Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, C. 3

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 1, C. 3

QUAE SINT DIFFERENTIAE GRATIAE GRATIS DATAE.

Postea quaeritur de differentiis gratiae gratis datae, quas quidam dicunt Apostolum assignasse, I ad Cor. 12, 8—10: "Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alterirides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum". Et dicit Glossa, super illud: "Unicuique datur manifestatio Spiritus", quod "divisa sunt dona et non ad meritum hominis alicuius singulariter dantur, sed ad utilitatem Ecclesiae aedificandae". Ex quo relinquitur quod haec dona sunt gratiae gratis datae. Cum ergo enumeratio Apostoli per omnia sufficiens sit, in iis differentiis comprehenduntur universaliter differentiae gratiae gratis datam.

Sed contra: 1. Sicut contingit fidem esse informem, ita spem et reliquas virtutes, excepta caritate; et similiter timorem informem contingit esse, ut timorem servilem; et constat quod ista sunt dona gratis data nec numerantur hic; ergo in hac distinctione Apostoli non comprehenduntur universaliter differentiae omnes gratiae gratis datae.

2. Item, super illud: "Alteri fides in eodem Spiritu", Glossa: "Vide quod fides inter Dei munera est. Non ergo sola caritas, sed caritascum fide a Deo nobis est". Ex hoc arguitur: sed caritas cum fide est gratum faciens; ergo differentiae enumeratae ab Apostolo non sunt solum differentiae gratiae gratis datae.

3. Item, estne inculcatio sermonis quod dicitur donum sermonis sapientiae et sermonis scientiae? Si dicatur quod non, immo, secundum Glossam, distinguendum est inter sapientiam et scientiam, secundum Augustinum, in libro De Trinitatet: "Sapientia est incontemplatione aeternorum, scientia in actione temporalium". Si ergo universaliter cognitio et enuntiatio veritatis ordinata comprehenditur donis sapientiae et scientiae et sermonis sapientiae et scientiae, ergo superfluunt dona generum linguarum et interpretationis sermonum.

4. item, cum dicitur donum gratiae sanitatum, non intelligitur nisi de gratia qua conferebantur sanitates sine opere medicinae. Ergo tale opus erat miraculosum; gratia igitur sanitatum non dividitur a dono operationis virtutum.

5. Item, similiter posset obici de differentia doni generis linguarum a dono interpretationis sermonum.

6. Item, I ad Cor. 12, 28, assignat Apostolus alio modo differentias gratiae gratis datae, dicens: "Quosdam posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitularianes, gubernationes, genera linguarum". Et etiam postmodum, replicans de istis, addit interpretationem sermonum. In hac autem serie addit dona aliqua, quae non fuerunt in praedicta assignatione numerata, ut apostolatum et opitulationes et gubernationes; praeterea, plura omittit, quae erant enumerata in alia enumeratione, ut fidem, discretionem spirituum. Ergo relinquitur quod nec hic nec supra sufficienter sunt assignatae differentiae gratiae gratis datae.

7. Item, I ad Cor. 14, 6, dicit: "Si venero ad vos linguis vobis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar autin revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina" ? ubi addit donum revelationis differens a prophetia, et donum scientiae differens a dono doctrinae. Propter quod non videtur praedicta assignatio gratias gratis datas universaliter continere.

8. Item, I ad Cor. 13, 1, enumerat Apostolus aliter, comparando dona gratis data caritati, ostendendo quod sine illa sunt inutilia. Numerat ergo donum linguae duplex, hominum et angelorum, dicens: "Si linguis hominum loquar et angelorum" etc.; enumerans dona cognitionis quatuor: prophetiam, notitiam mysteriorum, scientiam, fidem; unde dicit: "Si habuero prophetiam, et noverim mysteria et omnem scientiam et omnem fidem" ; item, enumerat dona operationis, liberalitatis et patientiae; unde dicit: "Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates, et tradidero corpus meum, ita ut ardeam", et in hac assignatione multae gratiae enumerantur, quae in supra dictis assignationibus non ponuntur. Propter hoc quaeritur de differentia et ratione istarum assignationum.

