III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 3
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 3
Utrum fides sit virtus.
Ad quod sic: 1. Dicit Phi1osophus: "Finis speculationis est veritas, virtutis vero finis est bonum". Cum ergo "fidei finis sit veritas", in quantum huiusmodi, fides "non erit virtus".
2. Forte dicetur "quod hoc non impedit quin fides sit virtus", quia fides non est in quamcumque veritatem, sed in Veritatem primam; "prima autem Veritas idem estquod summa Bonitas", et ita, cum prima Veritas sit finis fidei, summa Bonitas est finis fidei, et ita fides est in bonum et est virtus. - Si sic dicatur, contra: si penes fines proprios differunt virtutes, quamvis unus sit finis ultimus, non erit ponere proprium finem ipsius Bonitatem summam, in quantum huiusmodi, cum sit finis caritatis et aliarum virtutum. Ergo erit dicere quod finis ipsius fidei erit veritas, in quantum huiusmodi; ergo, cum virtutis, in quantum virtutis, finis sit bonitas, non veritas, non erit fides virtus.
3. Item, si diceretur quod "virtutis finis est bonum" generaliter, "sed bonum generaliter contingit multiplicari": nam "est bonum rationalis, est bonum irascibilis, est bonum concupiscibilis" ; sicut autem bonum concupiscibilis est finis caritatis et bonum irascibilis finis spei, ita bonum rationalis est finis fidei, quod bonum est prima Veritas, in quantum huiusmodi - contra: si bonum ipsius virtutis rationalis facit fidem esse in bonum secundum rationem virtutis, ergo, cum scientia sit in bonum rationalis, quod est veritas ordinata in illam, relinquitur quod scientia erit virtus. Si ergo non ex hoc scientia est virtus, relinquitur quod fides non erit virtus.
4. Item, Hugo de S. Victore: "Fides est certitudo quaedam animi de rebus absentibus supra opinionem et infra scientiam constituta", Ex quo accipitur quod "fides est media inter opinionem et scientiam" ; si ergo "duo extrema, scilicet opinio et scientia" ; non su nt in genere virtutis, sed "in pura speculatione" relinquitur quod medium, scilicet fides, non erit in genere virtutis, sed in "speculatione pura".
5. Item, differunt scientia et virtus penes subiecta sive vires, quia scientia est in speculativo intellectu sive in parte animae speculativa, virtus autem in practico intellectu sive in parte animae motiva. Cum ergo fides sit in intellectu speculativo, relinquitur quod non erit virtus. — Quod autem fides sit in speculativo intellectu, dicit B. Gregorius, "super illud Ierem.2, 16: "FiliiMempheos et Taphnes constupraverunt te"etc., Glossa: Malignus spiritus quasi ab inferioribus membris ad superiora pertingit, cum activam vitam polluens, quasi castam celsitudinem fidei morbo diffidentiae corrumpit". Ex quo relinquitur quod, "cum activa ad practicum intellectum pertineat, contemplativa vero ad speculativum", quam dicit corrumpi per corruptionem fidei, ergo "non erit fides nisi in intellectu speculativo".
Contra: a. Habitus voluntarius est virtus vel vitium; fides est habitus voluntarius, quia nullus potest credere nisi volens; ergo fides est virtus vel vitium; sed non vitium; ergo virtus.
b. Item, quicumque habitus ordinatus habet contrarium peccatum, est virtus; sed fides habet contrarium peccatum infidelitatis; ergo est virtus.
c. Item, omne illud, quod est expulsivum peccati et est principium ad meritum, est virtus; sed fides est huiusmodi, sicut dicit Apostolus, Rom. 3, 22: "Iustitia est per fidem Iesu Christi" ; et ad Rom. 5, 1: "Iustificati ex fide pacem habeamus" ; et Hebr. 11, 33: "Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam" etc.; ergo fides est virtus.
