Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, Praeambulum

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, Praeambulum

Restat inquirere de fide secundum quod accipitur pro eo quod creditur, hoc est de credibili. Credibile autem dicitur articulus fidei, collectio autem articulorum dicitur Symbolum. Ut autem plena sit evidentia, modus inquisitionis erit talis: Primo quaeretur quid articulus; secundo, quae ratio Symboli, id est collectionis articulorum; tertio, de sufficientia credibilium secundum distinctiones temporum; quarto, de sufficientia articulorum quantum ad fidem simplicium; quinto, de distinctione et expositione articulorum secundum differentias Symbolorum.

PrevBack to TopNext