III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 4
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 4
DE DIFFERENTIA TIMORIS SERVILIS AD ALIOS TIMORES.
Et cum timere poenam sit cuicumque naturale, timor vero servilis per se poenam timeat, videtur quod sit timor naturalis.
Respondeo: Est timere poenam multipliciter. Est enim timere poenam ex comprehensione naturali et est timere ex comprehensione quae est per fidem. Timere vero poenam aeternam ex apprehensione naturali, timoris est naturalis et non timoris servilis; sed timere poenam per comprehensionem quae est ex fide, est timoris servilis. Inde est quod, cum aliquis timet poenam suspendii, et propter hoc abstinet a furto, non timet serviliter sive timore servili, qui est donum Spiritus Sancti, sed naturali timore.
Et cum voluntates sint eaedem in specie, quae sunt respectu eiusdem in specie sunt eadem in specie, ergo iidem timoreserunt in specie qui sunt respectu eiusdem in specie; sed timor servilis est respectu poenae aeternae et timor initialis respectu eiusdem; ergo sunt idem timor in specie.
Respondeo: Cum timore initiali timeatur poena aeterna et etiam Dei offensa sive separatio a Deo, unum timetur per se, alterum per accidens: per accidens enim timetur quod propter aliud, et hoc est poena aeterna. Dicendum ergo quod non est verum quod idem timeatur per se timore servili et timore initiali: non enim timetur poena aeterna timore initiali nisi propter offensam, id est principaliter timetur offensa.
III. Item, cum eadem sit virtus, qua diligit aliquis coniungi vitae aeternae et separari a poena aeterna, ergo idem est donum timor servilis, quo quis timet poenam aeternam, et filialis, quo quis amat coniungi vitae aeternae, et ita idem timor initialis et filialis sunt in specie.
Respondent quod est timere poenam aeternam vel in quantum est destructiva subiecti vel in quantum est separativa a Deo, qui est summum Bonum. In quantum vero timetur poena aeterna ut destructiva subiecti, sic, est timor servilis; in quantum vero timetur in quantum separativa a Deo per se, timetur timore filiali: timore autem filiali per accidens timetur ipsa poena. Et sic patet solutio ad obiecta.
IV. obicitur autem: Si timoris servilis ratio sit amor, aut huiusmodi amor erit naturalis aut libidinosus aut gratuitus. Si gratuitus, sed talis nihil aliud est quam caritas; ergo ratio timoris erit caritas; ergo propter Deum amatum super omnia timebatur poena, quod est falsum.
Praeterea, si tu dicis quod est amor libidinosus — contra: tunc enim sequeretur quod timor ille libidinosus esset, quia radix eius libidinosus est amor, et ita malum esset, et ita non et Spiritu Sancto.
Si detur quod est naturalis amor — contra: cum amor ille sit naturalis, non est radix nisi naturalis, et ita non erit donum, sed erit timor naturalis et servilis idem in radice et utrumque a natura et neutrum a gratia.
Et propter hoc voluerunt quidam dicere quod serviliter timere habet duo principia, scilicet liberum arbitrium cum fomite et etiam timorem servilem, qui est donum Spiritus Sancti. Et quantum ad primum dicunt quod est amor ratio timoris servilis, sed non quantum ad secundum.
Sed contra hoc obicitur: Augustinus, 83 Quaestionum, 25: "Nulli dubium est nullam aliam metuendi [esse] causam nisi ne id quod amatur, adeptum amittatur aut ne nonadipiscatur amatum". igitur omnis timoris ratio est amor: vel enim est ne adeptum, quod amamus, amittamus vel ne non adipiscamur amatum, et ita ratio timoris servilis est amor, in quantum timor etiam servilis est donum.
Unde dicendum quod ratio timoris est amor. Amor autem propriae salutis in praesenti est amor naturalis per se, sed amor propriae salutis in tuturo est amor naturalis per se informatus fide informi, quia salus in tutum non comprehenditur nisi per fidem vel comprehensionem fidei. Secundum hoc ergo intelligendum quod timoris naturalis ratio est amor salutis propriae in praesenti; sed, secundum quod est amor propriae salutis in futuro, sic est amor ratio timoris servilis: ideo enim timet poenam aeternam, quam credit ex fide informi, quia amat salutem suam aeternam. Et ita patet quo modo ratio omnis timoris sit amor, et maxime patet de timore servili, de quo quaesitum est.
On this page