Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 5, C. 2

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 5, C. 2

DE DEFINITIONE FIDEI QUAM PONIT APOSTOLUS.

Quaeritur postea de definitione fidei, quam ponit Apostolus, ad Hebr. 11, 1, scilicet: "Fides est substantia sperandarum rerum" etc.

I. 1. Circa hoc primo quaeritur quare per duplicem actum definitur fides, scilicet per duplex genus actus, scilicet substare sperandis et arguere non apparentia, cum aliae virtutes non definiantur per actus plures, sed per unum.

2. Item, cum omnis definitio debeat assignari per priora et notiora, spes autem et speranda consequantur naturaliter fidem, videtur haec definitio "fides est substantia rerum" etc. dari per posteriora; ergo non est bene assignata.

3. Item, cum omnis definitio debeat assignari secundum illud quod convenit definito per se et non per accidens, fides autem non est rei sperandae nisi per accidens, sed per se est rei credendae, ergo non convenienter dicitur substantia rerum sperandarum, sed magis rerum credendarum.

II. Item, quaeritur de singulis partibus, et primo quo modo dicitur "substantia rerum sperandarum".

1. Nam, cum substantia dicatur multipliciter, secundum quatuor modos, ut dicit Philosophus, in Metaphysica, materia, forma, compositum, genus aut definitio, non potest dici fides substantia forma, quia fides non est forma "rerum sperandarum", sed magis credendarum. Nec potest dici substantia materia, quia, cum materia sit tribus modis, in qua et ex qua et circa quam, non est fides materia ex qua sint res sperandae, cum non permaneat cum bonis sperandis in gloria. Nec etiam potest dici quod fides sit materia ex qua, eo modo quo fidei succedant speranda, aeterna scilicet bona, quia secundum hoc multo fortius spes diceretur substantia rerum sperandarum. Praeterea, non potest dici fides materia in qua rerum sperandarum nec materia circa quam. sicut patet. Praeterea, nec potest dici substantia compositum nec sicut genus aut definitio sperandarum. Ergo fides non potest dici "substantiarerum sperandarum".

2. Item, cum bona aeterna, quae sunt res sperandae, fundentur in merito, meritum autem est in omni virtute, ergo quaelibet virtus dicetur fundamentum "rerum sperandarum". Si ergo eadem ratione dicitur substantia qua fundamentum, sicut dicit Augustinus, relinquitur quod quaelibet virtus est "substantiarerum sperandarum".

3. Item, cum fides sit non solum praemiorum aeternorum, quae sunt res sperandae, sed etiam poenarum aeternarum, quae sunt res timendae, videtur quod non solum sit "substantia rerum sperandarum", sed etiam timendarum. Non ergo sufficienter dicitur, cum dicit "substantia rerum sperandarum".

4. Item, cum dicat Augustinus, in Enchiridion, quod "fides est rerum praesentium, praeteritarum et futurarum, spes vero est solum futurarum", ergo universalior est fides quam spes; ergo fides non est definienda per res sperandas, eum istud non conveniat fidei universaliter; non igitur convenienter dicitur "substantia rerum Sperandarum".

5. Item, cum dicat Augustinus quod ignota non possumus diligere, et Gregorius: "Nemo potest amare quod non credidit", sicut nec sperare, ergo fides est substantia rerum diligendarum sicut "rerum sperandarum". — Item, diligenda sunt tinis fidei sicut speranda. Quare ergo non dicitur fides substantia rerum diligendarum ?

III. Item, quaeritur de alia parte definitionis, qualiter scilicet dicitur fides "argumentum non apparentium".

1. Nam, cum argumentum dicatur aliquando medium, aliquando maxima propositio, aliquando collatio praemissarum ad conclusionem, nullo istorum modorum videtur fides posse dici "argumentum". Relinquitur igitur quod fides non est "argumentum".

2. "Item, ubi est argumentum, est quasi motus in ratione et processus de uno ad alterum" ; sed "fides" cum "credit articulo", non procedit per aliud ad credendum illum, "cum illum supponat" et assentiat illi; "ergo fides non" dicetur "argumentum".

3. Item, omne argumentum est ratio; virtus autem dividitur ex opposito rationi, quia est habitus voluntarius; fides ergo, cum sit virtus, non erit ratio, et ita nec "argumentum".

