Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 2, T. 1, C. 2

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 2, T. 1, C. 2

DE EXPOSITIONE ARTICULORUM SVMBOLI APOSTOLORUM.

Deinde dicendum est de expositione articulorum symboli Apostolorum. Sed quia distinctio secunda planior est quam prima, eo quod singula resolvit ad minimum, illam exponere satis est.

I. Incipiamus ergo a capite "Credo in Deum".

A. — Expositio eius est in maiori Symbolo, ubi dicitur "Credo in unum Deum". Excluditur duplex error, scilicet error infidelitatis gentilium, per hoc quod dicit "in Deum" ; ipsi enim non credunt in Deum, sed in idolis aureis sive argenteis, Psalmus: "Simulacra gentium argentum et aurum" ; error Manichaeorum, per hoc quod dicit "in unum": ipsi enim dicunt duo esset principia, unum lucis alterum tenebrarum, unum boni alterum mali, unum creatorem visibilium alterum creatorem invisibilium. Istos ergo errores evacuans fides catholica dicit "Credo in Deum", non in idolis, non in creaturam; "in Deum", non in deos, sed "inunum Deum". Accipitur autem iste articulus Deuter. 5, ubi dicitur: "Audi, Israël, Deus tuus unus est".

B. — Quaeritur utrum existens in peccato mortali et odio fraterno possit dicere "Credo in Deum" sine peccato.

Quia videtur quod non, per illud quod dicitur super illud ad Rom. 4, 5: "Credenti in eum qui iustificat", ubi dicit Augustinus: "Aliud est dicere credereDeo, aliud dicere credere Deum, aliud credere in Deum. Credere in Deumest credendo tendere in eum et credendo eumamare et credendo ei incorporari. Haec est fides quam Deus exigit a nobis; et non invenit quidexigat nisi donaverit quod inveniat". Ex hoc manifeste sequitur quod existens in mortali mentitur dicens "Credoin Deum". Ergo dicendo peccat.

Ad hoc dicendum quod sicut existens in fraterno odio potest dicere orationem dominicam sine peccato, quia dicit eam in persona Ecclesiae, sicut probatur per illud Esdrae 6: Obtulerunt duodecim vitulos pro populo Dei, Glossa: "Nullus in oratione sibi aliquid petat velpro se, sed pro omnibus qui habent unum communem Patrem Deum". Similiter existens in mortali potest dicere "Credo in Deum", sine peccato. Nec mentitur, cum non sit sermo ipsius, sed Ecclesiae, praecipue cum Symbolum in persona Ecclesiae dicitur sicut oratio quaedam.

I. Sequitur "Patrem omnipotentem".

A pluribus locis Scripturae sumitur iste articulus, Psalmus: "Omnipotensnomen eius". iste articulus probat omnes sequentes. Nam si omnipotens est, potest creare caelum et terram; si omnipotens est, potest dimittere peccata, et sic de aliis.

Sed quaeritur: 1. Cum tria sint, quae appropriantur tribus personis, potentia Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui Sancto, quare ponitur appropriatio Patris, cum dicitur "Patrem omnipotentem", et non apponitur appropriatio Filii, ut diceretur Filium sapientem, nec appropriatio Spiritus Sancti, ut diceretur in Spiritum Sanctum bonum ?

2. Item, cum plura approprientur Patri, unitas, aeternitas, potentia, quare magis apponitur potentia quam aliquod aliorum?

[Solutio]: 1. Ad primum dicimus quod sapientia et bonitas, quae appropriantur Filio et Spiritui Sancto, non apponuntur, quia satis per apposita intelliguntur. Per incarnationem enim et passionem sapientia ostenditur, quia, sicut dicit Iob 26, 12: Prudentia eius percussit superbum. Eodem modo in iudicio vivorum et mortuorum sapientia intelligitur: iudicare enim non pertinet nisi ad Sapientem in quantum talis. Eodem modo per effectus, qui Spiritui Sancto attribuuntur, bonitas ostenditur: remissio enim peccatorum, carnis resurrectio, vita aeterna summam Dei bonitatem declarant.