Respondeo: Gratia gratis data tripliciter est. Est enim gratia, quae datur homini propter utilitatem propriam et tamen non gratum facit, sed ad hoc disponit, ut fides informis et spes et timor servilis. — Est iterum gratia gratis data, quae datur homini ad utilitatem Ecclesiae sive proximi, ut sermo sapientiae et scientiae et huiusmodi; unde I ad Cor. 12, 7: "Unicuique datur" etc.: "Sunt dona, quae non ad meritum hominis alicuius singulariter dantur, sed ad utilitatem Ecclesiae", ut dicit Glossa. — Est iterum gratia gratis data ad honorificationem Dei; unde I ad Cor. 12, 31, super illud: "Etadhuc excellentiorem viam", Glossa: "Praedictae gratiae non semper ad meritum pertinent, sed ad honorem Dei ostendendum gentibus. Unde Matth.7, 22: "Dicent multi: Domine, in nomine tuo prophetavimus, daemonia eiecimus, virtutes fecimus"" et huiusmodi. Dicendum ergo quod, cum Apostolus agat de donis gratiarum, prout distribuuntur in corpore Ecclesiae, sicut patet ex 12 et 13 et 14 I ad Cor., agit de gratiis gratis datis, quae dantur ad utilitatem Ecclesiae sive ad honorificentiam maiestatis divinae. Secundum ergo quod sunt ad utilitatem proximi et honorem Dei, differens ponitur assignatio gratiarum ab Apostolo. Sunt enim quaedam ad honorificentiam divinae sapientiae in docendo proximum, et secundum hoc accipitur illa enumeratio: "Alii per Spiritumdatur sermo sapientiae" etc. Quaedam vero ad honorificentiam divinae potentiae datae ad regendum proximum, et secundum hoc accipitur illa: "Quosdam posuit Deusin Ecclesia primum apostolos" etc. Quaedam ad honorificentiam divinae bonitatis datae ad provocandum ad bonum proximum per exemplum bonum, et secundum hoc accipiuntur illae: "Si linguis hominum loquar" etc., I ad Cor. 13, 1, sicut iam patebit.

[Ad obiecto]: 1, 3—5. Ad illud ergo quod primo obicit an illa divisio prima Apostoli contineat omnes differentias gratiae gratis datae, dicendum quod non nisi tantum illas quae dantur ratione ducendae veritatis sive ad laudem sapientiae divinae. Unde numerus illius assignationis sic accipitur; nam ad docendam veritatem principaliter requiruntur tria: doctrina sententiae veritatis, confirmatio veritatis, explicatio vel expositio veritatis. Item, sententia veritatis aut est de credendis aut de operandis aut de fine operandorum et credendorum, sive manifestius aut est de fine aut de iis quae sunt ad finem. Item, ea quae sunt ad finem aut sunt operanda aut credenda. Sermo ergo sapientiae est de fine, qui constituitur in aeterna beatitudine; sapientia autem "estin contemplatione aeternorum", sicut dicit Augustinus, in Glossa. Sermo vero scientiae de operandis est; unde dicit Glossa "Scientia est in actione temporalium". Fides vero, quae hic accipitur pro sermone fidei, est de credendis; unde dicit Glossa: "Fides, constantia fidei vel sermo". Secundum hoc ergo accipiuntur illa tria, ut sapientia sit de aeternis, scientia de operandis, fides de credendis. Hic tamen accipiuntur haec dona ut sunt in sermone ad docendum ; unde dicitur: "Sermo sapientiae" etc.

Item, quantum ad confirmationem sermonis, quae necessaria est ad doctrinam veritatis, secundum quod dicitur Marc. ultimo, 20: "Praedicaverunt ubique, Domina cooperante et sermonemconfirmante sequentibus signis", accipitur quadruplex differentia. Nam confirmatio sermonis fit dupliciter: uno modo per mirabilia operationis, alio modo per mirabilia cognitionis. Item, mirabilia operationis duobus modis: uno modo, quae excedunt actum naturae, non tamen potentiam; alio modo in iis quae excedunt actum et potentiam, quae scilicet sunt impossibilia naturae. Item, mirabilia cognitionis duobus modis: uno modo in cognitione veri, alio modo in cognitione boni. Vel aliter: uno modo in cognitione rerum, alio modo in discretione intentionum. Est igitur gratia ad confirmationem doctrinae veritatis in opere, quod excedit actum naturae, gratia sanitatum. Est iterum gratia in opere, quod excedit potentiam naturae, videlicet gratia operationis virtutum, unde Glossa: "Id est miraculorum, quae suntsupra naturam". Est iterum gratia in mirabili cognitione veritatis sive rerum futurarum, ut gratia prophetiae. Est iterum gratia in mirabili discretione boni sive intentionum, ut gratia discretionis spirituum; unde Glossa: "Ut discernat quod audit, quospiritu, bono anmalo, dicatur, quia diabolus seductoriedicit bona".

