saepe dicimus necesse esse, quod nulla vi esse cogitur, et necesse non esse, quod nulla prohibitione removetur. Nam dicimus necesse est Deum esse immortalem, non quod aliqua vis cogat eum esse immortalem; et necesse est non esse iniustum, non quod aliqua vis prohibeat esse iniustum, sed quoniam nulla res potest facere ut non sit immortalis sive utsit iniustus". Secundum hoc igitur dicendum est quod necessitas in creatura dicitur secundum coactionem et prohibitionem, qua aliqua res cogitur vel prohibetur esse vel non esse. In Deo autem non cadit necessitas coactionis aut prohibitionis, sed solum in eo dicitur necessitas immutabilitatis. Cum ergo quaeritur an Deus necessario det gratiam facienti quod in se [est], aut loquimur de necessitate immutabilitatis aut de necessitate coactionis et prohibitionis. Hoc ultimo modo non dat gratiam necessario facienti quod in se est, quia Deus non potest cogi. Sed primo modo verum est, quia immutabiliter se habet divina bonitas ad donum gratiae omni volenti recipere, faciendo quod in se est, qua necessitate nulli negat se. Concedendum igitur quod, si homo faciat quod in se est, quod Deus dat ei gratiam, et etiam necessario, id est immutabiliter. Sicut sol immutabiliter dat lumen suum omni volenti suscipere, scilicet disposito ad hoc et se habenti in recta dispositione ad solem, sic dicendum est ex parte ista.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod non sequitur: sola liberalitate dat; ergo se habet ad dandum et non dandum facienti quod in se est, sed bene sequitur: sola liberalitate dat; ergo non dat ex meritis vel per coactionem vel prohibitionem, quia hoc ex sola liberalitate excludit coactionem et prohibitionem, et non immutabilitatem.
2. Ad secundum dicendum quod, si necessarium dicatur immutabile, falsum est quod necessarium et liberum opponuntur. Si autem dicatur necessarium coactum vel prohibitum, sic verum est quod opponuntur. Primo modo est necessitas in Deo, et propter hoc non opponitur suae liberalitati, immo ex hoc est laus sua quod ipsa est immutabilis et immutabiliter libera, et ex hoc est laus suae bonitatis quod non potest se negare volenti eam recipere, faciendo quod in se est. Unde Augustinus: "Sicut vituperium humanae voluntatis est quod non vult recipere, ita laus divinae bonitatis est quod non potest se ipsam negare".
3. Ad tertium dicendum quod, si Deus non daret facienti quod in se est gratiam, quod non faceret ipsi iniuriam, et ideo totum est ex liberalitate sua quod dat ei gratiam; et ideo introducitur exemplum quod non fieret homini iniuria, si non daret ei Deus gratiam, sicut nec luto fieret iniuria, si de eo faceret figulus vas in contumeliam, quia fieret secundum exigentiam et naturam suae materiae; similiter ex parte ista est. Unde Isai. 64, 3: "Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et tu fictor noster, et opera manuum tuarum omnes nos" ; unde nos sumus materia ipsius. Sed sic est quod tota massa generis humani corrupta est per originale peccatum; et propter hoc, si Deus facit ex homine "vas in contumeliam" et non "in" suum "honorari", imprimendo formam nobilem, quae est gratia, facit secundum exigentiam materiae, quia ordinata est massa generis humani per peccatum ad contumeliam; et propter hoc, si ita faceret, non faceret ei iniuriam. Quod ergo Deus in homine faciente quod in se est imprimat formam nobilem, quae est gratia, hoc est ex sola a liberalitate sua et non ex aliquo quod debeat homini facienti quod in se est, quia homo faciens quod in se est adhuc est indignus ante susceptionem gratiae.
4. Ad quartum dicendum quod in Deo nulla est necessitas coactionis aut prohibitionis, sed solum immutabilitatis. Et de prima loquitur Berardus, sic ut dictum est.
S. Ad quintum dicendum et concedendum quod nullus potest sufficienter se disponere ad gratiam nisi Deus ipsum disponat, sed, si faciat quod in se est, consequitur dispositio divini adiutorii. Unde fenestra debet comparari actui voluntario, qui est consentire vel dissentire; tenebra comparatur peccato. Unde sicut in potestate hominis non est quod removeat tenebram a domo, nisi aperiat prohibens lucem, scilicet fenestram, et lux illa removet tenebram, ita in potestate hominis non est ut removeat peccatum a se ipso, sed, si removeat actum suum voluntarium, scilicet dissensum ad bonum et consensum ad malum, tunc removet illud quod est prohibens gratiam, sicut fenestra prohibet lucem, et tune intrat gratia in ipso, et ita divino adiutorio removetur ab eo tenebra. Removeat ergo liberum arbitrium dissensum ad bonum et consentiat paratae g gratiae. Et hoc est quod dicit Bernardus: "Gratiae solum cooperari dicitur liberum arbitrium dum consentit".
6. Ad aliud dicendum quod facere quod in se est solum pertinet ad adultos, non ad parvulos. Et ad videndum quid est facere quod in se est, notandum quod in quolibet homine per naturam est recta ratio, et haec rectitudo boni est notio indita a creatione, qua quaelibet anima potest cognoscere suum principium, scilicet Deum, et de hac dicitur in Psalmo: "Scitote quoniam Dominas ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos". Per hoc enim quod quilibet homo naturaliter scit se non semper fuisse, scit se factum esse, et ita scit se habere principium et scit quod ab illo principio habet quidquid habet et totum bonum quod habet, et non a se; et scit quod ab illo debet petere bonum et quod per ilium debent repleri omnes sui defectus. Si ergo secundum istam notionem operetur homo suo arbitrio, recurrendo ad illum, quem scit esse suum principium et quem scit esse orandum sibi, et petat ab eo lumen cognitionis fidei et boni, dabitur ei; unde dicitur I Cor. 14, 38: "Ignorans ignorabitur", et sic faciet quod in se est. Patet ergo quid sit facere quod in se est generaliter in quolibet homine. Plus autem est in fideli existente in peccato mortali de lumine, quia ipse habet fidem sine caritate: unde habet fidem informem; fides autem informis radiat ad duo, scilicet ad divinam iustitiam damnantem reprobos et ad divinam misericordiam salvantem electos: haec enim bene cognoscit per fidem suam. Si ergo avertat suum arbitrium ab actu peccati et dirigat ex lumine fidei in iustitiam damnantem reprobos et in divinam misericordiam salvantem iustos, ex primo causabitur timor in eo et ex secundo spes, et hoc est facere quod in se est.
7. Et notandum ad solutionem alterius rationis quod naturalis rectitudo semper contradicit peccato; unde secundum illam movetur synderesis, quae semper murmurat contra peccatum ; sed arbitrium non semper dirigitur secundum illam nec semper sequitur eam arbitrium.
8. Ad ·aliud de Pharaone dicendum quod nec Pharao nec alius existens in peccato mortali poterat aliquid facere Deo acceptabile, quia non habens gratiam non potest facere aliquid acceptum Deo ; sed non negatur in Glossa quod non posset facere aliquid, unde haberet aliquid ad quod consequeretur collatio potestatis qua faceret acceptabile Deo.
On this page