2. Ad aliud dicimus quod, cum plures effectus Dei apponendi essent in Symbolo fidei, convenientissimum fuit ad removendum omnem ambiguitatem praemonstrare potentiam, et qua egrediuntur isti effectus, quia potentia dicitur omnipotens, et ideo inter ea, quae Patri appropriantur, necesse fuit omnipotentiam magis apponi quam aliquod aliorum.

III. Sequitur "Creatorem caeliet terrae".

A capite Scripturae accipit illud: "In principia creavit Deuscaelum et terram".

Opponit Manichaeus: 1. Caelum et terra sunt visibilia; ergo Deus, de quo loquitur Moyses, tantum creavit visibilia; Moyses enim non loquitur nisi de creatione visibilium; aut si invisibilia condidit, quare Moyses sicut de visibilibus non expressit?

2. Item ulterius: Constat quod Deus ille non fuit lucis, sed tenebrarum, sicut probatur auctoritate Moysi; dicit enim: "Tenebrae erant super faciem abyssi".

[Solutio]: Hunc errorem tollit fides catholica in Symbolo maiori, ubi exponens illum articulum "Creatorem caeli et terrae", dicit: "Visibilium omnium et invisibilium".

1. Propter hoc respondendum est Manichaeo quod caelum dupliciter accipitur. Est enim caelum quod videtur et quod non videtur, sicut probatur ex auctoritate Psalmi: "Caelum caeli Domino". Nihil enim esset dictu caelum caeli, nisi essent ad minus duo caeli. Utrumque ergo creavit Deus, cum utrumque caelum sit,.sicut dicit Scriptura: "In principio Maevii Deuscaelum et terram" ; similiter et contenta ab eis: invisibile continet res invisibiles, scilicet angelicae virtutes; caelum visibile res visibiles corporales. Ideo convenienter secundum expositionem per caelum intelliguntur omnia invisibilia quae nobis revelantur; per terram omnia visibilia, sicut videtur Psalmus dicere: "Terram autem dedit filiis hominum".

2. Quod obicitur de tenebris, distinguendum quod tenebra accipitur dupliciter. Uno modo pro obscuritate, quae est privatio luminis ex obiectu corporis umbrosi, et in isto sensu illud non intelligitur: "Tenebrae erant super faciem abyssi". Alio modo pro carentia luminis, et tunc ,idem est tenebra quod lucis absentia, et ita illud accipitur: "Tenebrae erant" etc., id est lux non erat adhuc. Ad hunc autem articulum contra Manichaeum disputatum est Primo libro, De Trinitate, et Primo libro, De conditione rerum.

IV. Sequitur "Et in Iesum Christum Filium eius unicum; Dominum nostrum".

Dupliciter potest legi, ut dicas "Filium eius unicum", ut sit ibi punctus, et est sensus: Filium eius, id est Patris, unicum; id est unigenitum. In quo monstratur quod, quamvis Filius procedat a Patre et Spiritus Sanctus, unus est tantum Filius qui procedit per modum generationis, Christus Iesus, non Spiritus Sanctus. — Aliter sic potest dici "Filium eius unicum, Dominum nostrum". Augustinus, in libro De Symbolo: "Quando audies unicum Dei Filium, agnosce Deum. Si verus estFilius, hoc est quod Pater". Ergo si Deus est Pater, Deus est Filius. "Quidquid enim est id quod generat, est id quod generatur. Non generat homo bovem, ovis canem, sed homo hominem" etc. Sic Deus Deum, et quia unus unum, ideo unicum. Item, quando audis unicum, crede omnipotentem, creatorem etc., quia quidquid habet Pater, habet Filius. Augustinus: "Sihabet aliquid Pater, quod non habet Filius, [mentitur Filius], qui dicit: "Omnia, quae habet Pater, mea sunt", Ioan.16, 15. Hoc autemverum, quod dicit Veritas". Dicto ergo de Patre esse omnipotentem, creatorem, sequitur Filium esse omnipotentem et creatorem.

Sed quaeritur: 1. Cum in Symbolo Athanasii dicatur "Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus SpiritusSanctus", quare dominium appropriatur Filio, non Patri, non Spiritui Sancto?

