Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 10

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 10

De comparatione fidei ad alias virtutes.

Quaeritur postea de comparatione fidei ad alias virtutes, secundum quod dicitur "fundamentum".

Ad quod sic obicitur: 1. Dicitur super illud Luc. 10: "Non terreamini" etc., Glossa: "Fortitudoest fundamentum fidei". Secundum hoc ergo fides non est fundamentum fortitudinis.

2. Item, dicit Bernardus quod pretiosus fundus humilitas est, in qua fundatur fides. Ergo humilitas est fundamentum fidei et non e converso.

3. Item, superba voluntas est causa infidelitatis et repellit fidem; ergo humilitas est initium fidei. Ex quo relinquitur quod humilitas erit fundamentum fidei et "substantia rerum sperandarum".

4. Item, cum obiecta fundentur in anima per suos habitus, videtur quod credenda fundentur in anima per fidem, speranda per spem, diligenda per caritatem. Spes igitur est "fundamentum rerum sperandarum", non fides.

5. Item, fundamentum proprie est et dicitur in materia permanente et simul cum rebus respectu quarum dicitur; unde, ubi est materia transiens, non dicitur proprie fundamentum. Si ergo fides non remanebit cum sperandis in vita aeterna, sicut patet I Cor. 13, 10, quia "evacuabitur", non potest dici fides "fundamentum rerum sperandarum".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod fides dicitur fundamentum secundum rationem spiritualis aedificii, secundum quod dicit Glossa Hebr. 11, 1: "Fides est fundamentum omnium bonorum, quod nemo mutare potest, sine quo non est bona aedificatio". Dicitur autem fundamentum in via, quia est primus habitus quo homo super se ascendit. Sequens vero est spes, quae est sicut paries, quo animus erigitur ad attingendum magnitudinem gloriae caelestis. Caritas vero est sicut supremum sive tectum, quod elevatur usque ad sublimitatem gloriae, quia "nunquam excidit", I Cor. 13, 8. Secundum hoc ergo dicitur fundamentum. Praeterea, dicitur fundamentum respectu sperandorum, hoc est respectu aeternorum bonorum, secundum quod in spe sunt. Speramus enim videre verum; speramus attingere gloriosum; speramus plene diligere summum Bonum, scilicet ex fide disponente animam; fides vero disponit animam ut ista subsistant in ipsa.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur de fortitudine, dicendum quod fundamentum dupliciter dicitur in spiritualibus: propter subiectionem et propter firmitatem. Propter subiectionem dicitur fides fundamentum virtutum, quia est primus habitus quasi substratus omnibus habitibus virtutum, sicut accidit in coloribus: nam color albus aliquando substernitur omnibus qui superpinguntur. — Propter firmitatem dicitur fortitudo fundamentum fidei, non quantum ad habitum, sed quantum ad opera, in quibus firmatur fides per fortitudinem ne cedat passionibus. Secundum hoc ergo patet quod fides dicitur fundamentum fortitudinis per substrationem quantum ad habitum; fortitudo vero dicitur fundamentum fidei per firmitatem quantum ad actum.

2. Ad secundum vero quod obicitur de humilitate, dicendum quod humilitas est dupliciter: ex gratia gratis data et ex gratia gratum faciente. Humilitas ex gratia gratis data est qua homo intellectum suum humiliat ut non sit aliquo modo repugnans veritati credendorum; et secundum hunc modum humilitas est dispositio praecedens ad fidem formatam. Non tamen debet dici fundamentum, quia non est eiusdem rationis: est enim humilitas huiusmodi ex gratia gratis data, fides vero formata ex gratia gratum faciente. — Humilitas ex gratia gratum faciente est qua homo inclinatur ad debitam subiectionem et sensum suae parvitatis. Dicendum ergo secundum hunc modum quod fundamentum in virtutibus potest dici dupliciter: ratione generationis et ratione conservationis. Ratione generationis fides est fundamentum virtutum; ratione vero conservationis seu custodiae humilitas, quia est custos omnium Virtutum, ne corruant. Unde Gregorius: "Soli ruinae crescit quod aedificant qui ante molem fabricae humilitatis fundamentanon procurant".

3. Et per hoc patet responsio ad tertium.

4. Ad quartum dicendum quod "rerum sperandarum", in quantum in eis concernitur actus spei, spes est substantia sicut forma, fides vero sicut materia, id est materialis dispositio, per quam in anima res sperandae, ut sunt sub actu spei, subsistunt. Quia ergo fundamentum dicit rationem materiae, non ferinae, ideo convenit fidei esse "fundamentum rerum sperandarum" ; non spei.

5. Ad ultimum dicendum quod refert sperandum secundum substantiam et in quantum est sub actu spei. Sperandum enim secundum substantiam dicit aeternum; sed sperandum, in quantum est sub actu spei, scilicet in quantum est sperandum, dicit temporale propter concretionem actus spei ad ipsam rem sperandam. Dicitur ergo fides "fundamentum rerum sperandarum", non quantum ad suam substantiam, sed quantum ad concretionem actus spei ad ipsas res; hoc est dicere: dicitur fundamentum aeternorum bonorum, non prout habent esse in re de futuro, sed prout habent esse in spe de praesenti. Manet igitur fides respectu eius quod dicitur fundamentum secundum hunc modum.

In hunc ergo modum terminatur inquisitio de fide secundum quod accipitur pro fide qua creditur.

PrevBack to TopNext