Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 1

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 1

UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT FALSUM AUT VERUM TANTUM.

Circa primum sic proceditur: a. "Fides est certior habitus quam sitscientia: scientia enim est eius cui adhaeret intellectus per medium, fides" vero "eius cui" adhaeret "sine medio".

b. "Item, intellectus, qui dicitur principiorum, adhaeret sine medio, sed tamen veritati creatae, fides autem Veritati increatae. Ergo, cum scientia, qui est habitus minus certus, sit tantum verorum, fides erit tantum verorum".

c. "Item, fides est tantum articulorum vel eorum quae habent reduci ad articulos; sed haec omnia vera sunt; ergo etc."

d. "Item, per fidem iit prima assimilatio primae Veritati. Ergo fides non est falsi".

e. "Item, fidei succedit visio, et non erit tunc sub visione nisi quod nuncest sub speculo", et quidquid sub speculo est, erit sub visione; sed nihil videbitur nisi verum; ergo etc.

Contra: 1. "Spei videtur subesse falsum, utin illo qui sperat se habiturum vitam aeternam, et ita non erit". Ergo et fidei pari ratione.

2. "Item, volito ex caritate potest subesse falsum, ut" contigit in " Apostolo, qui voluit ire ad Hispanos, et non ivit" ; et inde ut prius.

3. "Item, Abraham credi it quod esset immolaturus filium suum, et voluit id ipsum, et sicut meruit volendo, ita meruit credendo": volendo enim meruit, "quiaex caritate voluit" ; eadem "ratione ex fide—virtute credidit".

4. "Item, Cornelius credidit Christum esse incarnandum, et iam Christus erat incarnatus. Ergo credidit falsum".

5. "Item, obicitur de eo qui" credit "corpus Christiesse quod ab eo sumitur", non tamen est, "quia, nisi crederet, non adoraret", et ita credit falsum.

6. Item, "Abraham credidit Christum esse incarnandum" ; sed dicitur, " Rom.5, 8: "Commendat autem Deus caritatem suam in nobis"", Glossa: " Fuit et alius modus Deo possibilis, sed nullus miseriae nostrae sanandae convenientior. Contingat ergo quod Christus non incarnetur" ; si "ergo Abraham credidit ipsum incarnandum, nec Christus incarnatus est nec incarnabitur, fidei ergo Abrahae subruit falsum".

[Solutio]: "Ad hoc" dicendum "quod fides non est nisi de vero. Et ratio huius est ex parte intellectus, qui, quantum in se est, rectus est, et tunc maxime cum est in primam Veritatem, ad quam natus est; sed" hoc "non potest nisi sustentetur et firmetur aliquo lumine desuper veniente", quod quidem "est fides", ab ipsa luce primae Veritatis; et quia lumini primae Veritatis non potest subesse falsitas, "ideo fides non" potest esse "nisi de vero".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud "quod obicitur de spe", dicendum quod "motu spei non sperat aliquis se habiturum vitam aeternam nisi" secundum "exigentiam meritorum et perseverantiam, et ita spei-virtuti nunquam subest falsum. Qui enim aliter speratse habiturum" vitam aeternam praesumit et non sperat spe-virtute.

2. Ad aliud dicendum quod non est simile de caritate et fide, "quia caritas non respicit rationem veri et falsi, sed boni et mali, et potest esse caritas circa bonum quod non est, volendo illud. Cum enim dicitur: bonum est Apostolumire" ad Hispanos, non sequitur quod si bonum est, et verum est, quia hoc verbum est "non est ibi copula praesentialltatis, sed tantum enuntiationis", hoc est dicere, non copulat actu et simpliciter, sed habitu et conditionaliter, "ut cum dicitur: Pascha est pulcrum tempus, omnis homo timet in mari".

3. Ad aliud dicendum quod "Abraham sicut voluit immolare filium, ita credidit se immolaturum: illud enim credere", sicut dicunt, "non fuit motus fidei, sed liberi arbitrii, cum non sit motus fidei nisi circa articulos et circa ea quae ad articulos possunt reduci".