2. Item, quare dicatur noster plus quam Pater vel Spiritus Sanctus? Indivisibilia enim sunt opera Trinitatis, indivisibilis etiam essentia.

[Solutio]: 1. Ad primum dicendum quod est dominium creatum et increatum. Dominium increatum non appropriatur Filio, sed dominium creatum ei appropriatur ad honorem ipsius, ut, in quantum homo, Dominus etiam creaturae credatur, Matth. ultimo, 18: "Data est mihi omnis potestas" etc.; Psalmus: "Omnia subiecisti sub pedibus eius", Glossa: "Potestati eius omnia subiecisti, ut omnes eum adorent".

2. Ad secundum dicendum quod noster dicitur quia participat nostram naturam, quam sibi univit in unitate personae, non Pater nec Spiritus Sanctus. Similiter dicitur propter executionem ministerii redemptionis nostrae in carne assumpta.

V. Sequitur "Qui conceptus est de Spiritu Sancto".

Sumitur autem iste articulus de Matth. I, 18, ubi dicitur: "Inventa est habens in utero de Spiritu Sancto".

Sed cum operatio Spiritus Sancti imperceptibilis sit, quomodo inventa est Maria habens de Spiritu, Sancto ? Propter hoc ita debet legi: "Inventa est habens in utero", et addit Evangelista: "De Spiritu Sancto".

Quaeritur etiam: Cum sit conceptus de Spiritu Sancto, utrum dici possit Filius Spiritus Sancti. a. Quod Magister determinat, III Sententiarum, secundum Augustinum, dist. 4. Nam dicit ita: "Proculdubio non sic de illo ut de Patre. Non enim est concedendum quidquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium noncupandum. Ut enimalia sileam, aliter de homine dicimus nasci filium, aliter pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius. Ut ergo haecomittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe quaenascuntur "ex aqua et Spiritu Sancto", non aquae filii recte dici possunt". Et ex hoc patet quod male dicitur Filius Spiritus Sancti.

b. Item, Hieronymus, in Symbolo suo Ad Damasum Papam: " Conceptus est de Spiritu Sancto, non, sicut quidam sceleratissime opinantur, Spiritus Sanctus fuit ibi pro semine, sed virtute creatoris operatus est".

Contra: 1. Isai. 11, 2: "Requievit super eum", Glossa: "In Evangelio Nazaraeorum, quod hebraice scriptum est, ita habetur: Spiritus Sanctus descendit super eum, et dixit: Ecce exspectavi te, fili mi, ut venires, et requiescerem in te, quia tu es filius meus primogenitus".

2. Item, Ioannes Chrysostomus, super illud Matth. 1, 20: "Quod enim in ea natum est": "Unigenito Deo in Virginem ingressuro praecessit Spiritus Sanctus, ut, praecedente Spiritu Sancto, in sanctificatione nascatur Christus secundum corpus, divinitate ingrediente pro semine".

3. Item, in Psalmo: "Ego hodie genui te", Glossa: "Licet illud possit intelligi de diequa natus est secundum humanitatem". Si ita est, ergo, cum illa verba sint Patris "ego hodie genui te", Filius erit Patris secundum humanitatem. Sed constat quod in alio sensu non potest illud esse verum, nisi quia Pater operatus est eius humanitatem; ergo, cum similiter Spiritus Sanctus operatus sit eius humanitatem, poterit dici Filius Spiritus Sancti secundum humanitatem.

