Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 3

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 3

DE SUFFICIENTIA CREDIBILIUM SECUNDUM DISTINCTIONES TEMPORUM.

Consequenter quaeritur de sufficientia fidei secundum successiones temporum. Et quaeruntur duo: Primo, utrum esset sufficientia salutis sine fide Mediatoris; secundo, utrum necessarium fuerit credere omni tempore ea quae credimus de fide Mediatoris.

ARTICULUS I

Utrum esset sufficientia salutis sine fide Mediatoris.

Ad primum sic: 1. Ad Hebr. 11, 6: "Accedentem oportet credere quod Deus est et quod remunerator est".

2. Sed quaeritur utrum ante adventum et Legem hoc credere suffecerit ad salutem. Nam tempore gratiae constat certissime hoc non sufficere: oportet enim universa credi quae in Symbolis continentur.

3. Propter hoc quaeritur quare Apostolus ista duo posuit et utrum aliquo tempore suffecerit hoc ad salutem. Videtur quod sic, quia ante peccatum Adae non erat necessaria redemptio humani generis; ergo nec fides Mediatoris erat necessaria saluti; pro tempore ergo illa sufficeret credere quod Deus est et quod remunerator est absque fide Mediatoris.

4. Item, post peccatum in lege naturae non erat lege naturali, quae est in dictamine rationis, scriptum aliquod praeceptum credendi Mediatorem sive Redemptorem ; nec ex Lege posita nec ex Prophetis erat praedicatum quod credenda esset redemptio humani generis. Relinquitur igitur quod pro statu illo non obligabantur ad fidem Mediatoris; ergo sine illa poterat esse salus.

5. Item, nunquam Deus exigit a nobis supra posse. Cum ergo fides Mediatoris non posset haberi nec per Scripturas nec per creaturas nec per Prophetas, per quos insinuaretur credendum esse Mediatorem, relinquitur igitur quod non semper fuerit necessaria fides Mediatoris.

Contra: a. Augustinus, Ad Optatum: "Nemo liberatur a damnatione, quae facta est per Adam, nisiper fidem Iesu Christi".

b. Item, idem Augustinus: "Eadem fides Mediatoris, quae nos salvat, salvos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum".

Solutio: Distinguendus est status, scilicet status ante peccatum et status post peccatum et ante Legem et status sub Lege et status gratiae. In statu ante peccatum necessaria fuit fides Creatoris, quia est et quia remunerator est, quia scilicet est principium conditionis et quia remunerator est in quantum finis et complementum beatitudinis. — Pro statu vero post peccatum necessaria fuit fides, non solum Creatoris, immo Mediatoris, secundum quod dicit Augustinus quod scriptum est, Act. 4, 12: "Non estaliud nomen sub mala, in qua oporteat salvari nos": "Ex illo tempore valet fides ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est". Ergo fides Mediatoris solummodo necessaria est post peccatum. Post peccatum enim, sicut dicit Hugo, "duo sunt proposita credenda: Creator et Salvator. In prima parte discernit fides inter Creatorem et eius opera; in secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramenta sua. Prima pars pertinet ad debitum naturae, secunda ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus; ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus". — Nota ergo differentiam fidei Mediatoris ante Legem et sub Lege et tempore gratiae, secundum Hugonem de S. Victore: "Ante Legem Creator credebatur et ab eo salus et redemptio exspectabatur. Per quemvero et quo modo eadem salus complenda et perficienda esset, exceptis paucis, quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a ceteris fidelibus non cognoscebatur. Sub Lege autem personaMediatoris mittenda praedicabatur; quod autem ipsa personaforet homo vel angelus vel Deus, nondum manifestabatur; soli hoc cognoverantqui per Spiritum ad hoc illuminati erant. Sub gratia autem manifeste praedicatur et creditur modus redemptionis et qualitas personae Mediatoris".

[Ad obiecta]: Secundum hoc respondendum breviter ad omnia obiecta.

1. Ad primum quod quaeritur, dicendum quod Apostolus ista duo ponit sicut principia ad omnes articulos, scilicet "oportet credere quia est et quia remunerator est". Omnes enim articuli reducuntur ad fidem qua creditur " Αet Ω, principium et finis", Apoc. 1, 8. Et haec duo sunt quae propinquiora sunt nobis quantum ad cognitionem et per quorum cognitionem manuducimur et elevamur ad cognitionem aeternorum, sicut patet conferenti singulos. Hinc ergo est quod Apostolus ponit hos principaliter: quia est principium conditionis et quia est remunerator, hoc est finis beatitudinis.

2. Ad secundum iam patet responsio, quia pro statu ante peccatum non dicitur necessaria fides Mediatoris, sicut patet ex dictis, sed pro statu post peccatum.

3-4. Ad tertium vero et quartum dicendum quod in lege naturali secundum dictamen rationis scriptum erat praeceptum de fide Mediatoris, in quantum indita erat quodam modo rationi humanae fides redemptionis, quia certum poterat esse rationi humanae naturam hominis esse lapsam generaliter. Inditum autem erat rationi quod semper melius et dignius est attribuendum summae Bonitati, et ideo satis ex propinquo colligere poterat quod summa Bonitas non permitteret rationalem creaturam humanam, quae generaliter perdita erat, ex toto perire, iuxta illud Psalmi: "Numquid vane constituisti omnes filias hominum" ? Et ideo dictabat ratio quod credere deberet iuturam hominis reparationem. Per hanc ergo viam ostenditur in lege naturali quodam modo scriptum praeceptum de fide redemptionis.

