Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 2

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 2

QUID SIT CREDERE SECUNDUM INTENTIONEM GENERALEM.

Deinde quaeritur quid sit credere generaliter, secundum quod est habitus gratuiti.

Ad quod sic: 1. Augustinus videtur definire quid sit credere, II Cor. 3, 5, super illud: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi, anobis", Glossa: "Hic attendantet verba ista perpendant qui putant ex nobis esse fidei coeptumet ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit: "Non quod sufficientes"etc." ; et infra: "Quamquam et ipsum credere nihil aliud sit quam cum assensione cogitare". Sic ergo credere est cum assensione cogitare; sed hoc potest convenire aliis principiis a Primo, scilicet principiis scientiarum; ergo non differret credere, prout est naturale et gratuitum. Forte respondebit quod addendum est assentire propter se ; sed hoc ipsum verum est de principiis secundum quod sunt principia, quia eis assentitur propter se.

2. Si vero dicatur quod credere sit assentire primae Veritati propter se, sic fornicationem esse peccatum mortale et fidem esse virtutem et poenam aeternam esse non erit creditum, quia nullum horum est prima Veritas. Similiter secundum hoc incarnatio, passio et similia non creduntur.

3. Item, super eumdem locum dicitur in Glossa quod "nullus credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum" ; sed "credere nihil aliud est quam cogitare" etc.; ergo credens cogitat aliquid esse credendum ; ergo quidam motus necessario praecedit motum fidei, et ille non potest esse meritorius, cum naturaliter primus motus meritorius sit fidei, licet aliquando aliter contingat.

4. Item, cum in credere sint duo, cogitare et assentire, in quo genere portetur credere, vel in genere quod est cogitare vel in genere quod est assentire? Si in genere quod est assentire, ergo non erit daemonum fides, quia non assentiunt veritati eius quod credunt, quia dicit Damascenus de angelis malis: "Eorum voluntas est rebellare Deo". Si vero ponatur in genere eius quod est cogitare, ergo fides non erit habitus motivae potentiae, et ita nec virtus.

[Solutio]: 1. Ad hoc dicendum quod actus declaratur per propriam materiam, ut credere per creditum. Nota ergo quod creditum est cogitabile Ens supra rationem primum, cui propter se datur assensus. In hoc quod dicitur supra rationem, separatur ab iis quorum est credulitas secundum rationem, ut est in principiis scientiarum. In hoc autem quod dicitur Primum, separatur ab huiusmodi quae sunt creaturae. In hoc quod dicitur cui datur assensus propter se, fit separatio ab illa cognitione quae potest esse per viam rationis de iis quae sunt supra rationem. Credere ergo est assentire credito primo Ente supra rationem propter se.

2. Ad id autem quod fornicationem esse peccatum et huiusmodi, non sunt credita secundum hanc rationem, infra respondebitur, cum agetur de iis quae vere sunt articuli et quae non.

3. Ad id autem quod quaeritur utrum cogitare praecedat credere, respondendum est quod semper naturaliter cogitare praecedit credere, sed non semper actu, immo quandoque praecedit, quandoque concomitatur, quandoque subsequitur, et illud, quod praecedit tempore, non est coeptum fidei, nisi accipiatur de coepto extra sumpto. Quod autem praecedat, ostenditur per id quod dicitur in Luca de B. Virgine, ibi: "Et cogitabat qualis esset ista salutatio" ; ecce cogitatio praecedens fidem; tandem consentit cum dixit post verba angeli: "Ecce ancilla Domini" etc. Et nota quod in motibus intellectus rationi coniuncti non solum cogitare est prius natura quam sit assentire, sed etiam tempore, et est ultima collatio sive terminus collationis simul etiam cum consensu. Tamen quandoque contingit aliter, vel propter lucem manifestissimam, ut in per se notis, quale est de quolibet affirmatio vel negatio, omne totum maius est sua parte, quibus assentitur quam cito accipiuntur; quandoque propter solertiam exercitati circa huiusmodi: nam exercitati et periti medium inveniunt et in prospecto tempore vel statim vident veritatem. Eodem modo contingit in intellectu fieri qui non est rationi coniunctus, ut in eis quae sunt fidei per lucem interiorem perfusam, per quam statim in quibusdam absque discussione inclinatur consensus: in illis est cogitare simul cum assentire, licet prius naturaliter. Et sic intelligendum est verbum Augustini, scilicet de prioritate naturae et non temporis. Quandoque cogitare est subsequens fidem, et hoc cogitare est maxime admirativum de hoc quod gratia Dei factum est in ipsis, quod vix possunt concipere. Hinc dicit Augustinus, in libro De confessionibus: "Non sufficiebam cogitare et considerareconsilium Dei super redemptionegeneris humani". Per hoc patet quod non semper praeexigitur deliberatio de credendo, utrum sit6 credendum, et deinde quod credat, sed simul est cogitare et assentire tempore. Et non intelliguntur ibi esse duo actus nisi ratione termini duplicis: et prior formatur in comparatione velut oppositorum, sequens vero transit in rem oppositam, scilicet credere. Quod cum ita sit, manifestum est qualiter initium, scilicet cogitare huiusmodi, a gratia sit gratum faciente, quae est fides, et similiter consummatio actus, quae est credere.

4. Ad aliud respondendum est quod credere est in genere eius quod est assentire. Et quod obicitur de diabolo, dicendum quod assentire accipitur dupliciter: quandoque dicitur assentire ponere ita esse et etiam tendere in illud, et sic non convenit diabolo, quia eius est credere hoc, sed non in hoc; aliquando autem dicitur assentire ponere ita esse, non tamen in illud tendere, et sic convenit diabolo.

Per haec patet responsio ad omnia.

PrevBack to TopNext