III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 1
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 1
AN CREDERE DICATUR UNIVOCE VEL AEQUIVOCE.
Ad primum sic obicitur: 1. Libro Ioannis Damasceni, IV: "Fide omnia humana et spiritualia consistunt. Fide enimagricola incidit tellurem; fide nauta parvo ligno committit animam suam; fide intelligimus ex non-ente ad esse omnia deducta esse Dei virtute" ; quod consonat ei quod dicit Apostolus, ad Hebr. 11, 3: "Fide intelligimus optata esse saecula verbo Dei". "Omnia igitur, divina et humana, fide dirigimus". Sed videtur quod fides dicatur de iis non univoce, sed aequivoce, sicut spes, cum dicitur de temporalibus, ut I Cor. 9, 10: "In spe arat qui arat", et cum dicitur de aeternis; nam talis spes congruit huiusmodi fidei, de qua dicit Damascenus: "Neque enim agricola incidit tellurem sine fide" ; et si hoc, quomodo sic semel ponitur a Damasceno ? Nam termino semel posito non est utendum aequivoce.
2. Item, videtur fides et credere, secundum quod dicitur de humanis rationibus, ut de principiis et conclusionibus, aliter accipi quam fides secundum quod dicitur de credendis, scilicet de articulis, maxime cum primo modo fides sit per probationes et per habitudinem eorum quae faciunt lucem manifestissimam; secundo modo non, immo non habet rationem medii nisi primam Veritatem. — Sed contra hoc videtur quod dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, ubi dicit: "Tria sunt genera credibilium. Quaedam enim creduntur et non intelliguntur, ut historiae; alia prius creduntur quam intelligantur", ut articuli; "alia prius intelliguntur quam creduntur", ut universalia. Nisi univoce accipiatur b credere, nulla videtur divisio Augustini.
3. Item, quaeritur an credere univoce accipiatur secundum quod est actus fidei-virtutis et fidei informis. Et videtur quod non, sicut homo non dicitur univoce de homine vero et homine picto et oculus de eruto et vidente.
4. Item, quaeritur quantum differt credere, cum dicitur "daemones credunt" et cum dicitur de desperato quod credit, et cum dicitur de simplici peccatore; et utrum accipiatur ibi credere affective aliquo modo vel tantum cognitive.
Solutio: Dicendum quod fides vel credere, secundum quod dicitur in auctoritate Damasceni de divinis et humanis, ibi "fide divina ethumana dirigimus", non tenetur univoce vel aequivoce. Univoce non, quia non est commune genus accipere; aequivoce non, quia ubicumque est credere, sive de divinis sive de humanis, est adhaerentia summae Veritati, et ideo, quia fit comparatio ad unum, non accipitur aequivoce. Quare dicendum est quod accipitur multipliciter, secundum prius et posterius. Ita enim erit de credere sicut de veritate, quae multipliciter dicitur de veritate creata et increata.
[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet solutio de spe, quia spes similiter de aeternis et temporalibus dicitur secundum prius et posterius. Sicut enim spei de aeternis respondet fides de aeternis, ita fidei de temporalibus spes de temporalibus.
2. Eodem modo respondendum est ad illud quod obicitur qualiter accipiatur fides de rationibus humanis et de credibilibus divinis. Dicendum est quod secundum prius et posterius. Nec obstat quod sit adhaerentia ex hac parte per medium, ex illa non, quia, licet sit differentia in modo adhaerendi, respectus tamen est ad veritatem secundum prius et posterius dictam.
3. Nec est simile quod obicitur de homine picto et vero, quia illud secundum metaphoram dicitur de fide. Unde non dicitur aequivoce credere de formato et informi, sed analogice, quia credere formatae fidei est Veritati amore inhaerendo in illam tendere; credere autem fidei informis est adhaerere eidem Veritati, licet amore non tendat in illam, sicut credere fidei formatae.
4. Ad illud quod quaeritur quomodo differt credere, prout est hominum qui sunt in peccato et desperatorum et daemonum, dicendum est quod non dicitur univoce nec aequivoce, sed secundum prius et posterius. Unde ad sciendum omnia, notandum quod dixerunt quidam quod fides, in generali sumpta, aut est habitus cognitivus tantum aut ita cognitivus quod affectivus. Si est cognitivus tantum, aut est universalis aut particularis. Si universalis, aut faciens aut tactus. Si faciens, tunc est ut de principiis, ut omne totum maius est sua parte. Si tactus, sic est ut de conclusionibus. Si ita cognitivus quod affectivus, tunc est aut affectivus a quo aut in quid. Si affectivus a quo, tunc est ut fides daemonum, quae est cum timore, Iac. 2, 19: "Daemones credunt, et contremiscunt". Si affectivus in quid, tunc dupliciter: aut enim per modum perventionis, in quantum pertinet ad viam aut non. Si non per modum perventionis, sed citra, tunc est ut eorum qui sunt in peccato mortali, tamen agunt opera de genere bonorum, ut eleemosynas et huiusmodi. Si est per modum perventionis, in quantum pertinet ad viam, tunc est fides formata. Et ita fides et videre accipitur de iis secundum prius et posterius per quosdam gradus.
On this page