[Solutio]: Propter hoc volunt quidam dicere quod sit Filius Spiritus Sancti secundum humanam naturam: filius, dico, per gratiam sive per adoptionem, sicut e contra dicitur de Filio secundum divinitatem respectu Patris, quod est Filius, non adoptivus, sed naturalis et aeternus, quia ad Rom. 1, 3, super illud: "De Filio suo", Glossa: "Non adoptivo, sed suo, scilicet proprio et sibi substantiali, coaeterno" etc. Quorum opinio ex Tractatu De incarnatione manifeste patet falsa. Alii vero, melius sentientes, non concedunt istam aliquo modo Filius Spiritus Sancti, et respondent ad obiecta sic:

1. Ad illud quod primo obicitur de Glossa Isai., dicunt quod falso assumitur illa auctoritas. Non enim, ut ipsi dicunt, ibi est sanctus secundum veram litteram; immo ibi habetur sic: "Cum Dominus Iesus ascendisset de aqua, fons Spiritus descendit super eum et dixit" etc. Haec sunt verba Patris, qui est fons Spiritus, a quo procedit; et hoc est quod habetur Matth. 3, 17: Vox Patris audita est etc.

2. Ad illud quod obicitur de Chrysostomo dicendum quod de aliquando dicitur substantialiter, ut cum dicitur filius de patre ; aliquando materialiter, ut secundum assumptionem carnis de matre; aliquando potestative, ut cum Christus dicitur "Conceptus est de Spiritu Sancto". Unde Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto: "Quodex aliquo, aut ex substantia aut ex potestate eius; ex substantia, sicut Filius ex Patre; ex potestate, sicut ex Deo omnia". Et hoc modo accipitur hic, cum dicitur "Conceptus de Spiritu Sancto", quia ex operatione et potestate Spiritus Sancti conceptus est Christus; propter hoc non dicitur Filius Spiritus Sancti. Et ad illud quod dicit Chrysostomus de semine, dicendum quod in semine sunt duo: potentia effectiva respectu eius quod generatur et potentia materialis. Quantum ad potentiam effectivam, dicit Chrysostomus quod divinitas introivit in Virginem pro semine; quantum vero ad potentiam materialem negat Hieronymus, et bene, quod Spiritus Sanctus non fuit ibi pro semine.

3. Ad illud quod obicitur de Glossa super illud Psalmi: "Ego hodie genui te", dicendum quod improprie dicitur Filius Patris secundum humanitatem, quia operatus est humanitatem; improprietates autem non sunt extendendae, sed exponendae; unde non valet argumentum. Simile habes Matth. 3, 9: "Potens est Deus de lapidibus istis" etc., Glossa: "In huius rei praesagium de Sara genuit filium". Non ideo dicendus est Isaac filius Dei, quia illud: improprie dicebatur; sensus enim est: genuit, id est generationem operatus est.

VI. Sequitur "Natus ex Maria Virgine".

A. — Ubi opponit haereticus, Matth. 1, 25: "Peperit Filium suum primogenitum" ; sed primus non dicitur nisi respectu secundi; ergo habuit alium filium; sed constat quod ille alius non fuit Christus; ergo ille conceptus fuit ex semine viri; ergo Maria non fuit Virgo.

Ad hoc respondetur quod primum dicitur duobus modis: uno modo per abnegationem prioris, et tunc est sensus: primum, antequam nullus; secundum, hoc primogenitum dicitur hic per abnegationem priorum, id est antequam nullus. Alio modo dicitur primum in comparatione ad posterius, et sic primogenitum diceretur post quod aliud, et sic opponit haereticus. Loquitur tamen Evangelista consuetudine legalis sermonis, qua primogenitum dicebatur quod primo nascebatur, sive aliud sequebatur sive non.

B. — Item, cum dicatur natus de Patre et hic etiam dicatur "Natus ex Maria Virgine", videtur quod bis sit natus.

Sed contra: Aut est numeratio aeternitatis: quod esse non potest, cum altera nativitas fuerit temporalis; aut temporis: quod iterum esse non potest, cum altera sit aeterna; aut erit numeratio temporis et aeternitatis: quod esse non potest, cum aeternitas interruptionem non habeat, quia tota simul, et quia aeternitas est totum vel quasi totum ad tempus, et ita non numeratur cum illo.

Dicendum ad hoc quod non est numeratio mensurantis, scilicet nec aeternitatis nec temporis, sed mensurati, scilicet nativitatum.

VII. Sequitur "Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus".

Quaeritur quare hoc totum dicatur esse unus articulus, cum alii praecedentes sint diversi articuli, scilicet "Qui conceptusest de Spiritu Sancto; Natus ex Maria Virgine" ; et quare in nullo Symbolorum est divisus iste sicut ille "Qui conceptus est".