4. Ad quartum solvitur distinguendo tria tempora, scilicet tempus ante incarnationem et tempus post incarnationem et tempus incarnationis. In tempore ante incarnationem distante simpliciter "oportebat credere Christum incarnandum" ; pro tempore vero "post incarnationem" distante, praedicatione Apostolorum divulgata, et sermone confirmato a Deo per sequentia signa, oportebat simpliciter credere ipsum incarnatum; "sed tempore medio spirituales" viri, "quorum erat signare tempora secundum dicta Prophetarum, non credebantsimpliciter ipsum esse incarnandum, sed" si "non" erat "incarnatus. Unde arguuntur Iudaei per Ieremiam8, 7, qui non consideraverunt tempus" ; unde dicit: " "Milvus in caelo cognovit tempus suum"etc., "populus autem meus non cognovit iudicium Domini"".

5. Ad illud "quod obicitur de hostia, dicitur quod non debet quis simpliciter credere sub illa forma esse corpus Christi, sed sub" conditione, scilicet "si facta sunt ea quae exiguntur secundum formam traditam a Christo et Ecclesia".

6. Ad ultimum quod obicitur de Abraham, "dicunt quidamquod" ipse credidit "incarnationem et non Christum incarnandum. — Sed contra: I ad Cor.10, 3, super illud "Omnes nimiam escam"" etc., Glossa: " In signis itaque diversis eadem est fides. Tempora variata sunt, fides non, quia illi Christum venturum, passurum crediderunt, nos autem venisse et passum esse".

"Aliter dicunt aliiquod motus Abrahae habebat duas habitudines: unam ad habitum fidei, quae est causa eius, et secundum hanc habitudinem dicunt non esse dependens de futuro, cum habeat secum suam causam; aliam autem habebat ad suam materiam, scilicet ad creditum, quod non habet determinatam veritatem; unde motus fidei, licet esset in illud, non tamen necessario erat in illud". "Alii aliter" dicunt "quod, licet Christus non incarnaretur, tamen Abraham, credendoChristum incarnandum esse, non credidit falsum, sed verum. Non enim sequitur: si Christus est incarnandus, incarnabitur; nec sequitur: si non incarnabitur, non est incarnandus, sicut non sequitur: si Antichristus est futurus, eritneque: si non erit, non est futurus. De multis enim dicitur quod futura sunt, et vere, quae tamen non erunt. Cum enim dicitur: hoc est futurum, non est sensus hoc erit, sed sensus est hoc ordinatum est esse in rerum natura, sive quod hoc erit, est ordinationis exitus in esse. Cum vero dicitur: hoc futurum est, fit enuntiatio de ordinatione exitus vel eventus, non de exitu ordinationis; et cum dicitur: hoc erit, fit enuntiatio de exitu ordinationis, non de ordine exitus. Est autem duplex ordinatio: est ordinationecessitatis naturalis et est ordinatio congruitatis sive convenientiae. Unde quando Isaiasdixit de Ezechia quod esset moriturus, non dixit falsum, quia non dixit hoc de exitu ordinationis, sed de ordinatione exitus, quianaturali ordinatione ita ordinatum erat quod Ezechias moriretur; etquod non fuerit mortuus, fuit a summa Causa, quae non mutavit ordinationem, sed potius exitum ordinis. Eodem modo, cum dicitur: Christus est incarnandus, non idem valet acsi diceretur: Christus incarnabitur. Quod enim Christus incarnaretur fuit ordinatio congruitatis sive convenientiae. Tale enim peccatum, scilicet primi parentis, talem requirebat medicinam, ut sicut mors per feminam, vita per feminam, sicut mors per lignum, vita per lignum, sicut ad imaginem Dei formati, ita ad eius imaginem retormati, et huiusmodi multa quaeponit Anselmus, in libro "Cur Deus homo". Et haec est convenientia, de qua loquitur Augustinus, in praedicta auctoritate: Nullus modus sanandae nostrae miseriae convenientior. Qui ergo dicit Christum incarnandum, nihil aliud dicit quam ordinationem congruitatis qua Christus incarnetur, et hoc semper verum est, etiam si Christus non incarnetur. Et hoc est quod credidit Abraham, et ita semper verum est, et hoc est articulus. — Si autem" quaeritur nonne "credidit quod Christus incarnabitur, et ita falsum, respondeo quod istud est exitus ordinationis, non ordinatio, et hoc non est articulus simpliciter, sed incarnabitur secundum quod dicunt Prophetae".

PrevBack to TopNext