Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 4

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 4

DE ACTU MATERIALI FIDEI, QUOD EST COGNOSCERE.

Consequenter quaeritur de actu materiali fidei. Nam credere dicitur formaliter assentire, materialiter cognoscere, secundum quod dicit Hugo ; "Fides in cognitione habet materiam, in affectione substantiam". Et circa hoc quaeretur: Primo, an in praesenti sit aliter cognoscere Deum quam per fidem; secundo, quid sit cognoscere per fidem; tertio, quid sit prius: credere vel intelligere.

ARTICULUS I

An in praesenti sit aliter cognoscere Deum quam per fidem.

Quantum ergo ad primum quaeritur utrum sit aliter cognoscere Deum in praesenti quam per fidem.

Ad quod sic: 1. Augustinus, in libro De videndo Deo: "Inter videre et credere hoc distare dicimus, quia videnturpraesentia, creduntur autem absentia. Praesentia autem intelligimus in hoc loco dicta, quae praesto sunt sensibus, sive corporissive animi". Si ergo ipse Deus in praesenti non cognoscitur nisi ut absens et non ut praesens, relinquitur quod non cognoscitur nisi per fidem. - Quod autem non cognoscatur nisi ut absens, probatur per Ambrosium, cuius auctoritatem ponit Augustinus, in libro De videndo Deo: "Deus, cum absens putatur, videtur; cum praesens est, non videtur". Ergo non cognoscitur nisi ut absens.

Contra: a. Cognoscitur per naturalem rationem, ut habetur ad Rom. 1, 20; item, cognoscitur per donum intellectus et per donum sapientiae; cognoscitur etiam in raptu, sicut cognovit Paulus, II Cor. 12, 2. Ex iis relinquitur quod aliter cognoscitur quam per fidem.

Solutio: Dicendum quod Deus aliter videtur in praesenti quam per fidem.

[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod opponitur, dicendum quod Deus dicitur abesse duobus modis: uno modo, quando non est praesens per speciem, et hoc modo videtur per fidem; alio modo, cum non est praesens secundum immensitatem suae substantiae et virtutis, et hoc modo est absens ipsi creaturae et hic et in patria, quia non comprehendit immensitatem. Utroque modo intelligitur auctoritas Ambrosii: "Cum absens putatur, videtur; cum praesens est, non videtur", quia hoc modo, licet non absit secundum rem, abest tamen secundum reputationem, secundum quod dicit Augustinus, exponens verbum Ambrosii, in libro De videndo Deo: "Cum absens, inquit, putatur, videtur. Nota quod non dicit cum absens est, sed, cum absens putatur: nusquamenim est absens, qui "caelum et terram implet", nequespatiis intercluditur parvis, nec magnis diffunditur; ubique totus est et a nullo continetur loco. Hoc qui excedente mente intelligit, videt Deum, etiamcum absens putatur". Ex iis ergo patet quod, cum dicit Augustinus quod "creduntur absentia", vocat absens quod non est praesens per speciem. Quando autem postea dicitur quod Deus nunquam videtur nisi absens, verum est, nisi absens vel secundum speciem vel secundum immensitatem suam.

ARTICULUS II

Quid sit cognoscere per fidem.

Quaeritur postea quid sit cognoscere per fidem.

1. Nam, si dicuntur absentia credi, praesentia videri, cum imaginatio et memoria sint rerum absentium, imaginari et memorari erit credere, quod est falsum. Ergo non est propria differentia inter videre et credere, quia "videntur praesentia, creduntur absentia".

2. Item, videtur quod cognoscere per fidem idem sit quod scire. Augustinus, in libro De videndo Deo, assumens illud, I Ioan. 3, 2: "Scimusquod, cum apparuerit, similes ei erimus", ita dicit: "Scire se dicit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat". Ergo credere est scire et cognitio fidei est scientia.

3. Item, Augustinus, in eodem: "Scientia nostra constat ex rebus visis et creditis".

Contra: a. Triplex est acceptio intellectus: opinio, fides, scientias; fides dicitur acceptio "supra opinionem et intra scientiam" ; ergo fides non est scientia vel opinio.

b. Item, est videre per speciem et est videre per speculum in aenigmate, secundum quod dicitur, I Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem". Sed credere est videre per speculum sive in aenigmate; ergo credere est videre, ergo non distat credere et videre; non ergo verum dicit Augustinus, qui dicit: "Videntur praesentia, credunturabsentia".