4. Si dicatur, sicut quidam dixerunt, quod fides est "argumentum" secundum hunc modum, quoniam, "si aliquis dubitat" resurrectionem futuram vel aliquem alium articulum, per fidem Patriarcharum probabitur hoc modo: "ita crediderunt" Patriarchae; ergo ita credendum est nobis. Sed hoc argumentum est solum per locum ab auctoritate; talis autem locus debilissimus est; ergo fides esset argumentum debilissimum. — "Item, secundum hoc non esset fides argumentum" universaliter, sed solum fides priorum; nec etiam esset argumentum quoad omnes: non enim "apud antiquos", qui primi crediderunt, esset fides argumentum. Item, secundum hoc esset "fides suasa et eius ratio immediata non" esset "prima Veritas".

Si dicatur, sicut dixerunt aliqui, quod fides est argumentum ratione primae Veritatis, cui innititur et adhaeret propter se: "prima enim Veritas est principium, medium et extremum" ; prima enim Veritas "principium est, secundum quod ab illa est fides habitus illuminans, et illi primae Veritati adhaeret fides propter se; sed quod adhaeret, non habet a se, sed a prima Veritate, et sic est principium huius adhaesionis". Iterum, ipsa Veritas est, cui adhaeret, et ita est extremum. Praeterea, "prima Veritas est medium, per quod adhaeret", et ita est medium. Prima ergo Veritas est a quo habet quod adhaeret et cui adhaeret et per quod adhaeret, et ita "est principium, medium et extremum". Secundum hoc ergo dicitur fides argumentum per similitudinem ratione primae Veritatis. - Sed si hoc dicatur, contra: secundum hoc "magis ipsa prima Veritas" diceretur "argumentum quam fides", et ipsa fides diceretur conclusio, quia illata a prima Veritate.

5. Item, quaeritur quae sint illa non apparentia, respectu quorum dicitur fides "argumentum". Aut enim non apparentia dicuntur articuli aut dicuntur bona iutura; sed quocumque modo dicatur, cum argumentum ducat in cognitionem eius cuius est argumentum, et apparentiam, si fides est "argumentum non apparentium", faciet apparere non apparentia; sed constans est quod in praesenti non facit apparere; ergo non est in praesenti "argumentum non apparentium".

6. Item, quaeritur quare dicitur "argumentum" "non apparentium" et non argumentum dubiorum.

Sic ergo obicitur contra definitionem et partes definitionis.

IV. Item, "quaeriturde ordine partium definitionis". Cum intellectus prior sit quam affectus, fides autem dicatur "argumentum non apparentium" respectu intellectus, "substantia" vero respectu affectus, ergo e converso deberet ordinari definitio, ut diceretur fides argumentum non apparentium et substantia rerum sperandarum.

Solutio: Dicendum, secundum Hugonem de S. Victore, quod definitio praedicta non indicat quid est fides, sed significat quid facit. "Disponit enim ad ea quae in patria habebuntur" et cognoscentur: habebuntur affectu, cognoscentur intellectu. In quantum disponit ad habere, dicitur fides "substantia sperandarum rerum" ; in quantum disponit intellectum ad cognoscere, dicitur "argumentam non apparentium". Et ideo ista ratio Apostoli non datur per genus et differentias, sed datur per comparationem ad primos et principales actus fidei.

[Ad obiecta]: I. 1. Ad primo obiectum circa definitionem, dicendum quod, sicut dictum est, fides consistit in cognitione et affectione. In cognitione enim invenitur fidei materia; in affectione substantia, sicut dicit Hugo. Ratione ergo ipsius affectionis dicitur "substantia rerum sperandarum" ; ratione cognitionis dicitur "argumentum non apparentium". Quia ergo esse eius materiale est in cognitione et esse substantiale sive formale est in affectione, ideo ponitur in duplici genere, sed in uno formaliter, in altero materialiter.

2. Ad secundum dicendum quod, quemadmodum dictum est, haec definitio non datur per genus et differentiam formalem, sed datur per actum in comparatione ad finem, secundum quod dicit Hugo: " "Fides est substantia sperandarum rerum", quia bona invisibilia, quae per actum nondumsunt praesentia, iam per fidem in nobis subsistunt". Secundum hoc ergo dicendum quod, licet spes et speranda sint posterius fide tempore et generatione, tamen prius sunt secundum rationem, secundum quod dicuntur actus et finis priora secundum rationem eis quorum sunt actus et tinis. Quae tamen posterioritas secundum rationem potest dici in ratione causae finalis prioritas secundum naturam, secundum quod dicit Philosophus, in Metaphysica, quod potentia prior est actu generatione et tempore, sed actus prior est potentia substantia et definitione.