[Solutio]: Quod omnes concedunt de fide operante per dilectionem. Nota tamen quod ad hoc dixerunt "quidamquod fides est in speculativo intellectu et nihilominus est virtus. Et hoc" dixerunt iis rationibus: "quia, cum anima sit remuneranda secundum omnes vires" et maxime secundum partem animae speculativam, "necesse habet mereri secundum" partem animi speculativam; ergo in parte animi speculativa erit principium merendi, quod est virtus. Item, sicut se habet probabile et improbabile ad intellectum, ita se habet approbabile ei reprobabile ad affectum et e converso. Si ergo ex virtute affectus et caritatis est diligere reprobabile, scilicet inimicum, ergo ex virtute intellectus erit improbabile credere; sed credere est per fidem; ergo fides est virtus intellectus.
Sed contra hoc obiciunt: "Quia non est necesse" ut "in eo per se" sit meritum in quo erit remuneratio vel praemium: "corpus enim glorificabitur" et pars sensibilis, non tamen in illis "per se est meritum" ; ergo nec est ratio, cum intellectus speculativus consequatur praemium, quod propterea in eo sit per se meritum. — Item, intellectus speculativus cogitur necessario ad credendum per necessariam ratiocinationem; ergo credere intellectus speculativi est involuntarium; nullus autem actus involuntarius est virtutis; ergo credere intellectus speculativi non est virtutis.
Propter hoc dixerunt alii quod fides est in parte animi motiva et est virtus. Pars enim motiva est liberum arbitrium, quod est quasi rex in anima quaerens bonum et beatitudinem ipsis viribus subiectis, et in eo est primo meritum et virtus; liberum autem arbitrium est facultas rationis et voluntatis et est vis motiva secundum rationem et secundum voluntatem: secundum rationem intendentem, secundum voluntatem appetentem. Dicunt ergo quod fides est in libero arbitrio secundum rationem.
Sed contra hoc obicitur: Ad eamdem vim pertinet virtus viae et praemium patriae, quod succedit virtuti. Ergo, cum visio primae Veritatis succedat fidei in gloria, visio autem Veritatis pertineat ad partem intellectus speculativam, ergo fides est in intellectu speculativo, et si virtus est, virtus est intellectus speculativi.
Propterea dixerunt alii quod duo sunt in fide, cogitare et assentire, secundum B. Augustinum: "credere est cogitare cum assensione". Cogitare est intellectus speculativi, assentire practici, et ita fides, quantum ad actum cogitandi, est in intellectu speculativo vel est habitus cognitivus; quantum vero ad actum assentiendi est in intellectu practico et est habitus motivus. Ex primo ergo non habet esse virtus, sed ex secundo.
Sed contra hoc obicitur: Differentia est habituum secundum differentiam potentiarum subiectarum. Si ergo non est eadem potentia speculativi intellectus et practici, ergo nec idem habitus erit utriusque; fides igitur non poterit esse in intellectu speculativo et practico.
Propter hoc aliter est dicendum ad praedictam quaestionem, qua quaeritur utrum fides sit virtus, ut sit quaestio de fide formata, quae est cum caritate. Dicendum ergo quod fides potest considerari materialiter et potest considerari formaliter: materialiter fides est cognitio, formaliter fides est assensio. Fides ergo, materialiter considerata, est in speculativo intellectu nec est Virtus; formaliter vero considerata est in practico intellectu et est virtus. Unde Hugo, in libro De sacramentis: "Duo sunt inquibus fides constat: cognitio et affectus. In altero, scilicet in affectu, constat, quia ipsa in illo est; in altero, scilicet in cognitione, constat, quia de illo est. In affectu vero fidei substantia invenitur, in cognitione vero materia. Propterea fides in affectu habet substantiam, quia affectus ipse fides est; in cognitione vero materiam. quia de illo est quod estin cognitione. Fides igitur qua creditur est in affectione; quod vero creditur in cognitione. Cognitionem autem hic intelligimus scientiam rerum, non illam quaeex praesentia ipsarum comprehenditur, sed illam quae auditu solo percipitur etex verborum significatione manifestatur. Verbi gratia, cum id quod dicitur, et ab illo qui audit intelligitur quod dicitur, etiam si nesciat utrum sit vel non sitita ut dicitur, scientia tamen est, in quantum intelligitet scit quid est quod dicitur. Ad hanc cognitionem si fides accedat, ut credatur quod audiebatur et intelligebatur, est credulitas in cognitione et inveniturin affectu substantia, in cognitione vero materia".
