III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 6
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 6
DE ORDINE EFFECTUUM GRATIAE.
Consequenter quaeritur de ordine effectuum gratiae. Et primo de ordine istorum duorum effectuum: iustificare et vivificare; secundo, de ordine istorum duorum: purgare, illuminare sive expulsio peccati et infusio gratiae.
Ad primum sic: I. 1. Prius est expulsio mortis quam introductio vitae; si ergo per iustificationem est expulsio mortis, scilicet peccati, per vivificationem est introductio vitae; ergo prior est iustificatio quam vivificatio.
Contra: a. Vivificatio est motus ad vitam, iustificatio est motus ad iustitiam; sed iustitia consequitur vitam; ergo prior est vivificatio quam iustificatio. — Minor patet, quia anima vivificatur a gratia secundum se; ergo vivificatio respicit animam secundum se; iustificatur autem anima a gratia, non secundum se, sed in comparatione ad opus, quia, sicut dicit Bernardus, iustificatio respicit meritum, sicut misericordia miseriam intuetur; unde, cum respiciat meritum, respicit opus, et ita prior est vivificatio in anima quam iustificatio, quia prior est anima per se quam in comparatione ad opus.
II. Postea quaeritur de ordine istorum, quae sunt purgatio sive expulsio peccati et illuminatio sive infusio gratiae.
Ad quod sic: 1. Prior est purgatio tenebrae ab aëre quam adventus lucis; si ergo comparatio gratiae ad animam est sicut lucis ad aërem, quia gratia comparatur ad animam ut lux, cum lux prius purget tenebram ab aëre quam illuminet ipsum, ergo gratia prius purgat tenebram peccati ab anima quam illuminet ipsam; ergo prior est effectus, qui est purgare, quam illuminare.
2. Item, in peccato est aversio a Deo et conversio ad commutabile bonum; sed prior est illa conversio ad bonum commutabile quam aversio a Deo, qui est bonum incommutabile, quia illa conversio est causa illius aversionis. Ergo similiter in gratia prius est averti a peccato quam converti ad Deum; ergo expulsio peccati prior est quam infusio gratiae sive illuminatio.
3. Item, super illud Psalmi: "Sic in sancto apparui tibi" etc., dicit Glossa: "Nisi quis prius deficiat a malo, non perveniet ad bonum, quod est Deus" ; non excipit novam vitam nisi vetus exierit. Ergo prius debet expelli peccatum ab anima quam infundatur gratia, et ita prior est expulsio peccati quam infusio gratiae vel illuminatio.
Ad oppositum.: a. Ambrosius, in Apologia David, super Psalterium: "Prius est ut per gratiam iniquitas deleatur. Quemadmodum in anima sapientis disciplina imprudentiamtollit et scientia ignorantiam, sic perfecta virtus iniquitatem", Sicut ergo prius est ut adveniat animae scientia quam excludatur ignorantia, ita prius debet gratia advenire animae quam expellatur peccatum ab anima; ergo prior est infusio gratiae in anima quam expulsio peccati.
III. Item, quaeritur utrum simul tempore sint in anima isti duo effectus, scilicet purgatio et illuminatio sive expulsio peccati et infusio gratiae, aut secundum prius et posterius.
Et obicitur sic: 1. Peccatum desinit in hoc instanti ; illud instans ultimum, in quo ultimo est peccatum in isto, dicatur A ; instans, in quo primo recipitur gratia in isto, dicatur B. Modo quaeritur: A et B aut sunt simul in eodem instanti aut non. Si sic, sed in A ultimo est peccatum in isto, in B est primo gratia in isto; ergo simul et in eodem instanti sunt peccatum et gratia in isto. Si non sunt simul A et B, ergo consequuntur inter se invicem; sed inter quaelibet duo instantia est accipere tempus medium; ergo inter A et B est accipere tempus medium. Quaero de illo tempore medio. Non est in A, ergo iste non est malus ; non est in B, ergo non est bonus; ergo neque bonus est iste neque malus, quod est inconveniens. Ponere ergo necesse est quod simul tempore expellatur peccatum ab ipso et ipsi infundatur gratia.
Solutio: Dicendum quod ordo in effectibus gratiae potest attendi tripliciter, quia gratia tripliciter comparatur ad animam, scilicet ut vita, ut lux, ut motor. Secundum autem quod comparatur ad animam ut vita, sic primi effectus eius in anima sunt vivificare, assimilare, gratificare, quia su nt effectus gratiae prout comparatur ut vita. Secundum autem quod comparatur ad animam ut lux, sic primi effectus eius sunt purgare, illuminare perficere, quia isti sunt effectus gratiae prout comparatur ut lux ad animam. Secundum autem quod gratia comparatur ad animam in ratione motoris, sic primi effectus eius sunt isti: iustificare, excitare, motus meritorios elicere, quia sunt effectus eius secundum quod comparatur ad animam ut motor. Et sic secundum diversas comparationes ad animam est diversificare ordinem in effectibus gratiae. Tamen, si quaeratur quis effectus gratiae prior est principaliter et simpliciter, dicendum quod prior est comparatio gratiae ad animam ut vita quam aliae comparationes, quia prior est configuratio sive conformatio animae ad summam Bonitatem, quae est Spiritus Sanctus; unde primo configurat nos sibi Spiritus Sanctus, deinde ex illa configuratione est nobis communio totius Trinitatis; sed ex ilia conformatione ad Bonitatem vel ad Spiritum Sanctum, qui est amor, sumitur vita; unde per illam conformationem et configurationem, quam dicimus gratiam, vivit anima Deo, sicut dicit Augustinus. Consequens vero comparatio vel configuratio est ad Veritatem primam, et secundum hoc comparatur gratia ut lux. Ultima configuratio est ad ipsam potentiam Patris vel virtutem, et secundum hoc comparatur ut motor. Et secundum hoc, simpliciter loquendo, priores sunt effectus gratiae secundum quod comparatur ad animam ut vita; consequentes sunt effectus illius prout comparatur ut lux; ultimi sunt effectus eius prout comparatur ut motor. Et inter effectus gratiae, prout est vita, dicendum quod vivificare simpliciter prior est. Et sic patet qui effectus simpliciter sunt priores et quis simpliciter prior.
