Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 5, C. 1

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 5, C. 1

DE DIVERSITATE DEFINITIONUM FIDEI.

Circa primum notandum quod Ioannes Damascenus, iuxta Apostolum, describit fidem, in IV libro, sic: "Fides esteorum quae sperantur hypostasis, id est subsistentia, rerum redargutio quae non videntur, indistabilis et iniudicabilis speseorum quae a Deo sunt nobis annuntiata".

Item, Damascenus alio modo: "Fides est non inquisitus consensus".

Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Fides est ratio simplex veritatis per se existentis".

Item, supra habitum est quod "fides est virtus qua creduntur quae non videntur".

Item, Hugo de S. Victore: "Fides est certitudo animide rebus absentibus, supra opinionem et infra scientiam constituta".

Quaeritur ergo quo modo differant istae definitiones fidei.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod fides, prout dictum est secundum Hugonem, in cognitione habet materiam, in affectione vero substantiam, et ideo fides potest notificari secundum cognitionem et secundum affectionem.

Secundum affectionem tribus modis. Contingit enim considerare fidem per comparationem ad suum genus: est enim in genere virtutis ; et sic ponendo eam in genere, definitur sic: "Fides est virtus, qua creduntur quae non videntur". — Item, contingit considerare fidem per comparationem ad suum principalem actum, qui est assentire primae Veritati super omnia; et secundum hoc definitur sic a Ioanne Damasceno: "Fides est assensus non inquisituscirca primam Veritatem". — Item, contingit considerare fidem per comparationem ad finem sive ad ea quae ordinata sunt per eam in anima in praesenti et in futuro; et secundum hoc describitur ab Apostolo, Hebr. 11, 1: "Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentiam", et ponitur ibi comparatio aedificii praesentis in anima ad aedificium spirituale in futuro. Et quia duplex dispositio respectu finis est necessaria, una in affectu, alia in intellectu, ideo dicitur "substantiarerum sperandarum", ratione eius quod pertinet ad affectum ; "argumentum non apparentium", ratione eius quod pertinet ad intellectum. Sic ergo accipiuntur tres definitiones fidei ex parte affectus.

Ex parte vero cognitionis definitur fides tripliciter. Potest enim cognitio fidei considerari tribus modis. Primo modo in comparatione ad credibilia, quae per ipsam cognoscuntur; et hoc modo definitur a B. Dionysio: "Fides est ratio simplex veritatis per se existentis". Sicut enim ratio, quae dicitur argumentum, in aliis facit notitiam veritatis conclusionis, sic lumen cognitionis fidei est ratio apud intellectum cognitionis veritatis quae est in articulis fidei, et hoc per se sine aliquo alio medio quod accipiatur secundum humanam rationem. Et etiam "simplex ratio" est ad differentiam rationis, quae est argumentum in logicis: ibi enim ratio dicitur per modum complexionis et compositionis, consistens in duabus propositionibus secundum modum syllogisticum vel in una secundum modum enthymematis. Ad huius ergo differentiam dicitur fides "ratio simplex": non enim complicatur per modum complexionis, sicut medium in propositionibus, ex quibus elicitur conclusio. — Item, potest considerari cognitio fidei in comparatione ad cognitionem, quae est eiusdem generis. Est enim in genere cognitionis fidei triplex differentia. Quaedam enim est ex humana ratiocinatione, de qua dicitur quod "fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum". Quaedam vero est ex Scripturarum auctoritate sive testimoniis, secundum quod dicit Augustinus, Ad Paulinam: "Si divinarum Scripturarum, quae canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua aliquid firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione est credendum" ; et Hebr. 11, 39: "Ii omnes testimonia fideiprobati inventi sunt". Quaedam vero est ex lumine gratiae infuso, elevante ipsum intellectum supra se ad assentiendum Veritati primae propter se et super omnia, secundum quem modum dicit Augustinus, Ad Consentium: "Fides est illuminatio mentis ad summam Veritatem". Et secundum hunc modum definitur a Ioanne Damasceno: "Indistabilis et indiiudicabilisspes eorum quae a Deo nobis annuntiata sunt" ; ista autem annuntiata intelligit credenda. Sed quia credendis potest intellectus assentire per fidem habitam ex humana ratione, quae quidem diiudicabilis est intellectu, ideo ad huius differentiam dicitur fides "spes indiiudicabilis". Praeterea, quia potest assentire per fidem, quae colligitur ex Scripturarum auctoritate vel testimoniis, ut quia ita dicunt Scripturae et quia ita antiqui Patres crediderunt, ideo dicitur fides "spesindistabilis": fides enim, quae est ex testimonio, est velut remota dispositio et distans ratio respectu credendorum. — Item, potest considerari cognitio fidei in comparatione ad cognitiones quae sunt alterius generis: alterius enim generis sunt cognitio opinionis et scientiae, secundum quem modum definit Hugo de S. Victore fidem sic: "Fides est certitudo animi de rebus absentibus, supra opinionem et intra scientiam constituta". Quam definitionem sic explanat: "Suntquidam, qui audita statim animorepellunt et contradicunt, et ii dicuntur negantes". Alii vero de iis quae audiunt neutram partem eligunt ad consentiendum, et ii dicuntur dubitantes. "Alii vero alteram partem eligunt adaestimandum, sed non approbant ad affirmationem; quamvis unum de duobus magis probabile intelligant, utrum tamen id ipsum verum sit, asserere non praesumunt, et ii sunt opinantes. Alii verosic eligunt alteram partem, ut eius approbationem in assertionem sumant, et ii sunt credentes. Post ista genera cognitionis illud perfectius sequitur, cum res non ex auditu scio, sed per suam praesentiam comprehendunt, et ii sunt scientes. Ex iis ergo cognoscipotest quia fidem certitudinem appellamus, quia, ubi adhuc dubitatio est, fides non est. Et quia nimirum credere aliquid minus est quam scire — minus dico, non quantum ad meritum, sed quantum ad cognitionem: plus enim est praesentem videre quam absentemcredere - ideo fides est certitudo intra scientiam. Et quia plus est fide stare quam nutare aestimatione, et pluscredere quam aestimare, relinquitur quod fides est certitudo supra opinionem". Patet igitur definitio praedicta.

Sic igitur patet ratio assignationis diversarum definitionum fidei.

PrevBack to TopNext