III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 2
Utrum fides informis sit donum Dei.
a. Quod probat Magister Sententiarum, III libro, dist. 23: "Malos fidem habere, cum tamen" caritatem non habeant, " Apostolusostendit, dicens, I ad Cor.13, 2: "Si habuero fidem, ita ut montestransferam, caritatem autem non habuero"etc.; quae tides etiam donum Dei dici potest, quia etiam in malis quaedam Dei dona sunt".
b. Item, ad Rom. 8, 15: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore", Glossa: Est timor servilis et filialis et uterque ab eodem Spiritu. Ergo timor servilis est donum Spiritus Sancti; sed timor servilis elicitur ex fide informi, sicut ostenditur Iac. 2, 19: "Daemones credunt, et contremiscunt" ; ergo fides informis est donum Spiritus Sancti.
c. Item, per fidem informem elevatur intellectus supra se; sed per nullum habitum naturalem vel acquisitum potest intellectus elevari supra se; ergo fides informis non est habitus naturalis vel acquisitus; ergo est habitus gratuitus, cum constet quod per fidem informem elevetur intellectus ad credulitatem divinae humanationis et distinctionem divinae Trinitatis, quae, constat, excedunt apprehensionem humani intellectus per naturam.
Contra: 1. In Ioan. 14, 29: "Nuncdico vobis priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credutis". Si ergo propterea quod factum est creditur, ergo ex apprehensione eorum quae facta sunt fides acquiritur; ergo fides huiusmodi est habitus acquisitas; sed constat quod fides formata non potest dici habitus acquisitus ; restat igitur quod fides informis erit dispositio vel habitus acquisitus.
2. Item, Ioan. 20, 29, dictum est Thomae: "Quia me vidisti, Thoma, credidisti". Ergo fides Thomae erat ex visis accepta; non ergo gratuita.
3. Item, in Ioan. 4, 16 dicitur Samaritanae: "Voca virum tuum", Glossa: "Id est intellectum tuum ad credendum". Ergo fides inducitur per intellectum.
4. Item, philosophi crediderunt Deum esse et omnipotentem ; praeterea daemones credunt Deum trinum et unum et Filium Dei humanatum et reliqua articulorum; sed non fide formata hoc credunt; ergo fide informi. Cum ergo fides in philosophis acquisita fuerit eis ex probatione rationum, daemonibus vero ex coniecturis habitis ex verbis Prophetarum et ex prodigiis signorum sive ex perspicacitate inquisitionum, ergo fides informis erit habitus acquisitus; non ergo gratuitus.
5. Item, Augustinus dicit quod posse credere ex natura est. Si ergo unicuique potentiae respondet suus actus, haec potentia habet actum sibi respondentem; ergo est aliquod credere naturale; sed tale non est fidei formatae ; ergo est fidei informis.
Respondeo, secundum Ioannem Damascenum, IV libro: "Fides dupliciterest. Est enim "fides ex auditu"; audientes autem divinas Scripturas credimus doctrinae Spiritus. Est autem rursus fides indistabilis et indiiudicabilisspes eorumquae a Deo nobis annuntiata sunt. Igitur prima mentis nostrae est, secunda charismatum Spiritus". Vult ergo distinguere Damascenus quod est "fides" acquisita "ex auditu" seu testimonio Scripturarum sive humana ratione; et est fides donum gratuitum a Deo ad assentiendum Veritati divinae nobis annuntiatae. Primo ergo modo dicta fides non pertinet ad propositum; fides vero secundo modo dicta duobus modis est: cum caritate, et secundum hoc est fides formata; sine caritate, et secundum hoc est fides informis. Patet igitur quoniam fides informis est donum gratiae secundum praesentem intentionem.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo Evangelii dicendum quod, cum dicitur "ut, cum factum fuerit, credatis", haec dictio "cum" non notat causam, sed concomitantiam.
2. Ad secundum similiter dicendum quod haec coniunctio "quid" non tenetur causaliter, sed adiunctive, ut cum dicitur quia vidisti me, credidisti, haec coniunctio "quia" non notat causam vel rationem, sed notat quamdam dispositionem vel excitationem animi praeparatoriam ad credendum. Licet enim fides non habeat causam vel rationem, potest tamen habere praeparatoriam dispositionem.
3. Ad tertium dicendum, secundum illud quod dicitur in Glossa, super Ioan. 4, 16: "Voca virum tuum" etc., id est "tu sensualis, voca rationalem intellectum, quo ut viro rogaris, quae modo carnalitersapis; hunc ego Lux illuminabo". Ex quo relinquitur quod per rationem carnalem vocatur intellectus ad fidem, excitando scilicet ipsum intellectum et disponendo ad susceptionem luminis fidei; sed tamen, adveniente fide, intellectus non innititur ipsi rationi, sed ipsi veritati propter se; quod significatur, Ioan. 4, 42, ubi dicitur quod viri Samaritani dixerunt: "Iam non propter tuam loquelam credimus, sed quia et ipsividimus".
4. Ad illud vero quod obicitur de philosophis et de daemonibus, patet responsio. Nam fides, quae erat acquisita ex rationibus seu ex coniecturis miraculorum et prophetiarum, non est fides informis, secundum quod hic loquimur. Unde notandum quod fides informis potest dici duobus modis: privative et negative. Negative potest dici fides informis qualitas seu credulitas persuasa ratione vel experimento vel doctrina. Privative vero dicitur qualitas, quae quidem privatur forma virtutis, quam nata est habere, quemadmodum dicitur informis fides, qua assentitur primae Veritati propter se, quamvis careat amore super omnia.
5. Ad ultimum dicendum quod, cum dicitur posse credere natura est, distinguendum quod est posse completum et incompletum. Si loquamur de posse completo, non est verum quod posse credere sit naturale: nunquam enim actus iste credere, secundum quod in praesenti accipitur, scilicet assentire primae Veritati propter se, est in facultate naturae sine adiumento gratiae. Si vero loquamur de posse incompleto, sic intelligitur; non tamen propter hoc sequitur quod credere sit naturale, ut eliciatur ab habitu naturali sive acquisito.
On this page