Ad hoc dicendum quod isti actus consequentes sunt in unitate temporis, conceptio vero et nativitas actus diversi sunt, et longo tempore distantes.

VIII. Sequitur "Descendit ad inferos".

Hoc videtur non esse articulus, cum Ioannes Baptista de hoc dubitaverit: dubitare enim de articulis fidei infidelitas est. Cum ergo constet ipsum fuisse fidelem et sanctum, et de hoc dubitavit, videtur quod non sit articulus. Quod dubitaverit, patet per Glossam super illud Matth. 11, 3: "Tu es qui venturus ex", dicit ibi Glossa: "Cum ab Herode sim occidendus et ad interna descensurus, debeo te nuntiare inferis, sicut nuntiavi superis? An conveniat Filium mori? An alium ad haec sacramenta missurus es?" Item, Glossa: "Poterat pius vates, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum".

Ad hoc quidam dicunt quod contingit. interrogare dubitative, et sic non interrogabat Ioannes. Contingit etiam interrogare per modum disputantis, et sic Ioannes interrogavit. Exemplum in Luc. 2, 46, de Christo: "Invenerunt eum in media doctorum" etc., Ambrosius: "Discit in terris, qui angelos docebat in caelis" ; discit, id est interrogat. Alii aliter distinguunt: quod est dubitatio infidelitatis, qua non dubitavit Ioannes ; et est dubitatio pietatis, et sic dubitavit Ioannes, quaerens ex amore et pietate: "Tu es qui venturus es" ? licet non dubitaret, sicut mater videns filium mortuum, dicit: esne mortuus, fili mi? Et hoc est quod dicit Glossa: "Non fide, sed pietate dubitavit". Aliter solvit Chrysostomus quod non pro se, sed pro discipulis quaesivit, sicut dictum est supra.

IX. Sequitur "Tertia die resurrexit a mortuis".

A. - Quaeritur Matth. 12, 40: "Sicut Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus", ita Christus fuit mortuus et resurrexit.

Contra: Rom. 6, 6: "Scientes quod vetus homo noster crucifixus est", Glossa Augustini: "Quievit una die et duabus noctibus in sepulcro". Non ergo tribus diebus.

Ad hoc dicendum quod computatio fit in Scripturis duobus modis: uno modo cum praecisione, ut tantum, nec plus nec minus; et ita dicit Augustinus: "Una die et duabus noctibus" ; alio modo per synecdochen, et tunc a parte intelligitur totum, et ita intelligenda est illa auctoritas.

Et, ut melius pateat, distinguendum est quoniam est dies naturalis et dies artificialis. Dies artificialis est noster dies; dies naturalis continet viginti quatuor horas, scilicet diem et noctem. Potest ergo computatio fieri dupliciter: computatione secundum diem naturalem computata est uox cum die sequenti secundum morem antiquorum, sicut dicit Glossa super Matth. 12, 40. Accipiatur ergo dies parasceve, in quo Christus fuit positus in cruce et mortuus hora nona, cum nocte praecedenti, et habes unum diem naturalem integrum; deinde accipe noctem praecedentem diem sabbati cum ipsa die, et habes alium diem; deinde accipe noctem praecedentem diem dominicam cum ipso die per synecdochen, et habes tertium diem naturalem, et ita habes tres dies naturales. Ergo tres dies et tres noctes, si computatio fiat per diem artificialem.

B. - Item, cum dicitur "Tertia die", numquid intelligitur quod de luce surrexit vel ante diem?

Videtur quod ante diem, per illud quod dicitur, Iudic. 16, 3: "Dormivit Samson usque ad medium noctis", Glossa: "Samson inmedia nocte non solum exivit, sed et portas tulit, quia Redemptor noster non solum de interno liber exivit, sed inferniclaustra destruxit". Et videtur sic quod ante lucem surrexit.