[Solutio]: 1. Ad hoc respondendum est, secundum Augustinum, in libro De videndo Deo, ubi dicit: "Non, quia dixi quae absunt a sensibus nostris ea credi, sic accipiatur ut inter illa deputentur quae aliquando viderimus et nos vidisse retinemus certique sumus, quamvis tunc non praesto sint, cum recoluntur a nobis: neque enim inter credita, sed inter visa deputantur". "Videre enim est sensu corporis vel intuitu mentis rem comprehendere; crederetvero est quod in conspectu mentis vel corporis nunquam affuisserecolitur". Et per hoc patet quod cognoscere fidei non est idem quod reminisci vel imaginari, quia, cum dicit Augustinus quod "creduntur absentia", intelligit absentia, quae nec "sensu corporis nec intuitu mentis" conspiciuntur, quasi prius visa: sic autem absentia non sunt, de quibus est memoria vel imaginatio.

2. Ad illud quod obicitur quod videtur idem esse fides quod scientia, dicendum quod scientia dicitur stricte cognitio per causam, et hoc modo cognitio fidei non est scientia. Alio modo dicitur scientia cognitio rei per intellectum, et hoc modo dicitur communiter, secundum quem modum Augustinus dicit: "Quae per corpus videntur, nisi mens adsit, quae talia nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri". Tertio modo dicitur scientia communissime, secundum quod comprehendit cognitionem per fidem et cognitionem rei per visionem, secundum quod dicit Augustinus, in libro De videndo Deo: "Constat scientia nostra ex rebus visis et creditis; sed in iis quae vidimus vel videmus nos ipsi testes sumus; in iis autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum, quas nec videmus nec vidisse nos recolimus, dantur signa in vocibus vel in litteris vel inquibuscumque documentis, quibus visis, non visa credantur. Non pro immerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus vel videmus, verum etiam ea quae idoneis testibus vel testimoniis credimus".

3. Ad ultimum dicendum quod videre aliquid dicitur duobus modis: proprie, videre scilicet aliquid in se; et improprie, videre aliquid in alio; et primo modo videre non dicitur credere, secundo modo dicitur. Unde Augustinus: "Si scire non incongruenter dicimus illud quod certissimumcredimus, hinc factum est ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, videre mente dicamus". Tamen proprie, sicut ipse dicita, "creduntur illa quae absunt a sensibus nostris, sividetur idoneum testimonium, quodeis perhibetur. Videntur autem illa quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur vel animi vel corporis sensibus". Et ponit exemplum: "Ut hanclucem corporis sensu et meam voluntatem sensu animi mei video. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, cuius vox mihi praesens est, tamen, quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporiset animi mei, credo non video", dummodo recipiam vocem eius pro idoneo teste, quia, "si existimarem mentiri, non esset testis idoneus, et ideo non crederem".

ARTICULUS III

Utrum prius sit credere quam intelligere.

Quaeritur postea utrum prius sit credere quam intelligere an e converso.

Et obicitur sto: 1. Omnis "fides" est "ex auditu" interiori vel exteriori ; ergo prius est intelligere quid est quod dicitur quam credere: prius est enim creditum intelligere quam credere.

2. Item, Augustinus, super illud, II ad Cor. 3, 5: "Non quod sufficientes simus" etc. "Nullus quippe credit, nisi prius cogitaverit esse credendum". Sed haec cogitatio est intellectus; ergo intellectus semper praecedit credere.

Contra: a. Isai. 7, 9, secundum Septuaginta: "Nisi credideritis, non intelligetis". Propterea quaeritur, cum fides sit de non apparentibus, non tamen de incognitis simpliciter, cuiusmodi cognitio sit in fide et quae sit carentia cognitionis.

b. Item, quae est differentia illa credendorum, quam dicit Augustinus, quia "quaedam non credimus nisi intelligamus, quaedam vero non intelligimusnisi credamus" etc.

Solutio: 1—2. Ad primum dicendum quod est intellectus vocis vel signi et est intellectus rei. Intellectus vero vocis vel signi universaliter praecedit fidem; intellectus vero rei, qui est ex rei praesentia, sequitur fidem, secundum quod dicit Hugo de S. Victore quod cognitionem habet fides, "nonquae ex praesentia ipsarum rerum comprehenditur, sed illam quae ex auditu solo percipitur et verborum manifestatur significatione". — Et secundum hoc patet responsio ad primum obiectum et secundum.

