III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 1
Secundum quam acceptionem fidei dicatur fides informis.
Ad primum notandum quod dicitur ad Rom. 1, 17 super illud: "Iustus ex fide vivit", iuxta Augustinum, Glossa: "Fides tribus modis accipitur: pro eo quo creditur, et est virtus; pro eo quo creditur, et non est virtus; et pro eo quod creditur". Primo modo dicit Augustinus quod "fides est qua creduntur quae non videntur", et operatur per dilectionem. Secundo modo fides est qua creduntur quae non videntur, sed sine dilectione est, quae est "daemonum et nominetenus Christianorum, Iac.2, 19: "Daemones credunt, et contremiscunt"etc. Haec est informis qualitas mentis". Tertio modo accipitur prout dicitur in Symbolo: "Haec est fides catholica, quam nisi quisque" etc. Secundum hoc ergo videtur intentio fidei accipi tribus modis: uno modo pro credibili sive pro eo quod creditur; alio modo pro eo quo creditur cum amore, et haec est fides formata; alio modo pro eo quo creditur sine amore, et haec est fides informis.
Sed obicitur, 1. quia, secundum B. Augustinum, parvuli dicuntur habere fidem; non tamen habent fidem secundum quod dicitur illis tribus modis, quia nec potest dici quod habeant fidem, scilicet quod creditur, nec fidem qua creditur cum dilectione, nec sine. Quo modo ergo dicuntur habere fidem?
2. Item, Rom. 14, 23: "Omne quod non est ex fide peccatum est". Quo istorum modorum accipitur ibi fides?
3. Item, Rom. 1, 17: "Iustitia Dei in ea revelatur ex fide in fidem", Glossa: "Ex fide Spei in fidem speciei". Quo modo ergo dicitur fides spei ?
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod fides dicitur multipliciter. Uno modo dicitur fides sponsio, I Tim. 1 8: "Primam fidem irritam fecerunt", id est sponsionem. Secundo modo dicitur fidelitas, Ierem. 6: "Perit fides" etc.; Prov. 20, 6: "Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet" ? Tertio modo dicitur fides conscientia sive opinio de iaciendo vel non faciendo, Rom. 14, 23: "Omne quod non ext ex fide peccatum est", Glossa: "Id est omne quodest contra fidem sive contra conscientiam". Quarto modo dicitur acceptio conclusionis per rationem probabilem, secundum quod "argumentum est ratiorei dubiae faciens fidem". Quinto modo dicitur fides ex qua est credere, prout dicit Augustinus, Ad Paulinam: "Nonnulli putant quod dicimus credere, cum vera rescreditur, hoc solum esse quod mente contueri". Et secundum hunc modum distinguit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, tria genera credibilium: "Quaedam enim semper creduntur et nunquam intelliguntur, sicut omnis historia, temporalia et humana gesta percurrens; alia vero mox ut creduntur intelliguntur", ut omnes rationes disciplinarum, ut principia geometriae et ceterarum ; alia vero "primo creduntur et postea intelliguntur, ut divina, quae nonnisi a mundo corde intelliguntur". Sexto modo dicitur fides cognitio quae est in patria, Rom. 1, 17: "Iustitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem", Glossa: "Ex fide spei in fidem speciei". Septimo modo dicitur fides Symbolum fidei sive id quod crediditur; unde: "Haec est fides catholica" etc. Octavo modo dicitur fides sacramentum fidei; unde Act. 10, 2, ubi loquitur de Cornelio, dicit Glossa quod Cornelius per opera venit ad fidem; et hoc modo parvulus dicitur habere fidem; unde Augustinus, Ad Bonifacium: "Quid est aliud parvulis habere iidem nisi fidei sacramentum?". Nono modo dicitur fides habitus informis, ut est in malis Christianis, Iac. 2, 26: "Fides sine operibus mortua est" ; et I ad Cor. 13, 2: "Si habuero fidem, ita ut montes transferam" etc. Decimo dicitur fides habitus formatus, qui est cum caritate, Habac. 2, 4, Rom. 1, 17: "Iustus meus ex fide vivit" etc. Ultimo modo dicitur fides fidei motus, secundum quod dicit Augustinus: "Fides est credere quod non vides".
On this page