Sed contra, videtur quod non ante lucem, sed de luce, per hoc quod dicitur ab Augustino, I Mach. 3, 38, super illud: "Elegit Lysias" etc., Glossa: "Ab hora mortis Christi usque ad diluculum resurrectionis constant horae quadraginta" etc. Cum ergo dixerit ibi quod in diluculo, constat quod non ante diem, immo in die.

Ad quod dicendum quod non sunt contraria, quia quod dicitur ante lucem surrexit, respexit illud quod dixit Ioan. 20, 1: "Cum adhuc tenebrae essent", et sic intelligitur illud ante lucem, id est antequam esset clara dies; in diluculo enim nondum est clara dies.

X. "Resurrexit a mortuis".

Ad Rom. 8, 9, super illud: "Christus resurgensex mortuis" etc., Glossa: "Longe ex mortuis remotus". Sed quare dicitur hoc, cum semper fuerit longe a mortuis remotus?

Dicendum quod ante non erat longe valde a mortuis remotus, eo quod erat moriturus. Unde in Iob 18, super illud: "Et solum mihi superestsepulcrum": "Pene se mortuumconsiderat, qui se moriturum non ignorat" ; sed post resurrectionem longe a mortuis, qui mori non potest.

XI. "Ascendit ad caelos".

Secundum quod homo, sicut dicitur Ioan. 3, 13: "Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo". Augustinus, in Glossa: "Descendit secundum quod Deus, ascendit secundum quod homo". Sed Ioan. 20, 17 habetur ex Glossa, super illud: "Nondum ascendi ad Patrem meum", quod ascendere aequalitatem dicit; unde Filium ascendere ad Patrem est aequalem esse Patri.

Sed obicitur quod nunquam erat aequalis ei secundum quod homo, nec ascendit ad aequalitatem secundum quod Deus, et ita non ascendit ad aequalitatem.

Solutio: Non ascendit in re, sed in notitia, id est innotuit. Simile habetur Matth. ultimo, 18: "Data est mihi amnis potestas", id est apparet mihi data.

Sed videtur quod aliquis possit credere absque peccato ipsum non esse aequalem Patri, immo de Magdalena dicitur, Ioan. 20, 17, super illud: "Noli me tangere", in Glossa: " "Dicit ei"etc. quia ista, cum adhuc carnaliter in eum credebat, quem sicut hominem flebat, audit: "Noli me tangere", id est sic credere in me; "nondum enim", in corde scilicet tuo, "ascendi ad Patrem", id est nondum credis me aequalem Patri; tunc tangescum non imparem credes". — Sed probatur quod ipsa caritatem habebat, quia, ut habetur Ioan. 20, 11, super illud: "Maria flebat ad monumentum" etc. 13, Glossa: "Ex nimio amore". Item, Gregorius: "Discipulis recedentibus, mulieres quae arctius amabant, non recedebant". Et Iob 19, 20: "Pelli meae consumptis carnibus" etc., Glossa: " "Consumptis carnibus", id est discipulis per infidelitatem; "os meum", id est fortitudo divinitatis meae; "adhaesit pelli meae", id est mulieribus deservientibus". Et ita videtur quod haberet caritatem, et tamen non credebat aequalem esse Patri Christum.

Respondent quidam quod non habebat caritatem, et exponunt auctoritatem de amore naturali; unde dicunt quod in sola Virgine stetit Ecclesia, cuius fides sola remansit in passione; propter quod dicunt eius memoriam fieri in sabbato. Alii dicunt, secundum auctoritatem Iob, quod fides et caritas mansit in mulieribus. — Et quod obicitur de Magdalena: "Noli me tangere" etc. exponunt sic: Nondum credis me aequalem Patri, id est credendo non advertis ; sicut ille qui scit omnem mulam esse sterilem, non advertit de hac quam credit habere in utero, scit tamen in universali; sic ipsa non advertebat, tamen in universali hoc credebat. Quod patet, quia, si adverteret quod ei dimisit peccatum, cognosceret ipsum esse Deum. — Et ad hoc quod alii dicunt de B. Virgine quantum ad sabbatum, respondent quod propter aliam causam deputatur sabbatum, quia sicut in sexta feria celebratur memoria passionis Christi, ita, cum ipsa quodam modo passa sit, illius passionis fuit memoria celebranda, et quod sexta feria fieri non potuit, ad sabbatum translatum est. Hoc est enim quod quidam dixit; "Verum est eloquium iusti Simeonis, quempromisit gladium sentietdoloris". Et ita quod sabbatum deputatur ei, significatur, Ezech. 46, 2-3: "Parta" haec "non claudetur usque ad vesperam. Et adorabit ad ostium portae eius omnis populus in sabbatis".

