III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 4
III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 4
DE SUFFICIENTIA ARTICULORUM QUANTUM AD FIDEM SIMPLICIUM.
Deinde quaeritur de sufficientia fidei quantum ad fidem simplicium. Et quaeritur primo generaliter; secundo specialiter.
ARTICULUS I.
Utrum possit haberi fides unius articuli sine alio.
Circa primum quaeritur de fide simplicium, "quibus non erat incarnationis mysterium revelatum", sicut Abrahae et Moysi revelatum erat, quemadmodum in Ecclesia aliqui sunt simplices, qui articulos fidei distinguere nesciunt, utrum sufficienter crediderunt credenda.
Ad quod respondet Magister, in Sententiis, secundum Gregorium, super Iob 1, 14, dicens revelationem distinctam et indistinctam, velatam et manifestam. Minores ergo habebant fidem velatam et indistinctam de Mediatore ; pertecti vero habebant distinctam et manifestam, quorum fidei minores adhaerebant, sicut etiam nunc est in Ecclesia. Quod confirmat auctoritas Iob 1, 14: "Boves orabant et asinae pascebantur iuxta eos". "Simplices et minores, ut dicit Magister, sunt asinae pascentes iuxta boves, quia humilitate maioribus adhaerendo, [in mysterio credebant quae et illi in] ministerio docebant, qualis torte fuit mulier Sareptana".
Propter hoc circa partem istam quaeritur de fide simplicium, et generaliter utrum possit haberit fides unius articuli sine alio.
Ad quod sic: a. Gal. 5, 3: "Testificor omni circumcidenti se, quia debitor est universae Legis faciendae". Ergo qui ad unum praeceptum tenetur, tenetur ad omnia; ergo qui ad unum credendum tenetur, et ad omnia; ergo quilibet simplex tenetur ad omnes articulos.
b. Item, Levit. 13, praecipitur quod leprosus offerat "sextarium olei" etc., Glossa: " "Olei sextarium", quia fide agitur; et intelligitur unumquodque praedictorum. Sextarius enim mensura est, nec plus nec minus capiens: quod enim plus est, effundit; si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostrae mensuram datur: nec plus autminus quam a Deo distribuitur; quod autem plus aut minus est, extra fidem est". Ex hoc ergo relinquitur quod non est fides nisi credantur omnes articuli, de quibus est fides.
5. Item, sicut se habet caritas ad diligenda, ita fides ad credenda. Cum ergo caritate diligamus nos, Deum et proximum, et non contingat caritate diligere unum sine alio, ergo nec similiter continget fide credere unum credendorum sine alio.
d. Item, cum unus sit habitus credendi fides, et unus habitus est ab unitate obiecti, erit igitur una veritas obiectum fidei, qua quidem veritate erit connexio et coniunctio omnium articulorum. Non credetur ergo uni articulo sine omnibus; oportet ergo quod simplices credant articulos omnes.
Contra: 1. "Credere est", sicut dicit Augustinus, "cogitare cum assensione" ; sed potest cogitari assentiendo veritati unius articuli sine alio; ergo potest credi unus articulus sine alio.
2. Item, simplices non cogitabant de incarnatione Salvatoris; ergo non credebant incarnationem, cum credere sit "cogitare cum assensione".
[Solutio]: Ad hoc breviter est dicendum quod est credere explicite vel implicite, distincte vel indistincte. Simplices autem implicite dicuntur credere omnes articulos sive indistincte, et hoc duobus modis: uno modo quantum ad illud quod credunt; alio modo quantum ad illos cum quibus credunt. Quantum ad illud quod credunt, ut dicit Hugo, "omnes qui futuram redemptionemcrediderunt, ea, quibus redemptio constabat, credidisse non inconvenienter affirmantur, in quantum ipsam, quae haec omnia continebat, venturam crediderunt, quamvis eamdem de ipsis omnes credendo cognitionem nonhabuerint". Quantum vero ad illos cum quibus credunt, secundum quod dicit Hugo de simplicibus antiquis, quod "fidem nativitatis, passionis, ascensionis in hoc verissimeeos habuisse credimus, quia credentibus et scientibus haec fide et devotione sub spe et exspectatione eiusdem redemptionis adhaeserunt, quamvis modum redemptionis similiter non cogitaverint".