I. Ad primum dicendum quod, si loquamur secundum ordinem naturae vel rationis, sic prior est iste effectus qui est vivificare quam iustificare: unde simpliciter prior est. Tamen secundum quid potest esse quod iustificare sit prius, scilicet in comparatione, quia, si comparetur gratia ad animam, in ratione motoris, sic quantum ad hoc iustificare prius, simpliciter tamen prior est vivificatio.
1. Sed ad illud quod obicitur quod expellendo mortem introducit iustificatio vitam, hoc est cum ipsa simul introducitur vita, dicendum quod simul sunt tempore. Sed notandum quod iustificatio dupliciter dicitur, scilicet proprie et improprie. Proprie dicitur iustificatio quantum ad rectitudinem voluntatis, secundum quod respicit recte velle vel operari; improprie dicitur, secundum quod respicit recte esse.
II. Ad aliud quod quaeritur de ordine purgationis et illuminationis, dicendum quod alius est ordo in effectibus gratiae per comparationem ad agentem a quo sunt et ad recipientem in quo sunt; similiter alius est ordo secundum quod sunt in ratione materiali vel in ratione formali, sicut patet in aëre. Similiter isti effectus purgare, illuminare possunt considerari in rationem passiva et materiali, secundum quod dicitur purgari, illuminari, et sic prius est purgatio quam illuminatio, quia prius naturaliter purgatur aer a contraria dispositione quam illuminetur. Sic ergo dicendum est de gratia, quae comparatur ad animam ut lux spiritualis. Ex parte autem agentis est e contrario, quia primum, quod intendit ipsa lux in aëre, est ipsum informare; secundum disponere: unde disponit ipsum ad recipiendum informationem; tertio purgat, et loquor secundum naturam. Sic ex parte lucis gratiae dicendum quod prius est perficere, secundo est disponere sive illuminare, tertio est purgare; ex parte autem animae recipientis e contrario est.
III. Et per hoc patet responsio ad omnes rationes, praeterquam ad ultimam, qua ostenditur quod simul sunt. Ad quam dicunt quidam quod simul sunt tempore expulsio peccati et infusio gratiae. Et dicendum quod est idem instans secundum substantiam, differens solum secundum rationem, in quo desinit peccatum esse in isto et gratia incipit esse in illo eodem. Sed ex hoc non sequitur quod simul sint peccatum et gratia in illo, quia differentia est in successivis et permanentibus, quia in successivis. quando res desinit esse, sequitur: desinit esse; ergo non est ; sed in permanentibus sequitur: desinit esse; ergo adhuc est, sed continuo post hoc instans non erit. Similiter in successivis sequitur: incipit esse; ergo est ; in permanentibus autem non sequitur, sed sequitur: incipit esse, ergo adhuc non est, sed continuo post hoc erit. Et hoc est quia permanentia habent esse in sui termino et non in sui principio; successiva autem habent esse in sui principio secundum quemdam modum et non in sui termino, et hoc est quia esse successivorum est in fieri et non in facto esse; esse autem permanentium est in facto esse et non in fieri. Est igitur idem instans secundum substantiam, in quo ultimo desinit peccatum esse et in quo incipit gratia, differens secundum rationem, sicut punctus idem est terminus unius lineae et principium alterius. Unde sicut non sequitur: dies desinit esse; ergo dies est, ita non sequitur: peccatum desinit esse; ergo peccatum est.
1. Si autem quaeratur utrum idem sit instans, in quo ultimo est peccatum in isto et in quo primo est gratia, dicendum quod non. Si autem obiciatur quod inter quaelibet duo instantia est tempus medium etc., dicendum quod hoc tenet in motu successive et non in mutatione subita. Est enim quaedam mutatio, quae est partibilis per tempus, et haec est motus, et ibi tenet ista regula. Et est alia mutatio, quae est subita, et haec maxime mutatio est in adventu ultimae formae respectu materiae, quando materia facta est necessitas et in summo disposita respectu illius. Unde sicut patet, quando ignis advenit ligno, ut fiat forma ignis in ligno, primo disponitur lignum ad suscipiendum formam ignis et removentur dispositiones contrariae, et tunc est ibi mutatio successiva; quando vero in summo dispositum est lignum per calefactionem, tunc subito et in instanti fit forma ignis in ligno, et tunc mutatio, quae est ibi, subita est. Si ergo quaeratur: instans illud, in quo nunc ultimo non est ignis in ligno et in quo nunc primo est ignis in ligno, aut est idem instans aut non, dicendum quod non, immo diversa sunt instantia; tamen non est accipere tempus medium inter illa, quia non est ibi accipere continuum, sed magis sicut numerum motus.
On this page