III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 5
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 6, C. 5
AN GRATIA FACIAT NOS IN VITA PRAESENTI SINE PECCATO ESSE.
Quaeritur consequenter de comparatione effectus gratiae ad statum nostrum in praesenti vita, et quaeritur an gratia faciat nos in vita praesenti sine peccata esse.
Ad quod sit: 1. Augustinus: "Liberum arbitrium est voluntas qua bonum eligitur, gratia assistente, malum, gratia desistente". Si ergo, gratia assistente, arbitrium eligit bonum, ergo semper, assistente gratia, bonum eligimus; sed semper eligendo bonum, nunquam peccamus; ergo, gratia assistente in nobis, nunquam peccamus.
2. Item, introducitur ab haeretico, in libro De perfectione iustitiae hominis, ratio et sumitur ex Apoc. 14, 4, 5, ubi loquitur de virginibus, quae "sequuntur Agnum quocumque ierit: In are ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt ante thronum Dei". Ergo nunquam peccaverunt ore; et, si semper sine macula sunt, sunt sine peccato; ergo homo potest esse sine peccato in vita ista; cum ergo gratia prohibeat peccatum iacere, constat quod homo in vita ista sit sine peccato.
3. Item, Psalmus: "Qui ingreditur sine macula" etc. "habitabit in tabernacula tuo". Ergo aliquis potest ingredi sine macula; ergo gratia potest iacere quod homo in vita ista sit sine peccato.
4. Item, II Cor. ultimo, 11: "De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote", et ita Apostolus invitat eos ut sint perfecti; ergo in vita ista potest homo esse perfectus; sed non potest esse perfectus nisi sit sine peccato; ergo homo in vita ista potest esse sine peccato.
5. Item, Deuter. 18, 13: "Perfectus eris et absque macula coram Domino Deo tuo", et loquitur in praesenti vita.
6. Item, haeretici, in libro De perfectione iustitiae hominis: Aut Deus vult nos esse sine peccato aut cum peccato. Non vult quod simus cum peccato, quia hoc inconveniens est ; ergo vult quod simus sine peccato in vita ista; ergo possumus esse sine peccato in vita ista; aut Deus vellet aliquid quod non posset esse, quod est inconveniens magnum, quia dicit: "Quis enim tam demens, ut dubitet fieri posse quod Deum velle non dubitat?"
7. Item, I Ioan. 3, 3: "Qui habet hanc spem in eo, sanctificat se", scilicet in Deo, sicut ipse, scilicet Deus, sanctus est. Vult ergo quod homo in vita ista possit se sanctificare sicut Deus; sed Deus immunis est ab omni peccato; ergo homo in vita ista potest esse immunis per gratiam ab omni peccato.
Ad oppositum: a. Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, et sumitur ex I Ioan. 1, 8: "Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est", dicit Augustinus: "Non dicit Ioannes si peccatum non habuerimus, sed "si peccatum non habemus"" ; ergo qui diceret se non habere peccatum, ipse diceret falsum. Falsum est ergo hominem in vita ista esse sine peccato, licet sit in gratia; ergo gratia non potest facere hominem in vita ista esse sine peccato.
b. Item, in Prov. 20, 9: "Quis potest dicere: mundumest cor meum, purus Sum a peccato" ? Et Ambrosius, in quadam homilia: "Nemo mundus a sorde, "nec infans unius diei super terram"". Ergo nec parvulus nec adultus est mundus a peccato in vita ista.
Solutio: Dicendum quod Augustinus assignat tres opiniones circa quaestionem istam, quarum unam habet pro erronea et haeretica, secundam habet quasi probabilem, et dicit quod potest sustineri, tamen opponit contra eam; tertiam habet pro vera, et haec est sua opinio proprie. Prima ergo opinio, quam narrat, talis est: quod nos sumus in vita ista indistincte sine peccato. Unde dicit: "Quisquis dicit post acceptamremissionem peccatorum quemquam hominem iuste vixisse vel vivere, ut nullum habeat peccatum, contradicit Apostolo Ioanni, qui dixit: "Si dixerimus quod peccatum non habemus"" etc. Et sic dicit quod una opinio est quod gratia potest facere hominem esse sine peccato indistincte, quae tamen falsa est. — Secunda opinio est, quae sustineri potest, ut dicit, quod habere peccatum est vel dicitur dupliciter. Nam peccatum dicitur actus inordinatus; dicitur etiam ipsum peccatum tomes sive ipsa prauitas, quae est ad peccandum. Potest ergo intelligi auctoritas Ioannis "si dixerimus quod peccatum non habemus" etc. aut de actu peccati aut de fomite peccati, quia fomitem appellat Apostolus peccatum, ad Rom. 7, 15-16: "Non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi malum, hoc facio" etc. Si ergo "quod nolo, illud facio, non ergo operor illud, sed quod habitat in me peccatum", et appellat illud peccatum fomitem sive pronitatem ad peccandum. Si ergo appellemus peccatum actum inordinatum, sic homo potest esse sine peccato in vita ista, hoc est sine actu inordinata; non tamen potest esse in vita ista sine peccato, id est sine fomite peccati. Et ita gratia per modum primum potest hominem facere esse sine peccato in vita praesenti; secundum alium modum non, excepto privilegio gloriosae Virginis, quae utroque modo fuit sine peccato. Cum enim loquimur de peccato, non loquimur de ipsa nec de aliis privilegiatis, ut forsitan de Ioanne Baptista. Et dicit Augustinus quod hoc satis perspicaciter dictum est, ipse tamen opponit contra, et in hoc affirmat et ponit suam opinionem propriam, et vult dicere quod non potest homo aliquo modo esse sine peccato veniali, et hoc probat: "Si quis aliter sentiat, videat quid agatur de