5. Ad ultimum dicendum quod in potestate nostra potentia susceptiva est credere fidem Mediatoris, sed non est in potestate nostra activa, immo ab ipsa prima Veritate infundente lumen fidei, quo elevetur intellectus supra se. In potentia vero susceptiva erat disponere se per dictamen rationis, prout iam dictum est, ad receptionem huius luminis.

ARTICULUS II

Utrum necessarium fuerit credere omni tempore omnia illa quae nunc credimus de Mediatore.

Quaeritur postea uirum semper "oportuerit credere omnia illa de Mediatore quae nunc credimus".

"Quibusdam enimvidetur", sicut Magister dicit in Sententiis, "quod suffecerit antiquistantum quatuor credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, adventum ad iudicium. Aliis videtur, habita fide Trinitatis, id de mysterio incarnationis fidei suffecisse ut crederetur Filius Deinasciturus de homine et iudicaturus; qui de Ioanne Baptista documentum huius rei" affirmant, "qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur,s secundum expositionem Gregorii, quando interrogavit per discipulos: "Tu es qui venturus es"?" etc., Luc. 7, 19, Matth. 11, 3, "quasi" diceret: "Es tu per te ipsum descensurus" ad inferos, "an alium exspectamus ad haec sacramenta?" Propter hoc circa hoc quaeritur de sufficientia articulorum, quae minor esse potuit.

2. Item, quaeritur de Ioanne Baptista utrum fidem habuerit mortis Christi sive descensus ad inferos, quia dicit Ambrosius, in Glossa super Luc. 7, 19, quod Ioannes novit Dei Filium, sed non ipsum descensurum ad inferos; et dicit ibidem quod moriturum Christum sancti non crediderunt. Ergo non habuit fidem mortis nec descensus ad inferos.

3. Item, Gregorius, super Matth. 11, 3, in homilia "Tu es qui venturus es" etc., introducit Ioannem loquentem sic: "An conveniat Filio Dei mori? An alium ad haec sacramenta missurus es" ? Ergo Ioannes dubitabat utrum Christus esset moriturus.

4. Item, Ambrosius dicit quod "poterat pius vates, quem venturum praedixerat, non credidisse moriturum".

Contra: a. Hilarius dicit quod Ioannes non dubitavit, "sed ignorantiae discipulorum consuluit". b. Item, Chrysostomus, super Matth. 11, 2-3: "Ioannes, qui a Spiritu Sancto didicerat quidquid audierat, qui et ceteris praedicaverat, qui testimonium perhibuerat, qui columbam viderat, quare sic quaerit? Si ignorat, quomodo testis fuit? Ioannes, tu signa divulgaveras, modo post mortuos suscitatos, quando iam omnibus notus, numquid tibi non notus? Tu, sanctificatus eremi civis, nunc dubitas? Absit!"

Solutio: 1. Dicendum ad primum, secundum Hugonem, quod "haec sunt, quibus ab initio fidesrecta nunquam minus habere potuit, videlicet unum Deum esse creatorem omnium, Dominum et rectorem universorum, ipsumque non esse mali auctorem, eorum, qui malis suis eius misericordiam quaererent et exspectarent, futurum redemptorem. Hoc Symbolum fidei in initio suffecisse credimus". Et "omnes, qui futuram redemptionem crediderunt, ea, quibus redemptio constabat, credidisse non inconvenienter affirmatur".

3-4. Ad illud quod obicitur de Ioanne dicunt quidam quod Ioannes non dubitavit, et dicunt quod in auctoritatibus verbum dubitandi ponitur improprie, scilicet pro verbo interrogandi, ut Luc. 2, 46 dicitur: "Invenerunt eum in multa doctorum interrogantem", Glossa: "Discit in terris qui angelos docebat in caelis". Discit, id est interrogat, et ad modum discentis se habet. Ita etiam dicunt ii Ioannem dubitasse, id est interrogasse. - Sed contra hoc est quod dicit Glossa Ambrosii praedicta: "Poterat pius vates, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum". — Propterea dicunt aliis quod Ioannes dubitavit, sed distinguunt quod est triplex dubitatio. Est dubitatio infidelitatis, qualis fuit in Iudaeis ; et est dubitatio tarditatis, qualis fuit in discipulis euntibus in Emmaus, Luc. ultimo, 25; et est dubitatio amoris sive pietatis, quae quidem non est dubitatio, sed horror quidam, quo anima se habet ad modum dubitantis: et sic dubitavit Ioannes. Unde dicit Glossa ibidem: "Non fide, sed pietate dubitavit, quia lapsus amoris fidem non impedivit. Talis enim lapsus religiosus est". - Alii vero dicunt secundum Ioannem Chrysostomum, qui dicit quod nec ignorans quaesivit nec dubitans misit discipulos. Dicit etiam quod discipuli Ioannis invidiose se habebant ad Christum, et ideo Ioannes, "in proximo moriturus, magnum facit studium ad hoc ut credant, ei mittit duos quos noverat persuadibiliores. Christus autem sciens consilium Ioannis, non respondit ego sumad Ioannem, sed rebus eos docet, quia testimonium, quod ex ipsis rebus est, credibilius est". Sic ergo non Ioannes dubitavit, sed eius discipuli, et ut ita certificarentur per opera miraculorum Christi, misit eos ad ipsum.

PrevBack to TopNext