3. Ad tertium dicendum quod fides, cum primus sit habitus gratuitus, comparationem habet ad obiectum cuius est, et hoc modo definitur sic: "Fides est qua creduntur quae non videntur" etc.; et comparationem habet ad illud ad quod est sive ad finem. Dicendum ergo quod praedicta definitio fidei non datur per comparationem ad obiectum sive ad illud cuius est, sed datur per comparationem ad illud ad quod est, et illud est bonum sperandum et verum non apparens Primum.

Et per hoc patet responsio ad obiecta generaliter circa definitionem.

11. 1. Ad illud vero quod primo opponitur circa primam partem definitionis, dicendum quod fides dicitur "substantia" in ratione causae materialis, secundum quod dicit Ioannes Damascenus quod "fides est eorum quae sperantur hypostasis, id estsubsistentia, rerum redargutio quae non videntur". Dicitur autem in ratione causae materialis in qua, velut prima dispositio materialis ipsius subiecti, quod est anima. Est enim materia in qua "rerum sperandarum" dupliciter: sicut subiectum vel sicut dispositio subiecti. Primo modo anima est materia "rerum sperandaram" ; secundo modo fides, secundum quod explanat Hugo, in suis Sententiis, ubi ipse distinguit quod res subsistunt in anima multipliciter: "Per actum, ut quando res praesentes sensu comprehenduntur; vel per imaginem, ut quando res absentes vel non existentes in sua similitudine capiuntur etimagine; vel per experientiam, ut quando ea, quae in nobis sunt, sentiuntur a nobis, ut! gaudium et tristitia, timor et amor, quae subsistunt in nobis et sentiuntur. Nullo horum modorum invisibilia Deicomprehenduntur a nobis, quia nec itapraesentia sunt ut sensu comprehendantur; nec in similitudine aliqua imaginabiliter ab anima comprehenduntur velcomprehendi possunt; neque quemadmodum illa quae in nobis sunt etsentiuntur a nobis". Ex iis concludit: "Ergo fidem sola subsistunt in nobis; et subsistentia eorum est fides, qua creduntur quia sunt, sed non qualia sunt".

2. Ad secundum quod obicitur quod omnis virtus est substantia rerum sperandarum, quoniam omnis virtus est hypostasis sive subsistentia meriti, dicendum quia si omnis virtus subsistentia meriti, non tamen "substantia rerum sperandarum". Cum enim spes sit certa exspectatio proveniens ex gratia et meritis, secundum quod beatitudo respicit meritum, sic fundatur in virtutibus, quia actus uniuscuiusque virtutis meritorius est; secundum vero quod respicit exspectationem, fundatur in spe; secundum autem quod est certa, fundatur in fide, et sic intelligitur illud "fides est substantia rerum sperandarum", id est, illarum rerum quae exspectantur certitudo. Notandum tamen est quod est certitudo fidei respectu rerum gloriae secundum affectum ut habeantur, et secundum hoc est fides substantiae rerum sperandarum; et est certitudo secundum intellectum ut videantur, et secundum hoc est argumentum non apparentium.

3. Ad tertium dicendum quod, cum res timendae non sint finis fidei, nisi tinis a quo, ut declinentur, et per earum declinationem obtineamus res sperandas, quae sunt finis ad quem fides est, ideo, cum definiatur fides per finem ad quem est, non debet definiri per timenda, sed per speranda. Praeterea, fides hic definitur secundum quod est fundamentum aedificii spiritualis in anima in praesenti in comparatione ad aedificium spirituale in futuro, quod completur in ipsa gloria aeterna. Constat ergo quod non potest dici fundamentum vel substantia respectu timendarum, sed solum respectu sperandarum.

4. Ad quartum dicendum quod est quidam affectus, quo adhaeremus summae Veritati propter se, et iste communis est ad praeterita, praesentia et futura, et sine hoc affectu non potest esse fides secundum primam intentionem virtutis. Iterum, est alius affectus, secundum quem adhaeret fides summae Veritati et vult habere eam, et iste est specialis affectus, et secundum hunc modum terminatur respectu futuri et respectu adipiscendi finis de futuro, et secundum hoc definitur in ista parte ab Apostolo, in comparatione scilicet ad finem adipiscendum de futuro.

