III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 3
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 3
Utrum fides informis sit virtus.
Deinde quaeritur utrum fides in formis sit virtus. Nam dicit Augustinus quod fides operans per dilectionem virtus est, ad Gal. 5, 6, "fides vero sine dilectione inanis est".
Secundum hoc ergo obicitur: I. 1. Augustinus, in libro De vera innocentia: "Dilectio Dei et proximi piorum est atque sanctorum, cum ceterae virtutes bonis et malis possint esse communes". Ergo fides virtus est communis bonis et malis; ergo, cum fides informis sit in malis, relinquitur quod fides informis sit virtus.
2. Item, "virtus consistit circa difficilia" ; ergo, cum "fides informis consistat circa eadem difficilia circa quae fides formata, ergo fides informis est virtus". - Quod autem ita sit, patet: "elevat enim ipsam potentiam supra se", scilicet in primam Veritatem, "et ipsa eadem creduntur fide" informi et "formata et per idem medium".
3. "Item, si aliqua dilectio esset, qua diligerentur omnia diligenda et Deus super omnia, diceretur caritas. Ergo, si fides talis est, qua creduntur omniacredibilia et primae Veritati credatur propter ipsam et super omnia, ipsa est virtus; sed talis est fides informis; ergo" est virtus. Contra: a. Iac. 2, 25: "Fides sine operibus mortua est". Sed fides informis est sine operibus; ergo mortua est; ergo non est virtus, cum omni virtute vivamus.
b. Item, in III libro Sententiarum, dist. 23, cap. "Accipitur autem fides" etc., dicitur quod fides informis est daemonum et malorum hominum; sed nulla virtus est in daemonibus; ergo fides informis non est virtus.
Respondeo: "Virtus dicitur communissime, secundum quod dividitur in virtutem naturalem, politicam et gratuitam". Communius dicitur secundum quod virtus tantum extenditur ad virtutem politicam, quae est habitus acquisitus, et gratuitam, quae est habitus infusus. Dicitur etiam communiter, secundum quod dicitur habitus infusus, sive sit gratis datus sive sit gratum faciens, determinatus circa operabilia; et hoc modo fides informis potest dici virtus. Quarto modo proprie dicitur virtus habitus gratuitas gratum faciens, determinatus ad operabilia, et huiusmodi habitus non potest esse sine caritate, et hoc modo fides formata est virtus tantum, non fides informis.
2. Ad secundum dicendum quod, etsi circa eadem difficilia consistat fides formata et informis, tamen differenter, quia fides informis elevat potentiam supra se quantum ad cognitionem et assensum' Veritatis, sed non elevat ipsam ad tendendum in ipsam Veritatem, quod facit fides formata.
3. Ad ultimum dicendum quod non potest dici fides virtus in assentiendo primae Veritati propter ipsam super omnia, nisi addatur haec circumstantia: propter ipsam amatam super omnia, et ex hoc est et forma et esse virtutis.
II. Item, dubitatur de hoc quod dicitur, dist. 23 III libri Sententiarum, cap. "Accipitur autem fides" etc.: "Fides sine dilectione inanis est". Sed haec est fides informis; ergo videtur quod ex ipsa nullum eliciatur bonum.
On this page