Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 2

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 2

QUAE SIT RATIO SYMBOLI.

Consequenter quaeritur de ratione Symboli, id est collectionis articulorum. Et incidunt quaestiones disciplinales circa hoc plures.

1. Prima generalis, quae scilicet causa fuerit compositionis Symboli, id est collectionis articulorum.

2. Secunda, cum primum Symbolum, quod dicitur in silentio, sit ab Apostolis constitutum, sicut tradunt auctoritates, quae ratio fuit editionis aliorum Symbolorum, videlicet Symboli quod cantatur in Missa: "Credo", scilicet "in unum Deum", quod fuit a Patribus in Nicaeno Concilio constitutum, et Symboli Athanasii quod cantatur in Prima, cum primum ab Apostolis, omni sapientia eruditis, sufficienter contineret articulos necessarios ad salutem.

3. Item, cum Symbolum Apostolorum, et Symbolum Patrum distinguatur secundum ea quae tribus personis appropriantur, sicut patet consideranti, quae ratio est quod Symbolum Athanasii aliter distinguatur.

4. Item, quaeritur de Symbolo Apostolorum quare dicatur demisse et in Prima et in Completorio, plus quam in horis aliis.

5. Item, quare Symbolum Patrum cantetur in Missa et post Evangelium.

6. Item, quare Symbolum Athanasii cantetur in Prima.

[Solutio]: Ad quae respondendum per ordinem.

1. Et primo ad primum dicendum quod causa Symbolorum, id est collectionis articulorum, est instructio fidelium in una intelligentia et confessione veritatis et devotione religionis. Cum enim una sit veritas, in qua beatificanda est humana natura, una intelligentia, una confessio, una religio debet esse in tendendo ad ipsam veritatem. Ideo, cum tot essent diversitates hominum, natione, moribus, lingua, cognatione et aliis modis multis, Spiritu Sancto illuminante, excogitaverunt Patres colligere singula credenda et confitenda de ipsa divinitate in unam confessionis coordinationem, ut omnium credentium esset confessio una, fides et religio, ut, sicut dicitur, Act. 4, 32, "multitudinis credentium" esset "cur unum et anima una", et sicut dicit B. Augustinus, in libro De Symbolo: "Multae animae erant, fides eas unam iecerat". Unde notat! quod ex hac unitate dicitur Symbolum. Symbolum enim in Naturali Philosophia dicitur convenientia; propter convenientiam ergo intellectuum in veritate una et religione una Symbolum fidei appellatum est. Nota tamen quod praeter hanc causam duae possunt aliae assignari denominationis Symboli. Una est convenientia Apostolorum in Symbolo componendo, sive Patrum, quia, sicut intra patebit, in Symbolo Apostolorum unusquisque apposuit partem suam: inde dictum est Symbolum a sin quod est cum, et bole quod est sententia, quasi multorum setentia. Alia causa est convenientia Scripturarum, ex quarum aggregatione tactum est Symbolum. Unde Augustinus, in libro De Symbolo: "Ista verba per divinasScripturas sparsa sunt, sed tamen collecta et adunum redacta, ne tardorum hominum laboraret memoria".