Prima opinio, quae dicit quod in sola Virgine stetit Ecclesia, videtur nobis vera. Quod autem Magdalena haesitaverit in triduo in fide, videtur in pluribus locis; ibi Ioan. 20, 13: "Mulier, quid ploras" ? dicit Glossa: "Quae non credit, adhuc mulier, adhuc corporei sexus appellatione significatur". Alia Glossa: "Quasi non lacrimas nudas, sed fidemexigo", quo insinuatur ipsam dubitasse in fide. Et in eodem, ibi: "Dicit ei Iesus": "Fidem docens et in corde illiushortulanus seminans", et consequenter plane habetur in Glossa illa quod non credidit.

XII. "Sedet ad dexteram Dei Patris".

Glossa Psalmi, super illud: "Sede a dextris meis", duo notat, scilicet eum post laborem passionis et quiescere et conregnare et in occulto esse. Et ad Hebr. 1, 13, super illud: "Sede", Glossa: "Victori Filio consessusconfertur; "a dextris"", Glossa: "In potioribus bonis meis, scilicet secundum quod homo; vel conregna coaequalis mihi, secundum quod Deus".

Sed quaeritur de simplici vetula, quae credit eum materialiter sedere ad dexteram Patris, utrum sit infidelis, sicut si crederet materialiter conceptum esse de Spiritu Sancto.

Respondeo quod non similiter. Nam materialiter sedere non interimit aliquem articulum, sed materialiter conceptum esse de Spiritu Sancto peremptivum est huius articuli "Qui natus est de Virgine", si intelligatur materialiter, id est per opus viri. Si autem intelligatur sic quod Spiritus Sanctus sit materia, perversus est intellectus huius "Qui conceptus est de Spiritu Sancto", ut supra diximus, et haereticum est.

Sed iterum potest obici: Patrem esse passum non est peremptorium alicuius articuli; videtur ergo quod credere illud non sit haereticum: quod falsum est, quia talis esset Patripassianus.

Respondeo quod cum dicitur "Qui conceptus est" etc., hoc relativum "qui" refertur ad hoc antecedens "unicum Filium", ut sit sensus: unicus Filius passus est; et sic quod Pater passus sit est huic oppositum, et sic relativum refertur ad antecedens cum sua determinatione. Similiter ad Rom. 1, 4: "Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute" ; prius dixerat: "De Filiu suo, qui factus est eisecundum carnem" ; unde: "Qui praedestinatus est" etc.

XIII. Sequitur "Inde venturus estiudicare vivos et mortuos".

Ergo omnes iudicabuntur, et boni et mali.

Contra: Glossa Gregorii super illud: "Non resurgunt impii in iudicio": "Quatuor ordines erunt in iudicio. Alii namque erunt, qui iudicabunt et non iudicabuntur. Alii, qui nec iudicabunt neciudicabuntur, quia iam iudicati sunt: sententia enimdamnationis eorum toti Ecclesiae nota est, ut sunt infideles. Alii iudicabunturet salvabuntur, ut mediocriterboni. Alii iudicabuntur et damnabuntur, ut mediocritermali". Sic ergo instantia videtur in perfectis et infidelibus.

