III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 1
UTRUM PROPRII EFFECTUS GRATIAE SINT PURGARE, ILLUMINARE, PERFICERE.
Ad primum sic: A. - a. Ad Hebr. 1, 3: "Purgationem peccatorum faciens". Sed purgatio peccati non est nisi per gratiam, nec aliter purgat Deus; ergo purgare est effectus gratiae.
b. Item, Eccli. 42: "Spiritus purgavit peccata illius". Spiritus idem est quod gratia; ergo gratia purgat.
a. Psalmus: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine", Glossa: "Lumen tuae gratiae, quo reformatur imago Dei in nobis". Ergo gratiae est illuminare.
b. Item, Iob 25, 3: "Numquid est numerus militum eius et super quem" ? etc., Glossa: "Lumen gratia praeveniens". Gregorius, ibi dicit: "Militum eius virtus, non propriis viribus sed supernae gratiae infusione roboratur, quae, si in corde nostro non surgeret, profecto mens in tenebris remaneret".
a. Ad Philipp. 2, 13: "Ipse operatur in nobis velle et perficere". Sed illud operatur per gratiam; ergo gratiae est perficere.
b. Item, Ezech. 15: "Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus". Sed ille decor non est nisi gratia; ergo ipsius gratiae est perficere.
Ad oppositum: A. - 1. Ioan. 1, 14: "Plenum gratia et veritate fuit Verbum caro factum". In Christo est gratia secundum excellentiam suam; ergo et secundum proprium suum effectum. Si ergo in Christo non habet purgare, ergo proprius effectus gratiae non est purgare, sed per accidens, scilicet ratione subiecti in quo est.
2. Item, effectus essentialis semper consequitur causam suam, sicut calefacere semper consequitur ignem et hunc effectum habet ignis semper ubicumque sit, quia proprius effectus eius est; sunt alii effectus ipsius consequentes, sicut desiccare, indurare, et isti effectus non semper consequuntur ignem, in quocumque sit, quia non quidquid calefit ab igne induratur. Cum ergo purgare non semper consequatur gratiam, patet quod non est essentialis effectus gratiae nec proprius.
3. Item, Act. 15, 9: "Fide purificans corda eorum". Ergo purgare fidei est; non igitur solius gratiae; sed proprium est quod uni soli convenit ; ergo non est proprius effectus gratiae.
B. — Quaeritur quo modo gratiae sit perficere. Si enim gratia perficit animam, aut perficit eam secundum substantiam aut secundum potentiam.
I. Anselmus, in libro De gratia et libero arbitrio: "In infantibus, qui moriuntur baptizati, gratia sola operatur salutem sine illorum arbitrio". Ergo gratia dat salutem animae sine arbitrio; ergo non perficit arbitrium; non igitur perficit potentiam animae.
2. Item, Anselmus, in eodem libro: "Gratia subsequitur suum donum, utnunquam, sive magnum sive parvum sit, illud dare deficiat". Gratia igitur semper est cum suo actu; sed virtus non semper est cum suo actu: unde fides non semper movet ad credendum, sicut patet in dormiente; ergo est ponere differentiam gratiae et virtutis. Si ergo virtus perficit et gratia, oportet quod perficiant secundum aliud et aliud; ergo, si virtus perficit secundum potentiam, gratia non perficit secundum potentiam, sed secundum aliud.
3. Secundum Augustinum differentiae gratiae sunt operans, cooperans; gratia operans est quae nos facit velle, gratia cooperans quae nos iacit operari quod volumus. Ergo gratia dicitur ad operari; anima autem non movetur ad opus per substantiam, sed per potentiam.
4. Item, essentia animae simplex est, et ideo non potest diminui per peccatum, cum peccatum sit diminutio boni; sed potentia potest diminui, quia habet ordinem a quo potest diminui, ita quod minus se habeat ad bonum, et hoc fit per peccatum; peccatum igitur non corrumpit essentiam animae, sed potentiam; si ergo opponitur peccato, patet quod gratia non perficit substantiam animae, sed potentiam.
Solutio: Dicendum quod purgare, illuminare, perficere sunt proprii effectus gratiae et essentiales. Cum enim gratia nihil aliud sit quam similitudo animae ad Deum, sicut dicit Augustinus, gratia intendit animam assimilare Deo; sed haec tria necessario concurrunt ad assimilationem, scilicet purgare, illuminare, perficere, quia assimilatio nihil aliud est quam motus a dissimili ad simile. Unde tunc anima assimilatur Deo, quando movetur a dissimilitudine ad similitudinem vel a similitudine ad maiorem similitudinem, ut sit magis similis; sed dicit Dionysius quod purgare respicit ipsam dissimilitudinem, amovendo ipsam ab anima; unde purgatio est remotio dissimilitudinis ab anima, illuminare vero et perficere introducunt ipsam similitudinem. Sicut ergo forma naturalis primo removet dispositiones dissimiles a materia, et tunc purgat ; consequenter introducit dispositiones consimiles in materia, et tunc dicitur illuminare materiam ; ultimo introducit se ipsam in materia et perficit eam, et haec necessaria sunt ad hoc quod forma naturalis assimilet sibi aliquid, similiter dicendum quod ista necessaria sunt ad hoc quod anima assimiletur, scilicet quod purgetur a dissimilitudine et quod illuminetur a similitudine et quod ultimo perficiatur et sit assimilata. Unde purgare et illuminare dicuntur respectu fieri, perficere autem quando totum completum est; nec aliter fieret assimilatio, sicut etiam patet de luce. Ad hoc quod assimilet sibi aërem, oportet quod purget aerem a tenebris et quod ipsum disponat et illuminet et quod se faciat in aëre et ipsum perficiat. Sic est de gratia, quae est lux spiritualis, ad hoc quod ipsa assimilet animam Deo. Et ideo proprii eius actus sunt isti.