a. Ad illud quod obicitur in contrarium, dicendum, secundum Augustinum, in libro De videndo Deo, quod est cognitio de re duobus modis: uno modo per proprium testimonium, sicut est in iis quae videmus sensu corporis vel sensu mentis; alio modo est cognitio de re per testimonium alterius, sicut est in iis quae credimus. Unde Augustinus: "Iis quae videmus nos ipsi testes sumus; iis quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem; dantur signa in vocibus vel litteris vel quibuscumque documentis, quibus visis non visa credantur". Primo modo res ipsa apparet simpliciter et cognoscitur; secundo modo res est non apparens secundum se nec cognita, sed apparens in suo testimonio, quod aperte cognoscitur, quamvis ipsa res non appareat.

b. Ad ultimum dicendum quod quidam sunt articuli ad quos potest attingere ratio per lumen innatum, ut quoniam Deus est et unus est et omnipotens et huiusmodi, et haec dicuntur credi, cum intelligantur, quamvis imperfecte in praesenti, cum tamen non innititur ipsis rationibus intellectus, sed Veritati primae propter se. Quidam vero sunt ad quos non attingit intellectus nisi per lumen gratiae, ut qui pertinent ad redemptionem humani generis, ut quoniam Deus est homo et huiusmodi, et de iis Augustinus dicit quod prius creduntur quam intelligantur.

Ad maiorem autem horum evidentiam nota distinctionem Augustini, quam ponit Magister, in III libro Sententiarum, dist. 23, et est talis: "Fidem ipsam, dicit Augustinus, videt quisque in corde suo esse, si credit, vel non esse, si non credit; non sicut corpora, quae videmus oculis corporeis, etper ipsorum imagines, quas memoria tenemus, etiam absentia cogitamus; necsicut ea quae non videmus, et ex iis quae videmus cogitationem utcumqueformamus et memoriae commendamus; nec sicuthominem, cuiusanimam, etsi non videmus, ex nostra conicimus et ex motibuscorporis hominem, sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando. Nonsic videtur fides in corde, in quo est, ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia".

Nota ergo quod Augustinus hic distinguit sex genera visionis. Primum est, "cum videmus rem praesentem per suam formam corporalem in' materia existentem, et haec visio dicitur corporalis". Secundum genus "est, cum videmus rem absentem per imaginem illius retentam in memoria, scilicet rei corporalis, et haec visio dicitur imaginaria". Tertium genus "est, quando ex iis" quae videmus, ea "quae non videmus cogitatione formamus, quod potest esse altero istorum modorum, vel cum, singularibus cognitis, per" consequens "habetur cognitio universalis, vel cum, uno" existente "simili, alterum simile, quod non est praesens, cogitamus. Quartus modus est, quando, cognitouno intelligibili, aliud intelligibile cogitamus", vel "cum aliquis ex cognitione suae animae alteram animam cognoscit. Quintus modus est, quando ex actu vel operatione sensibili egrediente a substantia insensibili substantiam insensibilem cognoscimus, ut cum ex motu corporis cognoscimus animam. Sextus modus est, cumaliquid, quod est in mente, actualiter per essentiam suam a mente cognoscitur, quo modo cognoscit mens mea affectiones, et hoc modo dicitur quodanimus, dum credit, cognoscit suam fidem. Et isti quatuor ultimi modi dicuntur visiones intellectuales. Unde, cum dicit Augustinusquod visio intellectualisest quando aliquis videt quod est in se", per suam essentiam, "non est hoc" ratio vel "definitio visionis intellectualis, sed" notificatio ipsius per quamdam sui speciem vel per quoddam eius particulare. "Unde non valet si sic obiciatur: universale cognoscitur ab intellectu, non visione corporali nec imaginaria; ergo intellectuali; sed visio intellectualis est, quando id quod videtur est in anima secundum essentiam" ut est, cum mens videt suas affectiones; "ergo universale secundum essentiam suam estin anima. Ad hoc patet responsio per iam dicta, quoniam illud non est ratio visionis intellectualisnec convertibile cum" ipsa, "sed est quoddam particulare ipsius vel quidam modus illius visionis, quoniamvisio intellectualis dicitur multipliciter, sicut" ostensum "est".

"Numerus" autem "praedictarum visionum" sic habetur, quoniam "omnis visio aut est per formam concretam aut per formamabstractam a materia", sed non abstractam "a conditionibus materiae", aut "per formam" utroque modo "abstractam. Primo modo est visio corporalis, secundo modo imaginaria, tertio modo intellectualis. Sed haec dividitur, quoniam visio rei penitus abstractae a materia aut est rei" visae per se ipsam aut per aliam rem. Si visae "per se ipsam, ultimus modus est. Si" visae "per aliam rem, illud contingit tripli ter: secundum collationem" singularium "ad universale", est prima visio intellectualis; secundum collationem "similis ad simile", visio secunda; "secundum collationem effectusad causam", visio "tertia".

PrevBack to TopNext