2. Ad secundum dicendum quod causa multiplicationis Symbolorum fuit triplex: fidei instructio, veritatis explanatio, erroris exclusio. Instructio fidei fuit causa compositionis Symboli Apostolorum: ad hoc enim compositum est ut in una fide credendorum necessariorum saluti fideles erudirentur. Fidei explanatio circa dubitationes emergentes fuit causa compositionis Symboli sanctorum Patrum, quod cantatur in Missa. Erroris vero exclusio propter haereses multiplices pullulantes causa fuit Symboli Athanasii, quod cantatur in Prima "Quicumque vult" etc. 3. Ad tertium quod quaeritur de diversitate distinctionis, quae est in Symbolis, dicendum quod, sicut iam tactum est, primum Symbolum Apostolorum fuit ad instructionem fidelium in fide Trinitatis, et ideo secundum appropriata Trinitatis distinguitur, ut pars prima sit de appropriatis Patri: "Credo in Deum Patrem", etc.; secunda de appropriatis Filio, scilicet: "Et in Iesum Christum Filium eius" ; tertia de appropriatis Spiritui Sancto: "Credo in Spiritum Sanctum". — Secundum Symbolum Nicaenae Synodi fuit ad explanationem fidei Trinitatis: unde et illud Symbolum distinguitur secundum ea quae conveniunt tribus personis. Tameng, quia tunc emergebat dubitatio circa personarum aequalitatem et maxime circa personam Spiritus Sancti, ideo, cum prima pars illius Symboli sit de pertinentibus ad Patrem, cum dicitur: "Credo in unum Deum Patrem" etc.; secunda de pertinentibus ad Filium: "Et in unum Iesum Christum Filium eius" etc.; tertia est de pertinentibus ad Spiritum Sanctum cum protestatione aequalitatis; unde ibi dicitur: "Et in Spiritum Sanctum Dominum, qui cum Patre et Filio simul adoratur" etc. — Tertium vero Symbolum Athanasii fuit contra haereses pullulantes circa fidem divinitatis et humanitatis. Ideo illud Symbolum primo removet errores circa confessionem unitatis essentiae divinae et distinctionis personarum per rectam confessionem essentialium et personalium Deo dignarum nominationum; unde post versiculos prooemiales dicitur: "Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate" etc.; secundo vero removentur errores circa fidem humanitatis, cum dicitur: "Sed necessarium est ad aeternam salutem".

4. Ad quartum quod quaeritur de Symbolo Apostolorum quare submisse dicitur, dicendum quod propter hoc ut status primitivae Ecclesiae repraesentetur, quando Apostoli et fideles non audebant fidem Christi confiteri in manifesto usquequaque. In Prima vero et Completorio istud Symbolum dicitur, ut significetur quod sine fide impossibile est dirigi et placere Deo in bonis, secundum quod dicitur ad Hebr. 11, 6: "Sine fide impossibile est placere Deo", ideo dicitur in Prima, antequam procedatur ad opera in die. Iterum, ut significetur quod sine fide impossibile est resistere malis, secundum quod significatur in I Petri ultimo, 9, ubi dicitur: "Resistite", scilicet diabolo, "fortes in fide", ideo dicitur in Completorio, in munimentum contra tentationes nocturnas. Et hoc est quod dicit Augustinus, De Symbolo: "Accipite regulam fidei, quod est Symbolum, et cum acceperitis, in corde scribite et quotidieapud vos dicite, antequam dormietis", supple in Completorio; "antequam procedatis", supple in hora Prima, "vestro Symbolo vos munite".

5. Ad illud quod quaeritur quare Symbolum Patrum cantatur in Missa post Evangelium, dicendum quod Symbolum Patrum et etiam Athanasii est contra declamationes et garrulationes haereticorum, ad quas contutandas instituta sunt per confessionem fidelium. Praeterea, in Missa Symbolum Patrum cantatur, ut confessione fidei et devotione praeparemur ad participationem sacramenti Dominici corporis, cuius participes efficimur per fidem; unde Augustinus: "Crede, et manducasti". Post Evangelium vero canitur, ut monstretur quod Symbolum ex verbis Domini loquentis in Evangelio accipitur.

6. Ad illud quod quaeritur quare Symbolum Athanasii in Prima cantatur, dicendum quod propter duo, scilicet propter significationem, ut designetur quod fides est prima mentis illuminatio et prima virtutum; et propter utilitatem: armamur enim Symbolo fidei secundum quod dicitur ad Ephes. 6, 16: "In omnibus sumentes scutum fidei". Propterea in hora Prima arma fidei sumimus, ut omnes tentationes expugnare valeamus.

PrevBack to TopNext