[Ad obiecta]: A. — 1. Ad primum in contrarium quod gratia non purgat in Christo et similiter nec in Adam, dicendum quod purgatio nihil aliud dicit quam motum ad puritatem. Sed possumus intelligere hunc motum vel mutationem ad puritatem multipliciter: vel quia fit mutatio de puro ad puritatem maiorem vel de non—puro ad puritatem. Si de non-puro ad puritatem, hoc est dupliciter, quia non-purum est dupliciter, scilicet per abnegationem vel per privationem; non- purum per abnegationem est quod non habet puritatem nec etiam contrarium puritatis; non- purum privative est quod non habet puritatem et habet contrarium puritatis. Secundum ergo primum modum Adam in statu conditionis ante infusionem gratiae fuit non-purus, quia non habuit puritatem gratiae, nec tamen habebat contrarium. Quando ergo infusa fuit ei gratia, movebatur Adam de hoc quod non habebat puritatem gratiae ad hoc ut haberet eam; unde hoc modo fuit facta in ipso purgatio. Secundum vero secundum modum non fuit purificatio in Adam nisi post peccatum, sicut est in peccatore, quia habet contrarium puritatis; si ergo gratia ei infundatur, purgat contrarium puritatis ab ipso et ponit in eo puritatem. — Similiter motus de puro ad puritatem est dupliciter: vel de minori puritate ad maiorem puritatem vel de puritate ad puritatis continuationem. In sanctis ergo, qui habent gratiam et sunt in statu proficiendi, purgatio est mutatio de minori puritate ad maiorem. In Christo vero, in quo gratia fuit ab initio in summa perfectione, purgatio est velut motus a puritate in eiusdem puritatis continuationem.
3. Ad aliud quod obicitur quod fides purgat, dicendum quod fides dicitur purgare, non ratione sui, sed ratione gratiae existentis in fide. Et sicut videmus quod duplex est sensus, communis scilicet et particularis, et sensatum duplex, scilicet commune et particulare, sensus particulares habent sensata propria, et de iis verum est quod sensatum unius non est alterius; unde color, qui est sensatum visus particulare, non est sensatum auditus; sensatum autem commune est magnitudo, quantitas vel superficies: hoc enim potest sentiri a quolibet sensu particulari, et ita patet quod est11 unus sensus communis in istis sensibus particularibus, quo unus sentit quod alius sentit, scilicet sensatum commune, quod est quantitas. Similiter dicendum quod quidam sunt proprii effectus virtutum et ratione virtutum; quidam autem non ratione ipsarum secundum se, sed ratione alicuius principii communis existentis in ipsis, et illud est gratia. Fides enim ratione fidei habet suum proprium effectum, qui non est alterius virtutis, scilicet credere: caritas enim non credit; similiter est de caritate respectu fidei et aliarum virtutum. Primi effectus sunt particulares, secundi autem effectus sunt communes virtutibus; unde non est purgare effectus fidei ratione sui vel alterius virtutis, sed ratione communis principii existentis in eis, quod est gratia. — Ad aliud quod obicitur de illuminatione, dicendum quod consimilis fit comparatio gratiae ad virtutes, quae est luminis ad radium, sicut praehabitum est. Unde patet quod gratia, quae est sicut lumen in anima, illuminat secundum indistinctionem ad distinctas partes, immo simpliciter, virtus autem secundum distinctionem.
B. Ad alias rationes, quibus obicitur de perfectione, dicendum quod illud, quod est in anima indistinctum, debet gratiae attribui ad perficiendum; illud autem, quod est distinctum et particulare, debet virtuti attribui ut perficiatur ab ipsa. Propterea primo et principaliter gratia perficit essentiam animae; secundario liberum arbitrium qui est motor universalis in anima. Unde, cum dicitur gratia movet ad opera et virtus movet ad opera, hoc differenter dicitur, quia gratia est movens ad opera universaliter, virtus particulariter, sicut fides movet in Deum ut verum, caritas movet in Deum ut bonum, spes movet [in] Deum ut in beatum vel gloriosum; verum autem et bonum et gloriosum sunt unum substantialiter, quod est ipse Deus; sunt tamen particulares rationes et diversae virtutes; ergo movent secundum istas particulares rationes; gratia autem secundum universalem rationem, non distinguendo verum, bonum, gloriosum, movet in Deum.
1. Ad primum ergo Anselmi dicendum quod hoc quod gratia in infantibus praestet salutem sine libero arbitrio, hoc est ex imperfectione suscipientis, qui non potest uti libero arbitrio; unde quod ipsum non perficiat in actu hoc est ex imperfectione et impotentia suscipientis.
2. Ad aliud patet responsio, quia gratia perficit substantiam et potentiam universalem, virtus autem potentias particulares.
3. Ad aliam rationem in contrarium dicendum quod comparatur ad substantiam animae et potentiam: primo modo est in ratione informantis, secundo modo est in ratione moventis; primo modo non dividitur per operans et cooperans, sed secundo modo. Unde illa ratio solum procedit de gratia prout comparatur ad potentiam animae et non ad substantiam.
4. Ad aliud dicendum quod substantia animae potest dupliciter considerari, scilicet secundum suum esse absolutum, et sic peccatum non corrumpit ipsam; vel secundum suum esse comparatum, quod est esse ordinis ad finem, secundum quem tendit ad Deum, et quantum ad istud esse peccatum corrumpit esse ipsius animae, et secundum istud esse perficit etiam gratia substantiam animae.
On this page