Respondeo: Quod dicitur quod iudicabit vivos et mortuos, quia "omnes", ut dicit Apostolus Rom. 13, stabunt "ante tribunal Christi" ; sed dicitur non iudicare illos, quia non exercebitur in illis solemnitas iudicii, scilicet inclamatio illa, de qua dicitur Matth. 25, 34, "Venite" etc. "esurivi" etc. Unde Glossa Gregorii dicit: "Praeiudicati infidelitatis suae tenebris, eius quem despexerunt, invectioneredargui non merentur; illi saltem verba iudicis audient qui eius fidemsaltem verbo tenuerunt. Princeps namque terrenus rempublicam gerens aliter punit interius delinquentem, aliter hostem exterius rebellantem". Et sic intelligitur illud Ioan. 3, 18: "Qui non creditiam iudicatus est". Ad idem potest iacere quod dicitur, I ad Tim. 5, 24: "Quorumdam peccatu manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quorumdam vero sequuntur". Item, Glossa exponit de iudicio in praesenti, "quia si easequitur, iudicium non esttemerarium".

XIV. "Credo in Spiritum Sanctum".

Hoc exponitur et determinatur in Symbolo Patrum.

XV. "Qui ex Patre Filioque procedit" etc. sicut infra ostendetur.

XVI. "Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem".

Dicit Leo Papa in quod non debet dici in sanctam, catholicam Ecclesiam, sed "sanctam, catholicam Ecclesiam". Sed Anselmus vult ita dici ut in Epistola ad Philemonem, 5: "Audiens caritatem et fidam, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos" etc., Glossa: "Quiain Christum credebat et diligebat, [et sanctis credebat] et eos diligebat, et per opera fidei et caritatis Christo serviebat et sanctis". Per hoc patet quod aliter intelligitur credere in Deum et credere in sanctos; unde Glossa dicit ibi: "Vel in sanctis".

Si quaeratur quis motus notabitur, cum dicitur in sanctos, dicendum quod motus in conformitatem sanctorum quantum ad perfectionem vitae.

XVII. "Sanctorum communionem, [remissionem peccatorum]".

Et est sensus: credo quod sacramenta et participatio sacramentorum, quae sancti communicant, conferunt remissionem peccatorum, [et in matrimonio, de quo minus videtur, fit remissio peccatorum], quia facit matrimonium quod concubitus, qui alias esset peccatum mortale, non sit peccatum mortale. Vel credo quod unitas Ecclesiae tanta est quod unusquisque, qui membrum est, particeps est omnium quae sunt totius corporis. Glossa in Psalmum: "Partio mea" etc., super illud: "Particeps ego sum": "Membrum particepsest totius corporis; ita enim portio eius est Dominus, ut particeps sit, non unius, sed omnium ecclesiarum. Tanta igitur virtus unitatis ut, cum sit particeps Christi, humiliter dicitur particeps famulorum Christi, quod est esse Christi partipem". Et Hebr. 3, 14: "Participes Christi effecti sumus" etc., Glossa: "Per gratiam, qua uniti sumus ei ut membra capiti". Et ad Colos. 1, 24, super illud: "Adimpleo eaquae desunt" etc., Glossa: "Ad communemhanc quasi rempublicam quisque pro modulo suo exsolvit quod debet, et pro possibilitate virium nostrarum, quasi canonem passionum non inferimus; partitoriaplenaria passionum non erit, nisi cum saeculum finitum erit". Item: "Quasi unus homouna persona est caput cum corpore, Salvator cum salvandis".

XVIII. "Carnis resurrectionem".

Congruus ordo: nam remissio peccatorum est resurrectio animae, quae est resurrectio prima; ad istam vero sequitur resurrectio corporis gloriosa in bonis, quae est resurrectio secunda, sicut dicitur ad Rom. 8, 11: "Scimus quoniam, siSpiritus eius qui suscitavit Iesum, inhabitat corpora nostra, resuscitabit et nos g propter inhabitantem Spiritum" etc. Tene tamen quod dicit Apostolus, I Cor. 15, 51: "Omnes resurgemus" etc. Ad utrumque praedictorum, scilicet resurrectionem animae et corporis, sequitur:

XIX. "Vitam aeternam", quae est beatitudo.

Sed quaeritur quare non adiungitur poena aeterna, cum utrumque oporteat credere.

Dicendum quod natura; oppositorum est ut uno dicto intelligatur reliquum.

Sufficiant ergo quae praedicta sunt de expositione Symboli Apostolorum.

PrevBack to TopNext