Item, quantum ad explicationem sive expositionem veritatis requiruntur duo ad perfectam explicationem: unum est ut fiat explicatio veritatis omnibus; aliud, ut fiat de omnibus quae pertinent ad eorum salutem. Gratia igitur explicationis veritatis duplex est: gratia generum linguarum, per quam omnibus fiebat explicatio veritatis ; et gratia interpretationis sermonum, per quam fieret de omnibus explicatio veritatis. Item, gratia generum linguarum necessaria est ad explicationem veritatis sermonibus propriis iuxta proprietatem uniuscuiusque idiomatis; interpretatio vero sermonum ad explicationem veritatis sermonibus manifestis: ad hoc enim est interpretatio ut elucidetur obscurus sermo. Patet ergo quod non enumerat hic Apostolus gratias gratis datas nisi secundum quod dantur ad doctrinam veritatis. Unde quod dicit de fide informi, quod enumeretur ibi, dicendum quod non est verum, sed fides ibi dicitur sermo fidei, sicut dicit Glossa.

2. Ad illud vero quod obicit quod ibi ponitur fides cum caritate, dicendum quod hoc non dicitur propter hoc quod fides hic accipiatur pro virtute, sed quia ex hoc sequitur quod fides—virtus, vel quae est cum caritate, sit donum Dei; sequitur enim: si sermo fidei est donum Dei, cognitio fidei est donum Dei ; cognitio autem fidei est in fide, sive sit cum caritate sive non. Ex quo relinquitur quod fides cum caritate est donum Dei; et ita patet responsio ad quinque primo obiecta.

6. Ad sextum dicendum quod illa assignatio secunda gratiarum, quam ponit Apostolus "posuit in Ecclesia Deusprimum apostolos" etc., accipitur secundum rationem qua gratia gratis data datur ad honorificentiam divinae potentiae in regimine Ecclesiae. Unde secundum distributionem divinae potentiae secundum gradus dignitatum in donis accipiuntur differentiae hoc modo: sunt dona in Ecclesia superioris dignitatis, mediocris et interioris. Dona superioris dignitatis sunt in duplici differentia et secundum duplicem gradum dignitatis, scilicet apostolatus et prophetiae: in apostolatu dignitas suprema potestatis; in prophetia dignitas secunda notitiae veritatis; et ideo dicit: "Primum apostolos", primum scilicet dignitate, "secundo prophetas". — Item, dona mediocris dignitatis sunt in triplici differentia, videlicet doctrina, virtutes et gratia curationum, quae sic distinguuntur: nam donum doctrinae est ad cognitionem faciendam in alio; dona vero virtutis et gratiae curationum sunt ad operationem in alio, et hoc duobus modis: uno modo ad operationem quae est supra potentiam naturae, et ad hoc est donum virtutis; alio modo ad operationem supra actum naturae, ut supra dictum est, et ad hoc est donum curationis. Et nota quod ordinantur e converso dona hic quam prius. Superius enim primo ponebatur donum potestatis, scilicet apostolatus, secundo donum cognitionis, scilicet prophetia; hic vero praeponitur donum cognitionis, scilicet doctrinae, et subsequenter ponuntur dona potestatis sive operationis; unde dicitur: "Tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratia curationis" ; et hoc est quia sicut dono auctoritatis, quod est summum, videlicet apostolatui, subservit et ornat donum cognitionis prophetiae, sic dono doctrinae subservit donum potestatis ad signa miraculorum confirmando doctrinam, secundum quod dicitur Marc. ultimo, 20: "Sermonem confirmantesequentibus signis". — Item, dona inferioris dignitatis sunt in triplici differentia et gradu, scilicet donum opitulationis, donum gubernationis, donum linguarum, quae distinguuntur sic: opitulationes et gubernationes sunt ad operandum sive ad regendum, donum vero linguarum ad instruendum. Item, donum ad regendum sive ad operandum duplicatur: in opitulationem et gubernationem. Et opitulatio est donum quo minores maioribus cooperantur, ut dicit Glossa: " "Opitulationes", id est eos qui maioribus feruntopes, ut coquus apostolo, archidiaconus episcopo". Gubernatio vero est donum quo maiores praelati cooperantur minoribus; unde Glossa: " "Gubernationes", id est minorum personarum praelationes, ut presbyteri suntqui plebi documento sunt". Donum vero linguarum ultimum est, quod est ad instruendum; unde dicit Glossa: "Ecce donum Dei est multas scire linguas; et illud ultimum ponitur, quod illi primum ponebant".

