III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 8, C. 1
AN VIRTUTES ET DONA SINT IDEM QUOD GRATIA.
Circa primum, quamvis ad hoc sit disputatum superius, arguitur ad maiorem intelligentiam sequentium.
Quod virtus sit gratia, videtur, 1. quia II Sententiarum, dist. 26, dicitur quod "gratia praeveniens estfides cum dilectione" ; constat autem quod tam fides quam dilectio virtutes sunt
2. Item, gratia est primum cui debetur meritum: hoc potest extrahi ab Apostolo, ad Rom. ex textu et ex Glossa in pluribus locis ; similiter autem virtuti debetur meritum primum. Si ergo primum superlativum est, et quod per superabundantiam dicitur uni soli convenit, ergo virtus et gratia sunt unum solum.
3. Dicitur enim, I ad Cor. 12, 4: "Divisiones gratiarum sunt". Sicut ergo dicitur quod est gratia ad credendum et est gratia ad sperandum et ad timendum et compatiendum et huiusmodi, ita sunt dona ad timendum et compatiendum et similia, utpote donum timoris et pietatis. Si igitur eadem sunt ex quibus idem actus eliciuntur, videtur quod non differant dona et gratia.
Contra est, a. quoniam dicitur homo gratus Deo a gratia una: unde homo totaliter gratus non dicitur habere nisi gratiam unam; sed una virtus vel unum donum non facit hominem totaliter gratum. Ponatur enim quod posset haberi fides sine caritate sive una politica sine alia vel donum timoris sine dono pietatis, non diceretur homo simpliciter Deo gratus. Est ergo gratia una, virtutes vero et dona multiplicantur sub una gratia; quare erit gratia sicut integratum quoddam et collectivum respectu multarum virtutum et donorum; sed quae sic se habent non sunt idem.
b. Item, gratia est habitus, qui semper est in suo actu, virtus vero non semper; ergo non sunt idem.
6. Item, anima non est essentialiter suae potentiae: inter ea enim quae sunt solus Deus sua potentia est ; ergo differunt potentiae et essentia ipsius animae; sed gratia est respectu essentiae, dona et virtutes respectu potentiae; ergo non sunt idem.
d. Item, gratia proprie est principium vivendi, Gal. 5, 25: "Si spiritu vivimus" etc., virtutes vero merendi; ergo non sunt idem.
Solutio: Dicimus quod aliquando appellatur virtus gratia et e converso, secundum communem acceptionem gratiae. Sed notandum quod gratia dicitur dupliciter: uno modo quod gratis datum, et sic etiam gratia prima gratum faciens dicitur gratis data, quia nullus eam meretur, et haec acceptio gratiae per comparationem est ad efficientem: per comparationem enim ad datorem omnis gratia est gratis data. Alio modo dicitur gratia, quae gratum reddit habentem, et haec acceptio gratiae est ex relatione ad ipsum recipientem gratiam. Si gratia et virtus et quaecumque sunt talia accipiantur in comparatione ad ipsum efficientem, sic omnia possunt dici gratia, quia omnia gratis dantur; si autem in relatione ad accipientem, ut dicatur gratia quae gratum facit, sic non sunt eadem.
Notandum tamen quod secundum propriam acceptionem aliter convenit gratum reddere gratiae et virtuti, sicut patet ex obiectionibus ultimo factis. Est enim gratia respectu ipsius essentiae animae et deinde secundum ordinem naturae, etsi non temporis, gratificat ipsam proprie in suo actu; ultimo vero reddit gratum semper dirigenda in finem.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicitur quod dicit Magister quod est gratia praeveniens etc., dicimus quod non valet hoc argumentum: fides est virtus et fides est gratia; ergo virtus est gratia, quia, cum dicitur fides est virtus, hoc praedicatur essentialiter; cum autem dicitur fides est gratia, hoc praedicatur causaliter. Et est simile: dies est sol lucens super terram; sed sol est corpus; ergo dies est corpus. Vel aliter: potest enim dici quod utraque praedicatio essentialis est secundum communem acceptionem; sed cum dicitur fides est gratia, hoc dicitur secundum relationem ad efficientem, cum dicitur fides est virtus, hoc dicitur per comparationem ad illud in quo et ad illud ad quod: dicitur enim virtus dispositio perfecti ad optimum ; unde hic tanguntur illa duo.
2. Ad aliud quod obicitur quod gratiae et virtuti convenit hoc quod dico primum principium, secundum quod debetur meritum, patet, si hoc de utroque dicitur, non tamen eadem ratione, et ideo non oportet quod ipse sint idem.
3. Ad aliud quod obicitur quod "divisiones gratiarum sunt" etc., dicimus quod illud ibi totum est de gratia gratis data, non gratum faciente. Tamen si diceretur ulterius quod idem habitus sunt qui ad eosdem actus sunt, dicimus quod gratia non est ad actum ipsius virtutis et doni, proprie loquendo, aut, si est aliquo modo, non tamen eodem modo sicut ipsa virtus vel donum: gratia enim plus dicit gratificationem in se, virtus vero magis in relatione ad finem.
On this page