Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 2

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 7, C. 2

UTRUM OBIECTUM FIDEI SIT DE APPARENTIBUS SIVE DE VISIS.

Quaeritur postea utrum fides sit de apparentibus sive de visis.

Et videtur quod sic, per hoc quod Petrus videbat Christum pati, et tamen idem credebat. Ergo fides est de visis.

Sed ad hoc respondetur quod fides-virtus non dicitur esse in Petro "ex eo quod videbat hominem pati, sed ex hoc quod credebat Deum esse qui patiebatur".

Propter hoc quaeritur utrum visio fidem evacuet.

Ad quod sic: 1. Ioan. 14, 2: "Vado vobis parare lacum", ibi dicit Glossa Augustini: "Eat Dominus et paret locum; cat, ne videatur; lateat, utcredatur. Tunc enim locus paratur, si fide vivatur, credatur, desideretur, ut desideratus habeatur; desiderium dilectionis praeparatio mansionis". Ex hoc arguitur: Si oportet quod Deus lateat ut credatur, ergo ipsa visio evacuat credulitatem; ergo, cum Petrus videret Christum pati, non habebat iidem passionis.

2. Item, sicut scientia evacuat opinionem, cum advenit, ita evacuabit fidem, quia scientia est cognitio perfecta; "cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est". Ergo, cum B. Virgo habuerit scientiam quod concepit sine virili, semine, in B. Virgine evacuabatur fides illius articuli: "Conceptus de Spiritu Sancto". Ergo nec in B. Virgine nec in Petro fuit fides omnium articulorum.

3. Item, cum visio gloriae evacuet fidem. Paulus autem raptus est usque ad visionem gloriae, quia "usque ad tertium caelum", hoc est usque ad tertium genus visionis, qua videntur res per sui praesentiam, sicut dicit Augustinus, ergo in Paulo evacuabatur fides.

Relinquitur igitur quod fides non compatitur secum visionem sensibilem nec intellectualem nec scientiam.

Contra: a. Cognitio intellectiva de aliquo ,non evacuat sensitivam cognitionem, quamvis sit certior cognitio, nec e converso; ergo nec cognitio fidei evacuabit cognitionem sensibilem, quamvis sit certior, nec e converso ; ergo Petrus poterat simul Christum videre pati per sensum et credere per intellectum.

b. Item, aliquis sciens scientia demonstrativa eclipsim solis, si postea sciat scientia sensitiva vel experimentali idem, non evacuatur haec scientia per illam, nec e converso, immo magis una perficitur ab alia. Ergo scientia certior non evacuat minus certam de re eadem; ergo multo magis nec scientia experimentalis de conceptu Filii Dei evacuabit fidem in B. Virgine.

c. Item, scientia propter quid de re non evacuat scientiam quia, quamvis luminosior sit illa. Ergo nec visio raptus Pauli, quamvis luminosior sit, evacuabit visionem fidei in Paulo.

d. Item, si aër illuminetur lumine ignis et postea adveniat lumen solis, adhuc tamen remanet lumen ignis, licet non appareat. Ergo, cum omnis scientia et cognitio sit per aliquam lucem interiorem, simili ratione maior cognitio non evacuabit minorem quantum ad substantiam sicut nec luminositas.

Propterea quaeritur cuiusmodi cognitionem evacuet fides et a cuiusmodi cognitione evacuetur.

Solutio: 1-3. Ad hoc ultimum est dicendum quod quaedam cognitiones sunt, quae pertinent ad diversas vires; quaedam vero sunt, quae pertinent ad eamdem vim. Ubi sunt cognitiones pertinentes ad diversas vires indistincte, una non evacuat alteram; unde nec cognitio intellectiva evacuat sensitivam, pari ratione nec cognitio fidei, quae pertinet ad intellectum, in Petro evacuat cognitionem secundum visum vel e converso. Ubi vero sunt cognitiones pertinentes ad eamdem vim, distinguendum est: aut sunt coordinatae aut non sunt coordinatae. Si autem non sunt coordinatae, sed sunt secundum diversas vias, una non evacuat aliam, quamvis una sit certior alia. Et haec est ratio quare, scientia speculativa non evacuat scientiam experimenti vel scientia propter quid scientiam quia, quamvis sint cognitiones eiusdem generis, pertinentes ad eamdem vim, scilicet intellectivam. Simili et fortiori ratione nec scientia experientiae de conceptione sine semine evacuabat fidem de eodem in B. Virgine nec visio in raptu Pauli evacuabat fidem in ipso, cum in B. Virgine cognitio quae est per experientiam et cognitio quae est fidei non sint coordinatae, ut una sit ad aliam, similiter in Paulo. Ubi vero cognitiones coordinatae sunt, ut una sit ad aliam ordinata, sicut terminus et ea quae sunt ad terminum et ea quae sunt ad terminum propinquius et ea quae sunt ad terminum remotius, una evacuat aliam, scilicet illa, quae est terminus, illam, quae est ad illum terminum, et illa, quae est ad terminum propinquius, illam, quae est ad terminum remotius. Tamen in hoc est differentia quod, ubi sunt cognitiones coordinatae, ut terminus et ea quae sunt ad terminum, illa quae est terminus, simpliciter evacuat illam quae est ad terminum. Verbi gratia, scientia et opinio ordinantur, sed scientia est terminus, opinio vero ad terminum: opinio enim ordinatur ad scientiam sicut ad suum terminum in via; ideo, adveniente scientia de aliquo, simpliciter evacuatur opinio de illo. Similiter, visio est terminus, fides vero est ad terminum: est enim fides ad visionem, quae est terminus in patria; ideo, adveniente visione, evacuatur fides visione gloriae. - Ubi vero sunt visiones coordinatae, ut ad terminum propinquius et ad terminum remotius, illa, quae est ad terminum propinquius, evacuat illam, quae est ad terminum remotius, non simpliciter, sed secundum quid: verbi gratia, in fide formata et informi. Fides enim formata est ad terminum, visionem scilicet gloriae, propinquius; fides vero informis remotius, et, adveniente fide formata, quae est propinquior, evacuatur fides informis, quae est remotior, secundum modum, non secundum substantiam, secundum quid et non simpliciter, sicut patet ex supra dictis in praecedenti.

PrevBack to TopNext