III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 2
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 2
An fides habeatur per suasionem.
Ad quod sic: a. "Sicut aliud est diligere aliquem ex suis meritis" sive ratione beneficii vel utilitatis, aliud vero diligere ipsum sine meritis, ex sola virtute et gratia diligentis, "sic aliud est credere ex probabilitate vel evidentia ipsius credibilis, aliud ex virtute credentis. Similis igitur virtus est amare improbum" caritate "et credere improbabile" fide; "nec minoris virtutis est credere improbabile quam improbum diligere". Si ergo ex caritate sive amore salutari contra merita improbus et inimicus diligitur, ergo ex fide salutari sine probatione et rationis suasione improbabili veritati credetur.
b. Item, quod "absque suasione et probatione creditur, virtute credentis creditur". Aut ergo Deo hoc modo credendum est, et habemus propositum; aut "non sine suasione sive probatione", et tunc obicitur: "ergo non estei alio modo credendumquam cuilibet alii; cuilibet enim alii probatione evidenti crederetur".
c. Item, "non est adeo quis mendax cui probationibus idoneis a quolibet non credatur. Qui ergo non aliter Deo credit quam idoneis probationibus et certis, manifestum est quod Deum in hac parte in nullo mendacibus anteponit et ipsos Deo" in assensu credulitatis "adaequat, quod aperta Dei contumelia est". Relinquitur igitur quod fides salutaris credit Deo sine persuasione et probatione.
d. Item, "sicut Deo debetur digna dilectio, ita eidebetur digna credulitas; non est autem digna Deo credulitas, quae propter persuasionesaut probationes impenditur, quia" huiusmodi credulitas "nec etiam bono viro et" sapienti "digna est". Ergo, sic dignior credulitas quae sit, Deo impendenda est, credendum est ei sine ratione et persuasione.
e. Item, sicut affectus rationalis debet summae Bonitati dignum amorem, ita intellectus summae Veritati dignam credulitatem. Si ergo non est digna dilectio Deo, qua diligitur eius bonitas solum propter utilitatem, non erit eadem ratione digna Deo credulitas, qua assentitur primae Veritati propter persuasionem rationis vel probationem.
f. Item, "cum virtus et ars circa difficillima sint, credulitas autem", quae est per evidentes probationes, "non solum circa facillima est, sed etiam circa ea quae impossibile estvel difficile non facere: impossibile est enim non credere manifeste vera, difficile autem est non credere probabilia", relinquitur igitur huiusmodi credulitatem non pertinere ad virtutem.
g. Item. supposito, exempli gratia, quod similis sit ratio venditoris mercis sub pignore vel cautione et intellectus credentis probatione, quia "sicut de manu talis venditoris merces non exeunt nisi prius securitatem pignoris vel cautionis tenuerit, sic nec de huiusmodi intellectu exitcredulitas donec medium probationis habuerit". Inde arguitur: "Exactio pignoris non est nisi ex parvitatecredulitatis": quamvis enim "multitudo pignorum venditori securitatem faciant, testimonia tamen sunt incredulitatisipsius". Ergo ex parte intellectus exactio probationis testimonium est suae incredulitatis, quamvis sint huiusmodi probationes intellectui quaedam securitates. Si ergo intellectus per incredulitatem non potest placere Deo, nec per fidem, quae est coacta per probationem, placebit Deo. Fides igitur salutaris non est per probationes.
h. Item, Ioannes Damascenus dicit: "Fides est consensus non inquisitus sive imperscrutatus". Ergo relinquitur quod fides laudabilis non est ex perscrutatione rationis.
Contra: 1. Augustinus, Ad Paulinam, De videndo Deo: "Creduntur illa quae absunt a nostris sensibus, sividetur idoneum testimonium, quod eisperhibetur". Ergo ea quae creduntur, etsi non videantur, idoneo tamen testimonio probantur.
2. Item, Augustinus, in eodem: "Iis quae videmus vel audimus nos iidem testes sumus; iis autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem". Ergo quae creduntur, testimonio probantur.
3. Item, creditur testimonio Apostolorum, Act. 1, 8: "Eritis mihi testes in omni Iudaea" etc. Et creditur testimonio creaturarum, quoniam. Deus est omnipotens et creator, ad Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur" ; et Sap. 13, 5: "A magnitudine speciei et creaturae poteritharum creatur cognoscibiliter videri". Si ergo fides, qua creditur testimonio Apostolorum, necessaria est saluti, et etiam fides, qua creditur testimonio creaturarum quia Deus est et omnipotens, fides igitur salutaris est credere per probationem testimoniorum.
4. Item, dicit B. Bernardus quod scientia "innititur veritati, fidesauctoritati, opinio veri similitudine se tuetur". Ergo, si fides auctoritati innititur, videtur quod per auctoritatem probari possit.
Solutio: Secundum Ioannem Damascedum, in IV libro, ubi dicit: "Fides dupliciterest. Est enim "fides ex auditu": audientes enim Scripturas credimus doctrinae Spiritus. Est autem rursus fides indistabilis et iniudicabilis speseorum quae a Deo nobis annuntiata sunt. Igitur prima mentis nostrae est, secunda charismatum Spiritus". Vult ergo dicere Damascenus quod est "fides" acquisita "ex auditu" sive testimonio Scripturarum et est fides gratuita infusa a Deo ad assentiendum primae Veritati propter se. Fides primo modo dicta colligitur ex testimonio et ratione et non est sufficiens ad salutem; secunda vero infunditur ex superna illuminatione, et haec est fides salutaris et donum gratiae.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad ilia ergo quae dicit Augustinus de fi de, in libro De videndo Deo, dicendum quod loquitur de fide quae est "ex auditu" exteriori, quae est fides acquisita, non de fide quae est ex inspiratione gratiae interioris, quae est fides gratuita. Illius causa est ratio vel apertum testimonium auctoritatis; istius vero causa est gratia divinae illuminationis ad cognoscendum veritatem quae est supra naturam et assentiendum ipsi propter se. Notandum tamen quod ratio et fides quae ex ratione est se habent ad fidem gratuitam sicut praeambula dispositio ad formam. Disponit enim animam ad receptionem luminis quo d assentiat primae Veritati propter se, sed per modum naturae, non gratiae; et dicitur ipsam introducere sicut set a filum, et tunc ratio cessat humana; quando ei non innititur fides introducta.
3. Ad tertium quod obicitur de credulitate; quae est per testimonia Apostolorum etc., iam patet responsio: aliud enim est credere ex testimoniis, aliud credere testimonia. Dico quod fide suasa creditur ex testimoniis, sed fide infusa creduntur testimonia, quia sunt vera; et hoc secundo modo fides testimoniorum est necessaria saluti, non primo modo.
On this page