5. Ad quintum dicendum quod, cum caritas, sicut dicitur I Cor. 13, 8, non excidat, fides autem excidat, quia evacuabitur nec manebit in gloria secundum quod fides, substantia autem vel fundamentum manet in eo cuius est fundamentum vel substantia, non poterit fides dici fundamentum caritatis vel substantia, sive rerum diligendarum per se. Cum autem spes sit boni absentis quemadmodum fides rei absentis, et permanet cum fide in praesenti et evacuatur cum fide in futuro, et faciat quod res sperandae, secundum quod cadunt sub actu spei, sint in anima, quia non est possibile sperare nisi praeintelligatur credere, erit fides "substantia rerum sperandarum" et non diligendarum.

III. 1. Ad illud quod primo obiciebatur contra secundam partem definitionis, dicendum quod fides dicitur "argumentum", non eo modo quo dicitur argumentum in logicis, sed dicitur argumentum per similitudinem, quia sicut argumentum est generans certitudinem respectu eius cuius dicitur argumentum, ita fides est certitudo respectu eius cuius est, scilicet veri non apparentis. Distinguendum igitur est quod argumentum dicitur multipliciter. Dicitur enim argumentum "brevis narratio subsequentium", secundum quod dicit "Gilbertus, in principio Levitici: Hoc est argumentum totius libri", et argumentum appellat "collectionem materiae totius libri simul sumptae. Item, argumentum dicitur ostensio", secundum quod dicitur in " Ioan.3, 20: "Qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius"; et Ephes.5, 13: "Omnia quae arguantur, a lumine manifestantur"". Item, dicitur signum sive miraculum, secundum quod dicit Richardus, in libro De Trinitate: Utimur in attestatione credendorum sive confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis. Item, "argumentum dicitur in logicis ratio rei dubiae faciens fidem, et fides accipitur pro effectu" argumenti; "in theologicis" vero est e contrario, quod fides est faciens argumentum sive rationem. Item, argumentum dicitur certitudo, ex qua animus movetur in aliud, et hoc modo fides dicitur "argumentum non apparentium". Dicitur ergo "argumentum" generaliter ad non apparentia in praesenti, praeterito et futuro, secundum quod certitudinem facit, et hoc modo arguit de praeteritis, praesentibus et tuturis. Dicitur etiam "argumentum" specialiter, secundum quod certitudinem facit de veris aeternis, quae non apparent, quod apparebunt.

2. Ad secundum dicendum quod fides dicitur argumentum, non proprie, sed per similitudinem, quoniam sicut per argumentum venitur ad conclusionis notitiam, ita per fidem magis ac magis illuminantem pervenitur ad notitiam aeternorum bonorum "non apparentium" ; et iste est motus rationis, non naturalis, sed gratuitus.

3. Ad tertium iam patet responsio, quia fides non dicitur ratio per modum speculationis seu naturae, sed dicitur ratio per modum affectus et gratiae, et hoc ratione articulorum, qui sunt principia fidei per se nota. Cum ipsis enim articulis invenit causam quare credat eis, scilicet primam Veritatem, ut sicut in aliis scientiis ipsa principia credimus propter se, ut omne totum maius est sua parte et huiusmodi, ita propter gratiam fidei credimus Deum esse trinum et unum et alios articulos, et gratia fidei est ratio, qua arguitur eorum veritas. Secundum hoc ergo fides est ratio et virtus.

4. Ad quartum dicendum quod, sicut supra dictum est, est fides quae generatur ex naturali ratione et est fides quae generatur ex testimonio sive ex Scripturarum auctoritate et est fides quae generatur in anima ex lumine gratiae. Duobus modis primis habet fides certitudinem effectus: efficitur enim ex certitudine rationis vel auctoritatis, et ideo est ex argumento; ultimo vero modo est fides faciens certitudinem, prout dictum est, quia ideo fides est "argumentum".

Et per hoc patet responsio ad illam opinionem, qua dicebatur fides argumentum, eo quod per fidem esset probatio: non enim hoc dicitur nisi secundum hunc modum qui dictus est.