7. Ad septimum quod dicitur, dicendum quod illa numeratio donorum, I ad Cor. 14, 6, revelationis, scientiae, prophetiae, doctrinae, reducitur ad primam assignationem gratiae gratis datae, quae est ad doctrinam veritatis, et praecipue ad illud donum interpretationis sermonum, quod servit dono linguarum. Illae ergo quatuor differentiae monstrant distinctionem doni interpretationis, quod explicat donum linguae. Unde, sicut dicit Glossa, I ad Cor. 14, 5: "Translato verbo linguam hic dicit prolationem, ubi sunt significationes velut imagines rerum, quae. utintelligantur, indigent mente, id est intellectu mentis, id est interpretatione". Donum ergo interpretationis aut est sine nostra cooperatione aut cum nostra nobis datum. Si est datum sine nostra cooperatione, aut ergo repente aut successive. Si repente, sic est revelatio; unde Glossa ; "Revelatio est subita aliquarerum ostensio per Spiritum facta". Si successive, sic est prophetia; unde Glossa: "Prophetia est, ut Isaiae et ceterorum, quam sine humana industria Spiritus Sanctus paulatimrevelat". Si vero est datum cum nostra cooperatione, hoc est duobus modis: uno modo cooperatione tantum sua, et sic dicitur scientia; unde Glossa: "Scientia est eorum quae proprio studio didicit" ; alio modo cooperatione sua et aliena, et hoc modo dicitur doctrina, Glossa: "Doctrina est eorum quae alio docente assecutus est".

8. Ad ultimum dicendum quod illa numeratio donorum Apostoli, I ad Cor. 13, 1, sicut dictum est, est gratiae gratis datae ad gloriam bonitatis divinae per exemplum provocandi proximos ad bonum, quod est tribus modis: eloquentia, scientia, vita. Ad eloquentiam concurrunt duo dona: unum, donum loquendi secundum rationem capacitatis simplicium, qui non capiunt nisi parabolica, et quantum ad hoc dicuntur linguae hominum; aliud, secundum rationem loquendi ad capacitatem spiritualium et perfectorum, qui capiunt mystica, et quantum ad hoc dicuntur linguae angelorum, Matth. 13, 11: "Vobis est datum nossemysterium regni Dei, ceteris in parabolis". — Item, ad notitiam concurrunt quatuor dona: prophetia, notitia mysteriorum, scientia, fides, quae sic distinguuntur: nam donum notitiae aut est praeter necessarium saluti aut necessarium. Si praeter necessarium, aut ergo est ad ea quae excedunt naturalem cognitionem aut eorum quae pertinent ad potestatem cognitionis naturalem. Si excedunt, talia cognoscuntur per inspirationem; aut ergo est inspiratio ad denuntiandum ad alios, et sic est prophetia; aut ad sciendum quantum ad se ipsum, et sic est mysterium. Si vero est de necessariis, aut igitur est operandorum, quae pertinent ad bonitatem, aut credendorum, quae pertinent ad veritatem. Si operandorum, sic est scientia; si credendorum, sic est fides. — Item, ad sanctitatem vitae designandam sunt duo dona potissime: liberalitas in erogatione rerum, sustinentia in tolerantia adversorum. Liberalitas designatur in distributione facultatum, sustinentia in traditione corporis ad incendium. in hunc ergo modum solvuntur obiecta et patent differentiae gratiae gratis datae.

PrevBack to TopNext