Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, Praeambulum

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, Praeambulum

Inquisito de gratia absolute, inquirendum est de gratia in comparatione. Sciendum igitur quod est gratia perficiens et gratia reficieris, gratia sanitatis et gratia curationis. Item,, gratia perficiens et sanitatis spiritualis causat virtutes, dona, fructus, beatitudines; gratia vero reficieris sive curationis aegritudinis spiritualis dat vim sacramentis evangelicis, quae sunt medicinae et remedia animarum. De sacramentis vero in Parte alia agendum est, reliqua vero sunt praesentis negotii. Ut ergo planior sit via, post inquisitionem gratiae ad virtutes quaerendum est de comparatione gratiae, virtutum, donorum, fructuum, beatitudinum viae. Primo, de comparatione istorum ad gratiam; secundo, de comparatione istorum ad invicem; tertio, quae necesssitas omnium istorum; quarto, de ordine virtutum et donorum.

PrevBack to TopNext