III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 3
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 6, C. 3
QUID SIT CREDERE UT EST ACTUS FORMALIS FIDEI, QUOD EST ASSENTIRE.
Ad quod sic: Augustinus: "Credere in Deum est credendo amare, credendo in eum ire, credendo eiadhaerere et membris eius incorporari".
Sed obicitur: 1. Cum amare sit caritatis, credere autem in Deum sit fidei formatae, quod est "credendo amare", ergo fides formata est caritas, quod est falsum. Relinquitur igitur quod credere in Deum non est "credendo amare".
2. Item, si quicumque amat tendit per affectum in id quod amat, ergo credendo tendit in id quod amat; ergo idem est quod dicit "credendo amare" et "credendo in eum ire".
3. Item, adhaerere videtur esse spei virtutis, secundum hoc quod dicitur: "Mihi autem adhaerere Deo bonum est". Non ergo credere in Deum, quod est fidei, est "credendo adhaerere" Deo.
4. Item, incorporatio membrorum Christi est ultima unio animarum ad Deum; sed ultima unio est per caritatem; ergo incorporari est caritatis ; ergo credere non est "membris Dei incorporari".
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod hic describitur actus fidei formatae per potissimas conditiones; et cum sint quatuor hic conditiones, duae primae sunt actus fidei secundum se, duae vero ultimae sunt ipsius fidei secundum quod coniungitur ipsi spei et caritati. Prima autem conditio est "credendo amare" ; secunda est "credendo in eum ire": amare pertinet ad affectum, ire ad effectum. Et secundum hoc distinguitur fides formata ab informi. Fides enim informis privatur affectione amoris, secundum quod dicitur I Cor. 13, 2: "Si habuero fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam" etc.; privatur etiam effectu debiti operis, secundum quod dicitur Iac. 2, 26: "Fides sine operibus mortua est" ; ideo non convenit ei "credendo amare" per affectum nec "credendo in eum ire" per effectum. Sed hoc convenit ipsi fidei formatae, quae est, sicut dicit Apostolus, Gal. 5, 6, operans "per dilectionem" ; quia operans est, convenit ei "credendo in eum ire" ; quia per dilectionem, convenit ei haec conditio "credendo amare". Sic ergo duae primae conditiones conveniunt fidei formatae secundum se. Tertia conditio est "credendoei adhaerere" ; quarta, "membris eius incorporari", quae duae conditiones conveniunt fidei in quantum coniungitur spei et caritati. In quantum coniungitur spei ut disponens ad illam, convenit ei "adhaerere" ; haerere enim primae Veritati habet fides ex se, sed haerere ad sive adhaerere sicut exspectatae beatitudini, habet ex spe. In quantum vero coniungitur caritati sicut disponens ad illam, convenit ei "credendo incorporari", secundum quod dicit Hugo de S. Victore, in Sententiis suis: "Per fidem membra efficimur, per dilectionem vivificamur; per fidem accipimus unionem, per caritatem accipimus vivificationem".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod amare est caritatis, dicendum, secundum B. Augustinum, quod amare dicitur communiter, secundum quod quaelibet virtus definitur per amorem a B. Augustino, et secundum hoc amor dicitur primae Veritatis in fide, amor beatitudinis in spe, amor Bonitatis in caritate. Alio modo dicitur amor specialiter, secundum quod dicitur quod est amor Bonitatis ut bonitas. Secundum hoc amare dicitur duobus modis: generaliter et specialiter. Dicendum igitur quod, cum dicitur "credere in Deum est credendo amare", amare non sumitur ibi specialiter, secundum quod est Bonitatis in quantum Bonitas, quia hoc modo amare est caritatis; sed dicitur amare generaliter, secundum quod est respectu Veritatis primae, in quantum bona et delectabilis est virtuti rationali.
On this page