Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 3

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 8, C. 3

UTRUM FIDES FUERIT IN ADAM ANTE LAPSUM.

Postea quaeritur utrum in Adam ante peccatum fuerit fides.

Ad quod sic: a. Hugo de S. Victore, in Sententiis, dicit: "Cognovit homo in primo statu Creatorem suum, non ea cognitione quae foris auditu solo percipitur, sed ea quae intus per inspirationem ministratur; non ea qua Deusmodo a credentibus absens fide quaeritur, sed ea qua per praesentiam contemplationis scienti manifestus cernebatur". Patet ex hoc quod non cognoscebat per fidem.

b. Item, 23 dist. II Sententiarum, dicitur quod homo in illo statu "Dei praesentiam contemplabatur, non ita excellenter sicut post hanc vitam sancti visuri sunt, neque ita in aenigmate, qualiter in hac vita videmus". Cum ergo fides videat in aenigmate, videtur quod fide non cognovit.

c. Item, Hugo, in libro De sacramentis, dicit, tractatu De Fide, quod homo in primo statu "oculum acceperat quo intra se Deum videret et ea quae in Deo erant, et hic est oculus contemplationis" ; per tenebras vero peccati "oculus contemplationis extinctus est ut nihil videret". Quia ergo oculum contemplationis non habet, Deum et quae in Deo sunt videre non valet, propterea fides post peccatum necessaria est. Ex quo relinquitur quod ante peccatum non erat fides in homine, sed contemplatio.

Contra: 1. Homo in statu primo aut videbat Deum sicut est, id est per speciem, aut videbat Deum per speculum sive imaginem. Si sicut est, ergo videbat visione gloriae, quod patet falsum. Si vero videbat Deum per imaginem, ergo et per fidem, quia, sicut dicit Hugo, in libro De sacramentis, Apostolus dicit: " "Videmus nunc per speculum, tunc autem facie ad faciem". Quid est, dicit Hugo, "per speculum"videre? Imaginem videre. Quid est "facie adfaciem"videre? Rem videre". Secundum hoc ergo qui per fidem vident, imaginem vident ; qui per contemplationem vident, rem vident.

2. Item, Hugo, in eodem: "Si fideles ipsam rem, quae Deus est, viderent, non "per speculum in aenigmate", sed facie ad faciem viderent". Ergo, si homo ante peccatum videbat ipsam rem, videbat "facie ad faciem" ; ergo visione gloriae; cum ergo hoc falsum sit, relinquitur quod non videbat ipsam rem, sed imaginem, et ita per fidem.

3. Item, Hugo, volens illud exponere: "Tuncautem facie ad faciem", ponit exemplum tale: "Pone, inquit, aliquem esseretro te vel supra te; aversa est facies tua ab illo, et si forte ille respicit ad te, non tu similiter ad illum. Quamdiu sic eris, illum "facie ad faciem"videre non poteris. Exhibe speculum et pone ante te, statim videbis imaginemillius qui est ad dorsum tuum vel supra verticem. Videresillum, sed inimagine sua, nondum in facie; nondum cognoscis sicut cognosceris: cognosceris enim in re, sed cognoscis in imagine. Convertere ad illum, pone faciem ad faciem, videbis non imaginem, sed ipsam rem; prius vi isti illum in imagine sua, modo vides illum in facie sua". Secundum hoc ergo arguitur: cum homo ante peccatum non videret "facie ad faciem", quod videbat imaginem, et ita per fidem.