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod prima Veritas est finis speculationis secundum rationem veri, virtutis vero fidei finis est secundum rationem boni. Unde prima Veritas comparatur ad fidem dupliciter: ut obiectum sive materia et ut tinis; ut obiectum secundum rationem veri, ut finis secundum rationem boni. Ex comparatione ipsius primae Veritatis ut obiectum non deprehenditur fides-virtus, sed ex comparatione secundum quod finis.
Unde sicut caritatis tinis est simpliciter bonum, ita fidei est quoddam bonum, scilicet verum sub ratione boni.
3. Ad tertium quod obicit de scientia, dicendum "quod scientia, quantum est de ratione scientiae, habet verumpro materia, non pro fine" ; vel si habet pro fine, non tamen habet secundum rationem boni, et ideo scientia speculativa non est virtus, sive scientia quae non est donum. - Ad quod manifestandum notandum est quod, cum scientia dicatur in ratione esse sive in intellectu, "ratio accipitur tripliciter. Uno modo dicitur ratio vis cognitiva veri et falsi, boni et mali" ; et scientia, in ratione hoc modo accepta, est habitus speculativus et non est virtus. Alio modo dicitur "ratio vis cognitiva veri et falsi, boni et mali, ad hoc quod fiat vel non fiat" vel ut tendatur in illud vel ut recedatur ab illo; "et secundum hoc ratio est pars liberi arbitrii ut definitur ab Augustino: Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis", et hoc modo ratio vis motiva est inclinans per intentionem. "Tertio modo sumitur ratio large, ita quod comprehendatiudicium et appetitum" sive rationem et voluntatem, "et sic idem est quod liberum arbitrium. Et secundum has duas ultimas acceptiones in ratione" dicitur esse scientia, quae est donum seu "virtus",
4. Ad quartum quod obicit de Hugone, dicendum quod, loquendo de fide materialiter, scilicet secundum cognitionem, media est fides inter opinionem et scientiam, nec ex hoc dicetur virtus sicut nec opinio nec scientia. Loquendo vero de fide formaliter, scilicet secundum assensionem, non erit dicere fidem esse "infra scientiam et supra opinionem", cum ipsa certitudo fidei aequiparetur certitudini quae est scientiae, secundum quod dicit Augustinus quod nihil est homini certius sua fide.
5. Ad ultimum dicendum quod est considerare intellectum speculativum absolute et est considerare intellectum practicum absolute et est considerare intellectum speculativum secundum extensionem ad practicum, secundum quod dicit Philosophus quod "intellectus speculativus per extensionem fit practicus". In primo est pura cognitio, in secundo pura affectio, in medio vero est cum affectione cognitio seu cum cognitione affectio. Proprie ergo loquendo, in intellectu speculativo primo modo sunt habitus cognitivi, qui non sunt virtutes, sicut sunt scientiae; in intellectu vero practico absolute sunt habitus virtutum, qui materialiter et formaliter sunt circa affectiones et voluntates, sicut est spes, caritas et huiusmodi; in intellectu vero speculativo extenso sive in practico comparato ad speculativum sunt habitus Virtutum, qui habent cognitionem pro materia et affectionem pro forma, sicut est fides in theologicis et prudentia in cardinalibus. Et hoc modo non est inconveniens eumdem habitum esse in intellectu practico et speculativo, quia hoc modo non est in intellectu practico et speculativo secundum quod dividuntur sive separantur, sed secundum quod uniuntur, ut scilicet intellectus speculativus intenditur in practicum et secundum quod practicus informat speculativum.
On this page