III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 4
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 4
UTRUM FIDES FUERIT IN CHRISTO ANTE PASSIONEM.
Ad quod sic: 1. Ioan. 1, 14, dicitur Christus plenus "gratiae et veritatis", secundum quod homo. Ergo plenus omnibus virtutibus gratuitis; ergo fide.
2. Item, Christus ante mortem fuit in statu merendi summo ; sed summus status merendi est mereri secundum omnem virtutem; ergo merebatur secundum omnem virtutem ; ergo secundum fidem.
3. Item, in Christo fuit spes immortalitatis et glorificationis secundum corpus. Ergo et fides. — Item, nos ponimus vere in eo passiones timoris, doloris, compassionis, quae ponunt imperfectionem affectionis. Si ergo non est inconveniens ponere virtutes quae concernunt imperfectionem affectionis, ut patientiam, misericordiam et huiusmodi, non erit inconveniens ponere virtutes quae concernunt imperfectionem cognitionis, sicut fidem.
4. Item, cognitio naturalis est imperfecta respectu cognitionis gratuitae et gloriosae; sed cognitio naturalis, quamvis imperfecta, ponitur in Christo; ergo similiter cognitio aenigmatica, quamvis sit imperfecta; sed assensus Veritati primae et cognitio aenigmatica ponuntur in fide; ergo, si assensus Veritati primae fuit in Christo, et cognitionem aenigmaticam nihil prohibeat ponere, relinquitur quod in Christo fuit fides.
Contra: a. Col. 2, 3: "In ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi", quod intelligitur de Christo, secundum quod homo, ab initio conceptionis. Ergo in ipso non fuit aliqua imperfectio cognitionis; cum ergo fides ponat imperfectionem cognitionis, non fuit fides in Christo.
17. Item, cognitio beata evacuat cognitionem aenigmaticam et fidem, I Cor. 13, 10. Cum ergo in Christo fuerit cognitio beata, in ipso non fuit cognitio aenigmatica.
Solutio: Secundum quod dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo, quod assumptio passibilitatis necessaria fuit Redemptori, quia per passionem debebat satisfacere et rem suam iusto pretio et condigno recuperare; ut ergo solveret iustum pretium, necessaria erat passibilitas. item, necessaria erat perfecta scientia, ut solveret pretium condignum et dispensationi redemptionis convenientissimum. Quia ergo tale et tantum negotium sapientissimum requirebat, cum assumptione passibilitatis necessaria fuit perfectio cognitionis. Unde, sicut dicit Anselmus, quia "ignorantia ad nihil utilis est", passibilitas vero utilis redemptioni, non assumpsit Salvator ignorantiam aliquam, sed assumpsit possibilitatem. Quoniam autem perfecta cognitio evacuat imperfectam eiusdem generis, sicut dicit Apostolus, I Cor. 13, 10: "Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est", perfecta cognitio Dei in Christo non compatiebatur cognitionem imperfectam Dei. Propterea, cum fides ponat imperfectam cognitionem Dei, quia est in aenigmate, manifestum est quod in ipso non fuit fides, sed perfectio, quae succedit fidei, sive contemplatio.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur quod in Christo fuit plenitudo omnis gratiae, dicendum quod verum est. Sed cum plenitudine gratiae fuit plenitudo veritatis, quae est plenitudo cognitionis, sicut dicitur Ioan. 1, 14: "Plenum gratiae et veritatis" ; plenitudo autem cognitionis non compatitur secum imperfectionem cognitionis fidei. Ex illa ergo auctoritate potius sequitur quod in illo non fuerit fides.
2. Ad secundum similiter patet responsio. Nam meritum Christi, secundum quod homo, debuit esse meritum nostrae redemptionis; merito autem redemptionis non conveniebat, sed repugnabat imperfectio cognitionis ; ideo merito Christi non erat necessaria fides in ratione fidei. Cum ergo officio Redemptoris repugnaret et personae Redemptoris non conveniret — non enim conveniebat illam personam, quae Deus est, aliquid ignorare vel imperfecte cognoscere — propterea nec merito suo, secundum quod homo, nec merito nostro necessaria erat fides, sed contemplatio veritatis — Ad illud ergo quod obicit, dicendum quod summum meritum non ponit mereri secundum numerum virtutum, sed secundum perfectionem gratiae omnium virtutum.
3. Ad tertium quod obicitur de spe et de passionibus timoris et doloris in Christo, patet responsio. Nam, quamvis ista ponant imperfectionem ex parte affectionis, erant tamen necessaria dispensationi redemptionis, sicut ostensum est supra, De incarnatione, Quaestione de poenalitatibus assumptis a Christo. Nulla autem cognitionis imperfectio erat necessaria, immo magis repugnans; propterea nec fides.
4. Ad ultimum vero quod obicitur de cognitione naturali, dicendum quod cognitio naturalis perfecta, qualis diceretur fuisse in Adam ante peccatum secundum perfectionem naturae, fuit in Christo perfectissime. Haec autem cognitio, quamvis sit imperfecta comparatione, hoc est respectu cognitionis gratuitae vel beatae, perfecta tamen est perfectione sui generis, secundum quod fuit in Christo; et ideo haec non evacuatur per cognitionem pertectam gratiae vel gloriae. Cognitio vero aenigmatica, quae est fidei, non solum est imperfecta respectu cognitionis gloriae, sed etiam in suo genere, quod est cognitio gratuita, et ideo non est simile de imperfectione cognitionis naturae et cognitionis fidei.
On this page