Solutio: Dicendum quod Adam in primo statu non habuit fidem in ratione fidei. Et hoc patet, si quis consideret comparationem cognitionis quae per iidem est et cognitionis, quae erat in Adam ante peccatum, ad cognitionem gloriae. Cognitio enim quae est per iidem evacuatur adveniente gloria; cognitio vero Adae de Deo non evacuaretur, adveniente gloria, si stetisset, sed perficeretur.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod sicut dicitur sol videri multipliciter - uno modo in speculo, alio modo in nube, tertio modo in aere luminoso, quarto modo in se ipso - sic est distinguere visionem Dei multiplicem. Una est visio in speculo, quae est visio per fidem, et haec est intima. Alia est visio Dei in se ipso, et haec est per speciem, et haec est suprema. Et inter has duas est accipere duas medias: unam, quae est visio Dei in imagine simpliciori, velut in aere luminoso visionem soiis, et haec est superior; alia est in imagine obscuriori et compositiori, sicut est visio solis in aëre umbroso vel in nube, et haec est inferior. Dicendum ergo sine praeiudicio quod visio angeli et hominis ante peccatum respectu Dei non erat in gradu supremo, qui est gloriae, nec in gradu intimo, qui est fidei, sed in medio, sed differenter. Nam, cum angelus et homo insignitus sit di na imagine sive similitudine, quia angelica natura secundum se separata est a natura corporea, simplicior et purior est per naturam; et si secundum exigentiam naturae radiet rationalis, quae corpori unita est vel unibilis, ex unione et intentione ad corpus per naturam obscurior est angelica natura; unde, si secundum modum naturae radiet gratia, obscurius recipiet luminis spiritualis analogiam. Propterea cognitio angelica ante peccatum respectu Dei luculentior et luminosior erat quam cognitio hominis, neutra tamen est per speciem vel per fidem.

2. Ad illud ergo quod obicit quod est per imaginem, et ita per fidem, dicendum quod non sequitur. Imago enim dupliciter dicitur: est enim imago immediata, quae est imago rei, sicut dicitur imago vel similitudo solis in aëre; et est imago mediata, imago Scilicet imaginis, ut imago solis in speculo. Primo modo videre in imagine dicitur visio, qua rationalis creatura videbat ante lapsum in se per luminis divini praesentiam, quamvis non per speciem. Secundo modo videre in imagine est videre per fidem, quo modo videt homo post lapsum, et istud est videre per speculum. Videre in imagine, quae immediate a re visibili exprimitur in vidente, non excludit rei praesentiam; videre vero in speculo excludit rei praesentiam et ponit absentiam, quia imago rei non immediate exprimitur in vidente a re quae videtur, sed mediante speculo. — Ad illud ergo quod obicitur, dicendum quod videre rem praesentem, quae est Deus, est dupliciter: vel in se vel in suo effectu. In se, sicuti videtur in statu gloriae, et hoc est videre per se speciem sive "facie ad faciem". In suo effectu praesens videtur in imagine rationali in statu innocentiae, in quo videbatur praesens, id est prae sensu ens, a rationali creatura, et istud non est videre "facie ad faciem", quia, cum videtur et intelligitur Deus vivens, sapiens et intelligens etc. in imagine, quae est, vivit, sapit, et intelligit, adhuc non est plena conversio rationalis creaturae ad Deum, et ideo non potest dici visio faciei ad faciem; sed, cum videtur et intelligitur in se ipso, sicut cum videtur "sicut est", abstracto omni intellectu creaturae, tunc est plena conversio rationalis creaturae ad Deum et ideo visio faciei ad faciem.

3. Ad ultimum patet responsio ex iam dictis. Notandum tamen quod, cum Deus videtur et intelligitur, abstracto omni intellectu creaturae, videtur per speciem, ut in gloria; cum est in effectu suo, qui est imago rationalis ut praesens, videtur in similitudine immediata, ut in statu innocentiae; cum vero in effectu, qui est rationalis imago ut absens, videtur per speculum, ut post lapsum videtur per fidem. Rationalis igitur creatura dupliciter gerit similitudinem Dei: ad videndum Deum praesentem, et sic videbatur ante peccatum, ut in imagine; et ad videndum Deum absentem, et sic videtur post peccatum per fidem, ut in speculo. Unde Hugo de S. Victore: "Speculum est cor tuum, si tamenmundum fuerit et extersum; imago in speculo, fides in corde tuo". Fides autem imago est Dei, non ut praesentis, sed ut absentis, quia, sicut dicit Augustinus, in libro De videnda Deo, "creduntur absentia".

PrevBack to TopNext