oratione dominica, ubi dicimus: "Dimitte nobis debita nostra", quod, nisi fallor, non esset opus dicere, si nunquam" peccaremus venialiter "vel in lapsu linguae vel in oblectanda cogitatione peccati", aliquando fomitis "desideriis consentiremus; sed tantum diceremus: "Et ne nos inducat in tentationem"" ; et ita nullus potest esse sine actu peccati, ut solum habeat fomitem et non actum peccandi, venialiter ad minus. Ad idem opponit Augustinus auctoritatem, dicens: "Nec Iacobus Apostolusdiceret, Iac.3, 2: "In multis offendimus omnes"", nullum excludendo. Nullus ergo excipitur omnino a peccato; ergo omnes offendunt, et ita nullus potest esse in vita ista sine peccato, saltem veniali. Est igitur opinio eius, quam affirmat veram, quod nullus in hac vita possit esse sine veniali. Dicit tamen quod alia opinio a magnatibus posita est.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod semper potest homo eligere bonum, gratia assistente, non tamen potest tacere bonum, ipsa assistente. Unde semper est posse, non tamen semper facere, et hoc propter fomitem peccati, qui in ipso est, inclinans ipsum ad malum et avertens a bono, quia ponit in eo difficultatem faciendi bonum. Propter quod exclamat Apostolus, ad Rom. 7, 15: "Quod nolo malum, hoc ago" etc., et iterum: "Video legem in membris meis repugnare" etc. Potest ergo homo per gratiam assistentem eligere bonum et vitare quodlibet malum in singulari, sed non quodlibet malum in universali, quia potest per ipsam vitare hoc verbum otiosum et hunc motum concupiscentiae carnalis, et sic de quolibet singulariter per se, sed non potest vitare omne peccatum vel omnem concupiscentiam in universali. Et exemplum est: si navis aliqua esset perforata centum foraminibus, ille qui esset in navi posset facere quod aqua non intraret per quodlibet illorum singulariter, quia posset quis tacere quod per illud aqua non intraret nec quod per istud, et sic de quolibet singulariter, non tamen posset universaliter tacere in quolibet foramine quod per nullum intraret aqua. Eodem modo est de illo qui habet gratiam ad hoc ut vitet quodlibet malum.
2. Ad aliud de auctoritate Apoc. respondet Augustinus, dicens: "Proptereatales sunt dicti quod "in ore eorum non est inventum mendacium", quia nondixerunt se non habere peccatum, quia, si aliter dicerent, mentirentur, sicut dicit Ioan.: "Si dixerimus quod peccatum non habemus"etc., "veritas in nobis non est"", et sic illa auctoritas procedit contra haereticum.
3. Ad aliud de Psalmo: "Qui ingreditur sine macula" etc. respondet Augustinus, iaciendo vim in hoc quod dicitur "sine macula", quia, cum dicitur ingredi "sine macula", hoc non est dicere quod non habeat maculam aliquam, sed quod irreprehensibiliter graditur. Unde dicit: "Ingredi "sine macula"non absurde dicitur quiad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata venialia non negligens mundare" delectationis. Ingredi ergo "sine macula" solum privat maculam mortalem, sed non venialem, dum tamen irreprehensibiliter currat ad perfectionem homo, mundando culpam venialem.
5. Ad aliud de auctoritate sumpta ex Deuter. respondet Augustinus, in libro De gratia et correptione, dicens quod est perfectio viatoris et est perfectio iam pervenientis. Perfectionem viatoris potest homo habere in vita ista, quia haec est perfectio proficientium. Unde dicit: "Proficientium est vita, quamvis bene proficientes dicantur perfecti viatores". Haec autem perfectio non excludit omnem culpam, sed solum mortalem, et quod irreprehensibiliter mundentur veniales. Perfectio autem iam pervenientis est illa quae est in gloria; hanc non potest homo habere in vita ista, sed illam habebit in gloria, quando erit absque omni peccato et pronitate ad peccandum: haec enim perfectio omne peccatum excludit. Unde dicit: "Illa autem est summa perfectio, cui nihil addatur, cum id, quo tenditur, coeperit possideri". Unde haec perfectio est absque omni macula, cum ei nihil possit addi; sed prima non excludit maculam venialem nec etiam pronitatem sive fomitem.
6. Ad aliud dicendum, secundum Augustinum, quod Deus vult nos esse sine peccato: aliter enim "non misisset Filium suum, qui sanaret homines a peccato". Dicit ergo quod homo potest esse sine peccato mortali in vita ista per gratiam; potest autem esse absque omni peccato quantum ad futurum statum, qui est in gloria; per suum tamen arbitrium nec per gratiam non potest esse sine peccato veniali quantum ad praesentem statum, sed sine mortali. Unde dicit quod in praesenti bene sequitur: Deus vult homines esse sine peccato; ergo homines possunt esse sine peccato, scilicet mortali.
7. Ad aliud de auctoritate Ioan. "qui habet hanc spem in eo sanctificat se" etc., dicendum quod differt sanctificare et sanctum esse, quia sanctificare dicit sanctum fieri, sanctum esse dicit sanctitatem in facto esse. Sicut ergo est res in fieri et in facto esse, et non sequitur: domus fit; ergo domus est, sed sequitur: est in facto esse ; ergo est ; similiter dicendum quod non sequitur: sanctificat se; ergo est sanctus. Unde in hac vita habens gratiam sanctificat se habendo spem, id est semper est in fieri sanctus, quousque perveniat ad illum statum, de quo habetur I Canonica Ioan. 3, 2: "Cum apparuerit, similes ei erimus", et hoc erit in gloria, et sic sanctificare se non ponit elongationem ab omni macula et omni peccato.
On this page