Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 3

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 3

AN USUS TIMORIS SERVILIS SIT BONUS VEL MALUS.

Consequenter quaeritur de actu sive usu timoris servilis an sit bonus vel malus.

Ad quod sio: 1. Augustinus, super illud ad Rom. 8, 15: "Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore": "Timor servilis non est in caritate, in quo etiamsi bonum fiat, non tamen bene; nemo enim invitus bene facit". Cum ergo qui timet serviliter, non bene facit, timere serviliter non est bonum, et ita usus timoris servilis non est bonus.

Contra: a. Usu timoris servilis abstinet homo a peccato et praeparatur via ad caritatem; sed hoc est bonus usus; ergo timoris servilis est bonus usus.

b. Item, cuius usus est malus, ipsum est malum; si ergo usus timoris servilis sit malus, ergo et timor; sed timor servilis est bonus ; ergo et usus eius est bonus.

[Solutio]: Voluerunt quidam solvere quod timor servilis non esset malus, sed ipsum timere serviliter. Dixerunt enim quod timor servilis nihil aliud est quam timor servi: unde, cum dicitur timor servilis est bonus, bonitas non dicitur nisi respectu essentiae timoris et non respectu adiuncti, scilicet servilitatis. Sed, cum dicitur timere serviliter est bonum, cum actus dependeat a persona servi, non potest dici bonum nisi respectu affectionis servi: "affectus autem nomen imponit operi" ; unde non sequitur, quamvis timor servilis sit bonus, quod timere serviliter sit bonum. — Contra: Cum dicitur timor servilis est bonus, bonitas dicitur respectu essentiae timoris, et hoc est respectu habitus et non respectu adiunctae servilitatis. Ergo, cum similiter in actu ipso sit ipsa essentia actus et ipsa servilitas adiuncta, bonitas poterit copulari respectu substantiae actus. Et ita videtur quod sicut potest dici timor servilis bonus, et timere serviliter similiter potest dici esse bonum. — Item, si timor servilis nihil aliud est quam timor servi, cum timor humanus et mundanus sint timores servi, ergo erunt timor servilis, quod non est verum.

Propter hoc alii dixerunt quod timor servilis non est timor servi, sed quod servilitas est differentia essentialis, qua iste timor distinguitur a ceteris, scilicet initiali et filiali, quo est timere poenam per se et abstinere a peccato propter poenam. Tamen, cum hoc notatur in subiecto vitium, sicut dicit Augustinus quod in timente serviliter "vivit voluntas peccandi", scilicet "si speraretur impunitas" ; unde dicunt isti quod actus et habitus timoris servilis est bonus, sed actus subiecti est malus. — Contra: Qua ratione bonum, dictum5 de timore servili, respicit essentiam habitus, eadem ratione cum dico timere serviliter est bonum, bonitas respicit essentiam ipsius motus praeparantis ad caritatem.

Propter hoc dicendum quod aliud est facere bonum, aliud iacere bene. Cum enim dicitur facere bonum, dicitur bonum de genere bonorum; cum dicitur facere bene, dicitur bonum ex circumstantia sive cum debitis circumstantiis. Unde, secundum Augustinum, dicendum quod timere serviliter est facere bonum, non tamen bene, quia non est cum debita circumstantia, scilicet cum caritate. Exemplum est Philosophi: aliud est tacere grammaticalia, aliud facere grammatice. Et sic patet responsio ad praedicta.

Sed quaeritur de illo verbo Augustini: "Vivit in timore servili voluntas peccandi, in eo vivit voluntas abstinendi a peccato". Timor enim servilis istum effectum habet, et ratione huius est introductorius caritatis, et ita in eodem sunt contrariae voluntates, quod videtur impossibile.

Respondent: Est voluntas absoluta et est voluntas conditionalis et est voluntas actu et voluntas habitu. Unde dico quod in timente serviliter est voluntas actu conditionalis non peccandi; voluntas vero peccandi est absoluta in habitu; unde dicit ibi: "Vivit voluntas peccandi, si speraretur impunitas". Et sic patet quod duae voluntates sunt simul, sed non eodem modo: prima enim nascitur ex fide et libero arbitrio, secunda vero ex libero arbitrio cum fomite, et una est actu, alia habitu.

PrevBack to TopNext