Ad aliam opinionem, qua dicebatur quod fides esset argumentum ratione primae Veritatis, concedendum est quod ratione primae Veritatis fides dicitur argumentum, id est certitudo sive faciens certitudinem. Sed, cum obicitur quod prima Veritas secundum hoc magis dicitur argumentum, dicendum est quod prima Veritas, secundum quod in fide, facit argumentum, id est certitudinem de ipsa. Notandum tamen est quod quorumdam certitudo est in anima propter rei intelligibilis evidentiam, et haec est certitudo principiorum, quibus anima consentit propter se, ut omne totum maius est sua parte et cetera huiusmodi, non propter ipsius intellectus informationem, sicut patet in illo qui primo audivisset hoc principium omne totum maius est sua parte, quia statim, hoc audito, consentiret propter rei evidentiam. Quorumdam autem est certitudo, non propter rei intelligibilis evidentiam, sed propter intellectus informationem, secundum quem modum est certitudo fidei. Sic enim per lumen fidei informatur intellectus, ut certitudo sit respectu omnium credendorum; et sicut ex illa parte in principiis rei evidentia est sufficiens argumentum, ut ei consentiat intellectus, ita ex ista parte informatio intellectus per lumen primae Veritatis in fide est sufficiens argumentum ut consentiat intellectus ipsi primae Veritati in omnibus credentibus. Et per hoc patet declaratio illius opinionis.

5. Ad quintum dicendum quod non apparentia dicuntur tribus modis, scilicet articuli, bona aeterna, rationes credendorum; et respectu istorum trium fides potest dici "argumentum", id est certitudo. Fides enim est certitudo respectu articulorum, prout dictum est. Fides etiam est certitudo bonorum aeternorum, quae modo non apparent, quod postea apparebunt. Fides etiam est certitudo rationum credendorum: verbi gratia, sunt rationes credendorum validae et apparentes, ut quoniam Deus est et unus est et omnipotens, quod philosophi multis rationibus probant; et sunt rationes credendorum non apparentes et debiles secundum humanam rationem, ut quoniam Christus est incarnatus et passus, quas introducit Anselmus, in libro Cur Deus homo, et alii. Tamen huiusmodi rationes, informatae per fidem infusam a Deo, per ipsum lumen fidei robur accipiunt, ut quae videbantur congruitatis et bonitatis solum esse, per lumen fidei videantur necessaria, et hoc modo fides est argumentum non apparentium, faciens ipsa apparentia in praesenti, quia rationes, quae faciunt pro fide, quae prius non erant apparentes, per fidem fiunt apparentes, et sic est argumentum non apparentium respectu credendorum. Unde dicitur, II Cor. 10, 4—5: "Arma militiae nostrae non suntcarnalia, sed potentia Deoad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Christi, et incaptivitatem redigentes amnem intellectum in obsequium Iesu Christi".

6. Ad ultimum iam patet responsio. Fides enim, quae fit ex ratione, est respectu rei dubiae; fides vero, quae non ex ratione, sed ex rei evidentia vel ex informatione intellectus, non est rei dubiae, immo, secundum quod est evidentia rei, est de re credita et apparenti, sicut patet in fide principiorum ; secundum vero quod est ex informatione intellectus, est de re credita, sed non apparenti, quo modo est fides articulorum.

Et sic patet responsio ad obiecta contra secundam partem definitionis.

IV. Ad ultimum vero quod quaeritur de ordine partium definitionis, dicendum quod ordo ibi attenditur secundum nobilitatem seu dignitatem. Unde, quamvis cognitio intellectus prior sit origine quam motus affectus, tamen dignitate sive electione prior est motus affectus quam motus intellectus, secundum quod distinguit Augustinus "prius electione et prius origine: prius origine, ut flos fructu; prius electione, ut fructus flore". Secundum hunc modum, quantum ad ordinem originis prius est fidem esse argumentum quam esse substantiam sperandarum rerum; secundum ordinem electionis e converso, secundum quod ordinatur ab Apostolo. Posset tamen dici aliter quod finis fidei, qui compredendit aeterna, potest dupliciter considerari: in spe et in re; in spe de praesenti, in re de futuro. In prima ergo parte definitionis insinuatur finis in spe, ratione cuius dicitur esse fides "substantia sperandarum rerum" ; in secunda vero parte insinuatur finis in re, qui consequitur, ratione cuius dicitur "argumentum non apparentium". Sic ergo patet descriptio.

PrevBack to TopNext