III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 2
UTRUM PROPRII EFFECTUS GRATIAE SINT VIVIFICARE, ASSIMILARE, GRATIFICARE.
a. Deus in creatura rationali est principium vitae spiritualis; unde Act. 17, 28: "In quo vivimus, movemur et sumus". Sed primum, quo vivit rationalis creatura per Deum, est gratia; sed illud, quo primo vivit, dicitur vivificare; igitur gratia vivificat.
b. Item, culpa mortificatur anima; igitur vivificatur contrario illius, scilicet gratia; igitur etc.
Contra: 1. Habac. 2, 4: "Iustus ex fidevivit". Ergo vivificare convenit dei; non ergo est effectus proprius gratiae.
2. Item, I Ioan. 3, 14: "Qui non diligit manet in morte". Si ergo non diligere est causa mortis, ergo diligere est causa vitae; sed diligere est caritatis proprie; ergo caritatis proprie est vivificare; non ergo est proprius effectus gratiae.
3. Item, Richardus de S. Victore, in libro De arrha sponsi ad sponsum: "Scio, anima mea, quoddilectio vita tua est et sine dilectione esse non potes". Sed dilectio est caritatis; ergo et vita animae; ergo etc.
a. Psalmus: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine", Glossa: "Lumen gratiae tuae, quo reformatur imago tua in nobis, qua tibi similes sumus".
b. Item, ibidem, distinguitur triplex imago in Glossa, scilicet imago creationis, recreationis et similitudinis: imago creationis est ratio, imago recreationis est gratia, imago similitudinis est ipsa Sapientia, quae est ipse Filius Dei, ad quam imaginem homo conditus est. Imago ergo recreationis animae est gratia; sed imago recreationis est imago reformationis animae ad Deum; ergo gratia est imago assimilationis et reformationis animae ad Deum.
Contra: 4. Si gratia assimilat, oportet quod assimilet vel secundum cognitionem vel secundum amorem; sed neutro modo assimilat gratia, quia gratia habet esse in non habentibus cognitionem nec amorem secundum actum sicut in parvulis, quorum animae non habent cognitionem actu nec amorem; ergo gratia non assimilat per cognitionem nec per amorem; ergo assimilare non est effectus gratiae.
C. — Item, ostenditur quod effectus gratiae proprius sit gratificare, a. quia dicitur Eph. 1, 6: "In laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Christo". Ex quo relinquitur quod proprius effectus gratiae sit gratificare.
b. Item, cum gratificare sit quidam effectus ostendens gratiam re et nomine, quia, si gratia est, gratificare est, et si gratificare est, gratia est; et similiter ostendit ipsam denominatione, quia nomen gratificationis sumitur a nomine gratiae; ergo gratificare est propriissimus et potissimus actus gratiae.
Respondeo: Secundum quod gratia est similitudo primae Veritatis, comparatur ad animam ut lux; secundum vero quod est similitudo summae Bonitatis, comparatur ad animam ut vita. Et ita habetur in Ioan. 1, 4-5, quod Verbum "erat vita" et "lux hominum", lucens in "tenebris", et ideo gratia, quae est similitudo ipsius, comparatur ad animam ut lux et ut vita. Sed, sicut dictum est quod lux in aëre tria facit: primo enim purgat ipsum aërem a dispositione sibi contraria; secundo, disponit aërem dispositione consimili sibi, et tunc illuminat ipsum; ultimo, informat ipsum, et quantum ad hoc sumitur iste actus perficere. Et sicut lux in aëre habet istos tres actus praedictos, similiter dicendum est de gratia, in quantum ipsa ut lux comparatur ad animam, quia primo removet ab anima dissimilitudinem lucis aeternae, et quantum ad hoc sumitur iste effectus purgare ; secundo, disponit ipsam simili dispositione, ut possit esse similis in actu, et tunc dicitur ipsam illuminare; ultimo, informat ipsam, et tunc dicitur ipsam perficere. — Secundum autem quod gratia est similitudo Bonitatis summae, comparatur ad animam ut vita, quia sic comparatur ad animam ut amor, et iste amor impressus vita est qua anima vivit Deo. Unde Richardus: "Scio, anima mea, quoddilectio vita tua est", et ita secundum hunc modum actus gratiae est vivificare. Ad istum vero actum consequitur transformatio sive assimilatio animae ad Deum, quia haec est vis amoris quod transformat amantem in amatum. Unde Richardus, De arrha sponsi ad sponsam, dicit: "Scio, anima mea, quod, cum aliquiddiligis, ipsa vi dilectionis in eius similitudinem transformaris" ; et quantum ad hoc sumitur iste effectus gratiae, qui est assimilare animam ad Deum et conformare. Ex hoc autem quod anima est assimilata Deo, ex hoc grata est Deo; unde Prov. 8, 17 dicit Sapientia: "Ego diligentesme diligo". Et ita ex hoc quod amor imprimitur animae, sumitur vivificare; ex hoc quod iam impressus est, sumitur assimilare; ex hoc quod assimilata est anima per amorem, sumitur gratificare generali ratione.
Ad obiecta 2-3. ergo dicendum, ad secundum et tertium quod vita spiritualis, quae est vita animae in Deo, est ipsius gratiae per se, ipsius autem fidei et caritatis ratione gratiae, in quibus manifestatur vita quasi per sensum. Sicut manifestatur vita in corpore per sensum et motum, sic manifestatur per motum fidei sicut per sensum, per motum caritatis sicut per motum.
4. Ad quartum patet responsio ex praedictis. — Ad aliud dicendum secundum Augustinum, Ad Dardanum: "Mirabile quo modo Deus estinhabitator quorumdam non cognoscentium Deum et non quorumdamvel aliquorum cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes "non sicut Deum glorificaverunt", sicut philosophi; ad templum autem Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi". Dicendum ergo ad obiectum quod in parvulis est cognitio et amor. Sed possunt esse dupliciter; vel sicut forma vel sicut actus, hoc est in habitu vel in effectu. In parvulis est cognitio sicut forma et amor similiter, quia informant animam ipsorum ; sed non sunt in eis sicut actus; unde in eis sunt habitu et non actu, sicut videmus in adulto dormiente quod in eo est scientia sicut forma informans animam et non sicut actus sive in usu. Unde, dicit Augustinus, Ad Bonifacium, quod habere fidem, hoc est aut propter fidei sacramentum, et hoc est ipsam habere ut formam, aut propter fidei usum.
On this page