Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, Praeambulum

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, Praeambulum

Assignatis differentiis gratiae gratis datae, quia quaedam dantur homini propter se, quaedam vero propter alium, ut propter utilitatem proximi vel gloriam Dei, prius agendum est de gratiis gratis datis propter se homini. Hae autem sunt fides informis, spes informis, timor servilis. Fides enim est acceptio seu credulitas veritatis divinae secundum rationem misericordiae et iustitiae; ratio vero misericordiae generat spem; ratio vero iustitiae generat timorem. Secundum hoc ergo distinguuntur hae gratiae, quia fides est in apprehensione, ut dictum est ; spes in affectione secundum comprehensionem misericordiae; timor vero in affectione secundum apprehensionem iustitiae. Primo igitur quaeritur de fide informi; secundo, de spe informi; tertio, de timore servili.

PrevBack to TopNext