[Ad obiecta]: Secundum hoc ergo concedenda sunt obiecta quae concludebant quod non potest credi unus articulus sine alio, ut intelligatur explicite vel implicite.
a. Tamen ad illud quod obiciebat de praeceptis, dicendum quod non est simile, quia praecepta iam completa erant secundum rationem praecipientis, sed credita nondum erant omnia completa, immo erant quaedam tutura, et ad haec capienda crevit illuminatio magis et magis, sicut supra dictum est.
b—d. Ad illud vero quod obicitur de mensura, dicendum quod aequalis est omnium quantum ad habitum credendi sive quantum ad credere in universali omnes articulos et nullum discredendi, quamvis inaequalitas sit quantum ad actum credendi, qui attenditur quantum ad cognitionem et devotionem credendi sive quantum ad credere in ratione propria. Reliqua vero patent.
1. Ad ea etiam quae obiciuntur in contrarium, patet responsio per distinctionem praedictam. Nam, etsi simplices possunt cogitare de uno sine altero, non tamen credere, quia credere pertinet ad fidem explicitam et implicitam communiter, cogitare vero ad fidem explicitam et distinctam ; praeterea, credere potest esse in habitu vel in actu, cogitare vero est solum in actu.
ARTICULUS II
De fide Cornelii.
Postea quaeritur specialiter de fide Cornelii. Et quaeritur utrum fuerit necessaria fides distincta secundum determinationem temporis.
Ad quod sio: a. Act. 10, 4 dictum est Cornelio, antequam baptizatus esset et conversus ad fidem: Acceptae sunt "eleemosynae tuae" etc., et ex illo textu videtur quod Cornelius per opera venit ad fidem, quod falsum est. Non enim quia homo bona facit, ideo bonus est, sed quia bonus est, ideo bona facit. Cum ergo acceptae essent "eleemosynae" Cornelii et "orationes" a Deo, iam habebat fidem, quoniam sine "fide impossibile est placere Deo".
b. Item, dicit B. Gregorius quod "per fidem venitur ad opera", sicut dicit Magister in III Sententiarum, 24 dist. Unde ibi dicitur: "Cornelius etiam per fidem venit ad opera; Deum enim unum credebat, sed Filium eius incarnatum nesciebat; per fidem placuerunt Deo opera eius".
6. Item, " Augustinusdicit Cornelio dictum esseper angelum: Acceptae sunt "eleemosynae tuae"etc. Nec sine fide orabat veldonabat. Nam quomodo invocabat in quem non credebat?" Ex iis patet quod credebat Cornelius.
Contra: 1. Dicitur in Glossa super Act. 10, 4: "Si sine fide posset esse salvus, non fuisset ad eum missus Ecclesiae architectus, id est Petrus". Petrus enim missus fuit ad eum ut ipsum instrueret ad fidem, et, ita ut daret ei fidem ministerio suo; et iam dictum erat ei: Acceptae sunt "eleemosynae et orationes tuae" ; ergo per opera venit ad fidem; ergo, quia bene egit, fuit fidelis, quod falsum est.
2. Praeterea, "si tunc habebat fidem quando missus est ad eum Petrus, ad quid ergo missus est ad eum?" Non ut converteret eum ad fidem, quoniam iam habebat fidem, et ita pro nihilo fuit ad eum missus.
Solutio: Est fides distincta et est fides indistincta. Fidem indistinctam habebat Cornelius quando missus fuit ad eum Petrus, quoniam ante missionem illam dictum est ei: Acceptae sunt "eleemosynae": etc. Sed non poterant esse acceptae nisi per fidem, et ita constat quod habebat fidem, sed indistinctam, quoniam credebat Filium Dei esse incarnandum indistincte, nec adhuc distincte credebat quod facta esset incarnatio; nondum enim per fidem susceperat quod dicitur, Ioan. 1, 14: "Verbum caro factum est", quod iam inceperat praedicari per mundum, et ideo iam non poterat Cornelius diu esse iustus sine fide distincta, et, ut eam haberet, missus fuit ad eum Petrus. Et hoc est quod dicitur: "Si sine fide posset esse salvus, non fuisset ad eum missus Ecclesiae architectus", hoc est si posset esse salvus sine fide distincta, quae tunc temporis inceperat declarari.